• Nem Talált Eredményt

E/egia II De avaritia

In document QUAE OMNIA (Pldal 134-139)

Nam quid in aere tuo sita spes est unica, nulla Sicut egenus opwn tempore flere queas.

Frange tuos animi motus, facibusque repugna, Est, qui te iusto tempore maior erit.

Arbiter est alius, cuius te iuncta sequetur lra repente tuis exitiosa minis.

Ante, nec haec dicas, habui quoque labe gravatum Cor, sed me nemo, qui superare erat.

Magna quidem bonitas Domini, sed et aequa facultas E medio quoties sustulit omne nefas.

Si tibi mite semel numen fuit, iraque cessit, Ne peragas laetos impius usque dies.

Nam quo lenta magis, tanto venit acrior ira:

Hinc retices tales ore caveto sonos.

Spes veniae quia magna datur non saeviet in me, Quicquid agam, bonitas ipsa benigna Dei.

Talia fronte tamen qua verba profundis in auras?

Differt non auffert tristia fata Deus.

Res male parta tuis vana et fiducia rebus, Nam quo non speres, tempore Codrus eris.

Iunge pares, fuge magnatum consortia parvus, Grande tuis humeris ne requiescat onus.

Mille legit partes testam, qui iungit aheno, Ariete pulsa suum, cum cadit illa latus.

Cui per dulce nefas vis est opulenta, quis, inquit, Haec a me fieri non ita poscat inops?

P-auper ad haec musset nisi, et his mox annuat ausis, lpsius lateri vulnera quanta navant?

Ergo dissimulans ferat haec et supprimat ultra, Et grata grates insuper ore canat.

Dum fortuna manet, fidum se praebet amicum, Nec tecum pudor est quemlibet esse cibum.

Cum fugit interea sors, multum absumitur aurum, A te quam celeri dat sua terga fugae.

Dumque volam pedis ostendit, fert pectore plausus, Quod miser accepto vulnere ftendus eas.

Te tamen ante dolis ita erat complexus, ut aequo Acciperes animo, quae tibi cunque daret.

Fraude latent risus: vultus sibi fingit amicos,

40 Qui cupit optatis pondus inesse suis.

Pinguia promittit, sed fallax munera differt:

Posce a me, quae vis, signa favoris, ait.

Iam semel atque iterum te coena vocabit in aedes Illius, et mendax hospitis hospes erit.

45 Hoc tamen in scelerum cursu sua commoda quaerit:

Ut capiat, miseras area inescat aves.

Tu vigil haec teneas, ne cum fortuna recedat, Te linquens tacito rideat ille sinu.

Nulla tibi lapsis dabit is solatia rebus, so Conferet in fatum verba scelesta tuum.

Gaudia nata illis caput ob tua damna movebunt, Aflicit in sociis corda maligna dolor.

Ergo time fucum, fuge mdlea dicta loquentum:

Sub viridi coluber gramine dirus agit.

ss Ut praedam capiat, nostrae sedet aemula vocis, Ac veniens fallax corpus hyaena vocat.

Hoc facit aere potens cum paupere iunctus amico, Ut capiat voces, erudit ille suas.

Trux leo per sylvas animalia dente f eroci,

60 Dilaniat miserum dirus in urbe virum.

Sunt male summa imis coniuncta: sodalis ut aegrum Non humilis, ditem nec vir egenus amet.

Sic agitur: locuples casurus fulcra ab amicis Et quo confugiat, rursus asylori habet.

65 Quando ruina viro forsan minitatur egeno, Quilibet hunc etiam trudit amicus humi.

Divitis ad labem consurgunt mille patroni, Vix grandi tenuis de bove musca manet.

Pauperis ad modicum facinus volvuntur aquarum

10 lnnumeri montes, nauffragiumque venit.

Ipse licet .caute sua dicta resolvat in aequum, Quilibet hunc surda respuit aure tamen.

Concio tota patens ad verba silentia praestat Divitis, et voces huius ad astra vehit.

1s Ut primum pauper quoque fuderit ore loquelas, Sermo volat: quis is est, qui modo verba facit?

Non ego tunc animos illorum utcunque moverem, lrent carnifices in mea membra manus.

Quae ius possideant, quis opes culpaverit almas, so Divitiae Domino quae sine labe placent.

Paupertas opifex vitii scelerumque magistra Ore docet miserum saepe nefanda loqui.

Ipse sibi parcus cur Euclio possidet aurum,

Et sua cui servat fulva metalla tenax?

85 Quippe cui cor edit cura una, ut congerat aurum, Detrahit at stomacho debita iura suo.

Materiem rixae cumulat post fata futurae, Dat segetem turpi posteritate gulae.

Non aliis faciet bene qui sibi parcit avarus,

90 Escaque cui quoties est capienda, dolet.

Qui in vultus tristes pallorem sumit ab aura, Qui causas timeat, cur sibi semper habet.

Non habuisse sui curam quam sordida res est, Tam Furiae parcos hae bene semper edunt.

95 Sunt hominum genus, inscia cum benefacta dederunt, Tristia mox idea corda dolere gerant.

Dignus is est certe, quemo qui fuste doletur, Cui bene sunt morsus facta dedisse piis.

Is tenebris vultus obnubilat ante ferat quam

100 Aequo animo ut miseris commoda dentur ope.

Obtusum cor habet, nec eum miseratio tangit, Ut submersuras allevet ipse rates.

Semper avarus eget: tacitam sub pectore vulpem Semper alit, nudis ut nocuisse queat.

