• Nem Talált Eredményt

De officio parentum

In document QUAE OMNIA (Pldal 105-109)

Vos, quibus est Dominus facilis, thalamoque beavit, Vos, quibus innumerae gratia prolis adest, Par est huic cervix teneris ftectatur ab annis,

Ad pueri duras anna movete iubas.

Est tibi sitque precor praestanti corpore nata, Te decet hanc vinclis continuisse domi.

4 Ad pueri Sir. Adpueri

104

Ne si forte locos fuerit spatiata per omnes, Quando puellaris zona soluta cadat.

Suadeo, si procus est sat idoneus illius, illa

10 Fac iaceant uno corpora bina toro.

Nobile fiet opus, cum filia casta marito Nupserit ingenuo, nupserit atque viro.

Copia natorum sors est, sed gloria vana, Cum numero certant triste parare malum.

15 Vir propter sobolem frustra laetabitur illam, Pectore cui nihil est cura pavere Deum.

Vana patri spes est, vana est fiducia natus.

Robore qui pollet, sacra statuta fugit.

Unica quae superat proles pia mille sinistris

20 Praestat, quae sanctae nil pietatis alunt.

Ne mihi tota domus natis sit plena superbis, Frigidus in sterili malo iacere toro.

Nolo mea nomen capiant de stirpe nepotes, Quis sint degeneres a pietate dies.

25 Moribus incomtus gravis est infamia patri Filius, et matri filia turpis, onus.

Mille piam iuvenes sociam petiere puellam, Lictor at infamem vix adiisse cupit.

Nata procax dolor est ingens, lac[r]ymaeque parenti,

30 Nausea fit nacto summa deinde viro.

Si vaga, vel praecox vinclis compesce puellam, Ac ut clausa domi praecipe pensa trahat.

Et si forte vides, quod compita cemere gaudet Omnia, laetitiam virgo proterva cupit.

35 Ast ubi salva manet, veniam concede furori, Nec nova res: calidus prurit et urit amor.

Lassus in exemplo est, qui longa per arva viator Carpit iter, primo ftumine potat aquas.

ln Venerem iuvenum sunt inguina prona senumque,

40 Felix cui licitum est hanc relevare sitim.

Qualis amor patris est, talis quoque poena sequatur, Cum videt a natis non toleranda geri.

Paruit a tristi melius gens caesa magistro, A pueri lacrymis laetior esse potes.

45 Qui sine lege ruit, nec amicas audit habenas, Ante alias patri causa ruboris erit.

Tela manu, scuticam puero qui gestat, in hostem Fert: at amicorum spes nova poena malo.

Laetitiae seges est natus, post funera patris,

50 Cum referat patris nomen et ora sui.

Dum vixit pater, hunc pro nectare vivus habebat, Mortuus exequias iam quoque laetus agit.

Successore pio nam gaudet, honore quod iste Aemulus in patrias possit abire vices.

55 Aspicit, et lacrymis queritur data terga ftagello, Qui natum notum non cupit esse Deo.

Quid mihi profuerit pulcer sine lege caballus, Qui pede rectorem calcat et ore secat.

Rem gerit huic similem iuvenis custode remoto,

60 Qui velut asper equus respuit omne iugum.

Sunt, qui fuste suos etiam tractare parentes Non dubitant: adeo blandus amore nocet.

Causa tua est, male vir, quod gaudia perdis et aeger Is: tibi cum nato tessera iacta fuit.

65 Tu consors operum per amicas ore loquelas Ibas, nec turpes sustulit ira iocos.

Ad proprium arbitrium teneris qui vixit ab annis, Nunc aevo maior vix tolerabit herum.

Sic puer impubis, ceu stirps tractabilis arte est,

10 Mature dominum poscit uterque suum.

Percute dum tener est, nil coerula terga nocebunt, Mixta repentino verbere verba iuvant.

Erige, dum nova sunt, nec inertia corpora linque, Percutiant querulas ferrea sceptra nates.

75 Filius hinc Pylios tecum splendebit in annos, Hinc cernet laetos curva senecta dies.

Magno natorum genitrix in amore tenetur, Saepe sed a nata gaudia plura tulit.

Innuba virgo patrem dare lumina fessa quieti

80 Non sinit, et matrem cura novata tenet.

Haec favor et labor est, ut honeste sponsa mariti Transeat in castum splendida tota torum.

