• Nem Talált Eredményt

De magistratus officio

In document QUAE OMNIA (Pldal 100-104)

Vos, quibus est fato rerum commissa potestas, Tradita prudenti sceptra tenete modo.

Sicut enim artifices mens iudicat aequa labores, Daedaleumque suis laudibus ornat opus.

Principis haud aliter tolluntur ad aethera f acta Omnia, quae sapiens ante tribunal agit.

Esse ducem, res est summo coniuncta periclo, Tunc ubi dux fatuos dat sine mente sonos.

Rex gravis imperii bonus ordo et cardo salutis, Pius animos armis dicta severa movent.

Aula ducum sequitur mores, velut aemula rerum Simia: quod rex, hoc caetera turha facit.

Remque gregemque malus praeses fundo eruit imo, Urbs prudente diu iudice salva manet.

Omnipotente Dei nutu genus omoe Deorum Imperat: ipse deos datque rapitque Deus.

Regem heroa manus populis dat quando Tonantis, Pendet ab arbitrio regia nulla suo.

Consilioque ducem dictis qui sublevet aequis Vir, non a quavis arbore demtus adest.

Iure abeas summo, nec habenas mitte furori, Nobilis ex nullo poena calore venit.

Auxilioque leves humilem, cape dicta benignus, Ne causa iustus fors meliore cadat.

Nil vel amori, vel concedant iura favori, Turpia pars referat neutra trophaea domum.

Virque viro cassae, tutor tutore carenti, Huic coniux, illi sis pius ipse pater.

Sic pro prole sua te altissimus ipse fovebit, Matris et ardorem vincet amore tuae.

Non prius in miseras dictis quem ponito partes, Omnia ni certa cognitione notes.

Non strepitu voces clamoso abrumpe loquentis, Altera pars etiam saepe trophaea tulit.

18

35 Cum tua non agitur res, fer vestigia retro, Hinc procul, hinc abiens iura nefanda fuge.

Turpe, quod eunuchi servanda cubilia pandunt, Turpe, quod absolvunt iudicis ora nefas.

lniustas partes dictis absolvere iustis

40 Est ad pauperiem semita prima novam.

Remque laremque suum perdit, qui voce superba Arma minatur et hic iura silere iubet.

At non difficilis Deus accipit aure querelas, Hinx velox illis poena luenda venit.

45 Qui meliora ~pax negat haec admittere dicta, Perversum reprobo cum grege carpit iter.

Corde, Deum venerans, monitus pia verba reponit, Vir sapiens dictis quem capit, ille sapit.

Arma parare Deo nimium impia, ridicula est res,

50 Arma parare Deo, qui studet, ille cadet.

10

15

Elegia Ili

De tyrannis

ln sibi subiectos princeps qui sanguine gaudet, More tibi pestis sit cita causa fugae.

Sanguinolenta procul nam qui consortia vitat, Sub lare semoto tutius esse potest.

At status is tuus est: prudens data munera tractes, Ne, quo non speres tempore, tristis eas.

Sunt laquei, tuleris gressus quocunque, cruenta Perque locos plenos cuspide carpis iter.

Rex alium superat regem, gens praebuit ortus Gentibus, et regnis regna domata navis.

ln promptu causa est: sitis auri, iura repulsa, Vis truculenta viris tollere sceptra solet.

0 homo terra, cinis, pulvis, quae tollis in altum?

Dum superas, vix es portio foeda luti.

Ut medicus fragiles dudum tibi fulciat artus, Mox tamen infestis vermibus esca cades.

Quin potius vox haec semper tibi personet aures:

Rex hodie fueram, cras nece putris ero.

His ego saepe oculis vidi detrusus ad ima

35 tua non agitur res - cf. Hor. Epist. I, 18, 84

19

100

20 Regi insperato rex sua sceptra daret.

Mille duces solio deiecti turpiter alto, Et vinctas alii saepe tulere manus.

ln sua consortem cum quis te culmina regni Attrahit, huic potius subtrahe colla iugo.

25 Plus tamen invitum rex ambiet ore sequaci, Donec in oblato munere clarus eas.

Neu patiare nimis toties te voce rogari, Alter ab alterius vir quia pendet ope.

Expediasque cito tibi quae data munera rerum,

30 Teque puta mediis nunc maris ire Jicis.

Nulla fides Dominis: sunt ore pericula blando, Dum socium credis, qualis es ille probat.

Tristia pro laetis iam verbis verbera miscet, Ira gravis Dominos, gratia lenta capit.

35 Crede mihi, carcer durus, labyrinthus et haec est,

5

10

15

Rustica non habet id caula, sed aula malum.

Elegia IV De impiis

Voce nega, neque mente proba, quod praestitit ausus, Turpiter in Stygias mox is abibit aquas.