105 Mensa quod illius coenas invita ministrat, lngemit in mensam pabula quando tulit.

Praeque labore suo siccas in corpore vires Vix habet, ac tenuem quae tegat ossa cutem.

Cura breves facit haec somnos, ut dives abundet,

110 Ac tumeant nummis scrinia plena suis.

Reddit se tenuem membris inhiando metallis, Mens vigil ex medio saepe sopore ruit.

Sarcina talis eum premit, ut qui morbida lecto Membra gerunt, quibus est nulla dolore quies.

115 Dives is est, manuwn sibi qui sudore paravit, Utiliterque suas postmodo finit opes.

Pauper is est, manibus qui nocte dieque laborat, Semper at in tenui sorte moratur inops.

Quod sine labe manet fulvwn cor negligit aurum:

120 Qui mortale petit, ftava metalla petat.

Saepe fuit multis furor exitialis habendi, Tristia qui capiti damna tulere suo.

Qui faciunt sacra Plutoni, sitiuntque metallwn, Hos alto positos praecipitabit idem.

97 fuste doletur - cf. Hor. Sat. I, 5, 23 103 Semper avarus eget - Hor. Epist. 1, 2, 56 134

125 Exitio incautos tabes dat pallida lucri, ln fera quae Satanae retia quaeque trahit.

Felix est operurn, qui cum sacra dia sequatur, Auri multa domi pondera dives habet.

Adsit is, huc adsit, quoque nos plebs aemula vatum

130 Illius in laudes offi.ciosa sumus.

Rem facit in populo perhonestam, ac inclyta facta, Non haec sunt ullo commoritura die.

Iure viro tali sunt magnae praemia laudes, Qui bene divitias cum pietate tenet.

135 Quem syncerus habet candor, qui fraude remotus Est, quamvis posset, non nocuisse studet.

Huic reditus Deus auget, inops ne quando vagetur, Divite sed comu copia fundat opes.

Laudibus hunc etiam faciet super aethera notum,

140 Mente Dei quisquis iussa verenda colit.

Larga manu miseris qui munera praebuit olim, Semper eum praeco fama secunda vehit.

Illius in laudes totus grex ora resolvit, Offi.ciumque bonum dissimulare nequit.

145 Tam hona non capiet, quem dura tenaxque cupido, Quamvis multa habeat, semper egere facit.

Urbs depinget eum cum tota doloribus aequis, Pro foedis merces sordibus illud erit.

Ore diu memori mores culpabit amaros,

150 Fataque perpetuo tristia poscet ei.

Ne diversa semel, mi nate, negocia tractes, Sit satis unius muneris esse virum.

Quippe vias multas compendia nulla sequuntur:

Posce parum, ref erunt plurima vota minus.

155 Quod vigil affectas fugiet: quin corrige curas, Non, quod aves animo, sorte negante, feres.

Nisus in adversum tuus est: patiere repulsam, Dum sibi non operae pars vacat illa tuae.

Divitias labor est multis acquirere multas,

160 Sed frustra properant, et sine fruge volant.

Vidi ego, qui modice faceret res, tolleret acres Ex animo curas, expeteretque nihil.

Quam stomacho victus, quam nudo corpori amictum, Notitiamque sui, notitiamque Dei.

165 Mox quater et quoties non est numerare, beatus Indulgente Deo, prospera fata tulit.

138 comu copia - Plaut. Pseud. 670

136

Hinc tenuit totum rudis admiratio vulgus, Qui cita tam misero sors queat esse viro.

Quem modo tot veluti mala consociata premebant,

110 Corporis ac animi corde gemente statum.

Accipe, qui rudis es, sapientior ordo docetur:

Scilicet a Domino quod venit, omne venit.

Sors ab eo florens, ab eo sors repit acerba:

Una manus vitam dat, manus una necem.

115 Cum volet ille, soli multas numerabis aristas, Nil tibi cultus ager, cum volet ille, feret.

Cui favet Omnipotens, is opes et habebit acervos Nummorum, et reditus sentiet usque suos.

Hic sectatores vitae melioris et aevum

180 Transactum pure tangere debet honos.

Sunt quoque non pauci, quos insatiabilis ardor Ditat, ut innumeras concomitentur opes.

Una tamen spes est, unum solamen in istis, Proponunt animo cum sibi tale suo.

185 Sed quid adhuc cesso dapibus iam pascere corpus, Cum sint pro voto singula facta meo?

Nonne dedit nostro praesens fortuna labori, Mens mea luxuriae pectore quicquid avet?

Auri et opum dives satis haec mea possidet arca,

190 Nonne licet rugas exhilarasse semel?

Huic ego: quid facis ah demens? tua busta requiras, Forsitan hinc iam te lux hodiema feret.

Longa cui linques turgentis taedia cistae?

Depositas fato possidet alter opes.

195 Dat foecunda bonis bona, si clamore vocetur, Floreat ut iusto tempore turha, Deus.

Sed quid opes, inquis, prosunt mihi dives et aurum, Quod mihi larga Dei fudit ab axe manus.

Sed neque tale sones: et opes ego semper habebo,

200 Et miser a nullo post stipis aera petam.

At tu quisquis amas non paucos aeris acervos, Fac sint officiis nomina pauca tuis.

Hoc iuvat imposito cum fructu munere fungi:

Viribus audentem plura tulisse, nocet.

36

Elegia Ili

In document QUAE OMNIA (Pldal 134-139)