Cur timeant, multas sibi fingunt ordine causas, Ne veniat sero, neve puella nimis.

85 Iam nova iura viri metuunt, iam gaudia carpat Ne quis ei cupidus mascula stupra ferens.

Ergo manus genitoris habes quae provida partes, Sic etiam natae tu memor esse velis.

Quando vagos oculos, nec humum deiecta modeste est,

90 Erigit et castus non tenet ora pudor.

Hic opus est duris quibus haec adstricta cathenis, Discat honorifice per fora ferre pedes.

Plena voluptatis res est adiisse puellam Tecta peregrini non abeunda laris.

95 ln partes virgo ne te deducat amaras, Fabula ne tecum fiat in urbe cave.

Quos odio sequeris toto ludantur in orbe, Conveniens magis est hostibus ille pudor.

Huc mundi proceres, aures huc ferte parentes,

100 Quos Deus in coelo fecit in orbe Deos.

Huc ades imperii qui tradita sceptra gubemas, Sive tuas dives qui moderaris opes.

Heu miserum nutu tibi si fors imperat uxor, Aut fratema genu supplice iussa facis.

105 Donec agis, tuus esse velis, ne triste potestas Te nova mancipium truxve molestet herus.

Remque laremque aliis qui largus tradit habenis, Turpiter ad proprias poplite nutat opes.

Dum tibi vitales altemant aera folles,

110 Ipse gravi quondam parta labore tene.

Is certe miser est, qui tradidit omnia natis, Ut vivax Parcae stamine longa gerat.

Me patre sed coram stet malo natus egenus, Et querulas certam sic sibi poscat opem.

115 A genitore suo dictis est turpe rogari, Turpe quidem, fieri sed tamen usque vides.

Ergo te dominum series tua tota salutet, Ante obitum nulli te patiare regi.

Tunc sed ubi iam iam te fatum ponet in umam,

120 Haeredes facias dulcia membra tuos.

Elegia VII

22

De officio liberorum

Vos dulces thalami segetes et pignora lecti, Ferte parentales pectore et ore sonos.

Hoc ideo, soles fatis melioribus usi Latos et laetos ut videatis humi.

5 Iussa fac, afficias hoc semper honore parentes, Quem tibi donec agis, praecipit orbe Deus.

Ora patema colens veniam pro labe meretur, Quaerit opes vultus, qui genitricis amat.

ln patris assurgens nutum gaudebit et ipse

10 Prole sua, et coelo quod volet omne feret.

Observans genitoris erit vel Nestore maior, 106

23

Et pius in matrem gaudia quanta parit?

Non genus officii coram patre praeterit ullum, Jussa timens Domini iussa patema timet.

15 Fer patienter onus, quod et acris iura parentis lmponunt humeris forte ferenda tuis.

Felix in soboles benedictio larga parentum, Ad matrum bilem tecta parata ruunt.

Turpe patris naevos illudere: turpe genitrix

20 Effera natorum scommata corde ferens.

A se, qui lusus genitorem fecit, honores Tollit, et in fati turpia busta cadet.

Proque parentali curam gere, nate, senecta, Neu facias volucres huic equitare Deas.

25 Hinc fatuos placide ferat indulgentia sensus, Aetas in pueros cana redire solet.

Virtus et genius lateat tuus: arduus olim

Mente fruit, superas quem modo mente sagax.

Sorte vel affectum tenui tu pasce foveque,

30 Haec pietas multo foenore dives erit.

Grata feres iterum miseris obnoxius: ast haec Sors procul, ut glacies sole tepente, fugit.

Vulgus abhorret eum, patrios qui deserit annos, Aegra ferens matri praemia dira feret.

35 Laudibus alta tuum gratus fer ad astra parentem, Hinc et eam, quae te faeta dolore tulit.

Ah soboles quamvis in dulces fi.da parentes, Praemia pro meritis reddere nulla potest.

A genitore pio memori cape pectore dicta,

40 Ut quondam reges darus adire queas.

Mater et erudiens quando tua corda gubernat, Illa tenere cito mox documenta velis.

Namque parentales qui negligit asper habenas, Se tandem natum post miser esse dolet.

In document QUAE OMNIA (Pldal 105-109)