Nec te commoveat, viridi quod forte resultant, Cum scateant vitiis impia turha suis.

Non ventura vides, quamvis praesentia cemas, Sera, tamen quondam poena venire solet.

Plus pius unus agit, quam crimine mille notati, Auget hic, hi minuunt orbis et urbis opes.

Hoc oculis vidi, sed saepius auribus hausi, Casibus his monitus doctior esse velis.

Sulphuris igne iacet Sodomae consumta, nec unus Incola de portis corpora salva tulit.

Nec manus impubis, nec tu nive cana senecta, Nec tu virgineus salvus es inde chorus.

Iamque cremenda igni tantum Lot ductus ab urbe, Hospes ab hospitibus iussus at ante tamen.

11 Sodomae Sir. Sodome

31 Nulla fides - cf. Lucan. I, 92; X, 407; Auson. Epigr. 92 (95), 4 11 igne iacet Sodomae - cf. Deut. 29, 23

15 tantum Lot ductus ab urbe - Gen. 19, 29

Heu pice fi.aroma ruit fatali, ac omnia perdit, ln cineres abeunt urbs hominesque suos.

Coelitus ergo mali solvunt pro crimine poenas,

20 Cum sceleris vindex surgit ab axe Deus.

Ter centena virum ceciderunt millia quondam, Cum Domini nollent iussa verenda sequi.

Nempe sed unus eris tu, quem non poena sequatur, Nec veniet factis durior bora tuis.

25 Magna quidem Domini miseratio, nec minor irae, Ille potest ftecti, laedere et ille potest.

Una quippe iacent hic gratia poenaque lance, Hacce dabit meritis praemia lance tuis.

Diffugiunt frustra, quibus impia ducitur aetas,

30 ln mundi nulla parte latere queunt.

ln gremio Domini deponunt omnia iusti, Atque piuril sequitur certa medela gregem.

Sunt, qui foeda patrant male sanos propter honores, Heu miseros precio quos iuvat esse malos.

3S Crimine pollutus grex lini more crematur, Limen ad infemas, qua meat ille, <lomos.

Qui, dum forte pios fatis peioribus uti Viderit, in risus solvitur ore novos.

Hunc iterum quondam miseris dolor acer habebit

40 Cordis, et hunc etiam ftamrna peruret edax.

Degeneres hominum sceleri cum dira precantur, lnf emo dictis seque suosque vovent.

Trux ubi terribiles animo furor excitat iras, Grata malis res est, nausea foeda piis.

4S Cui pietas cordi est, non respuit aequa monentem, lmpius exemplis facta nefanda tegit.

Non reditura fugax celeri pede labitur unda, Sic periisse dolo res quoque parta solet.

Sic abeunt nebulae, sic atra tonitrua coelo, so Ut gemit amissas grex sceleratus opes.

lmpius allato dum munere gaudet, ad umam Fit genibus propior, perniciemque refert.

Flore caret soboles, et qui nascuntur ab illa, ln patria radix impia nata perit.

ss Sin sita (ita) propter aquas fuerit seges illius, illa Messes aetemum nesciet unda suas.

Labe sati et socii labis sunt horror amanti Sacra, sed in gemino suntque manentque loco.

ln sobolem transit patrium cum semine crimen,

60 Cui merito semper tristia fata vovent.

20

102

Heu nimium infelix a se qui sacra revellit, ln vita Furias et Styge mersus habet.

Nata solo repetunt ortus: gens impia poenas Hic dedit, et poenas post sua fata dabit.

65 Laeta pio generi tandem auferet urna dolores, ln mala crudelis pars graviora ruit.

Non animos faciat, quod et haec numerosa caterva Conscia militiae dat mala foeta tuae.

Pone modum sceleri, vindex tua limina servat,

10 Perpetuo cor edens vermis et ignis adest.

Non sapit ille dolos, qui tristes fraude sagaci Consuit, et docta fabricat arte malum.

Hoc fatuos, non corda decet sapientia, quisquis A versam vera mentem habet usque fide.

1s Per magicas artes colubrum qui reddit inermem, Anne ab eo laesus voce dolendus erit?

Quando ferae morsu precium dant triste magistro, Vulnera quae faciunt plangere nemo potest.

Sic operam foedus vel facta nefanda malorum so Qui sequitur, sicco funere mersus obit.

Materiam flammae cupidam qui praebet iniquae, Afferet in calidos et sua membra rogos.

Fallor? at si parili ratione peribit, amicus Qui sceleri, florens addit et ipse scelus.

85 Tigride cum tigris vivit, cum turture turtur, Sic par cum socio compare vivat homo.

E/egia V

In document QUAE OMNIA (Pldal 100-104)