• Nem Talált Eredményt

Gratiarum actio pro Dei misericordia

In document QUAE OMNIA (Pldal 92-97)

Summe tibi rerum dignas rex accipe grates, Et sine me numen iam celebrare tuum.

Me, Deus alme, rogo quod iusseris ire furenti, Me dirum linguae quem retinebat onus.

s Ex tot ego telis per te sum liber amare Vocis, et hostiles nil valuere manus.

Pronus in aux.ilium rupisti vincula nexo, Pro pietate Deus, pro bonitate Pater.

0 celebranda satis nunquam tua gratia clemens,

10 0 cuius virtus non habet ulla modum.

Dextra tua eripuit rabida de fauce leonum, Quorum ego iam dudum praeda cruenta forem.

Quin per te gladio sua demta remotaque vis est, Fluctibus ex mediis me tua dextra tulit.

1s Ex facibus multis circum mea corpora fixis, Ne caro sub cineres iret adusta suos.

Ex Phlegetontis aquis et A verni tristibus undis, Ne fi.erem Stygiis hospes et esca lupis.

Ex linguis etiam quibus est detractio curae,

20 Ne me corriperent iudicis ante thronum.

Iam vicinus eram fato, penitusque sepulcri Debebant sub humo frigida membra tegi.

Grata mihi durae rupissent stamina Parcae, Rebus et infernis par quotacunque forem.

2s Fortiter hinc ac hinc vinctum me incluserat arctis Innumeri laqueis densa corona mali.

Nullus opem, quamvis clamarem voce, ferebat, A te sed solo venit amica salus.

Namque tuum postquam numen memor ante malorum

10 Sollicita querulus voce precarer opem.

Ecce iterum tuta tua me statione locavit Gratia, quae facili suscipit aure preces.

Quae parit eventus laetos pro tristibus ausis, Inque pios gentes non sinit esse feras.

35 Ante Deum pia vota dedi, facilemque rogavi, Ne mea perpetuae traderet ora neci.

Aut ego mente pia Dominumque patremque poposci, Ne mea sub timidis cymba nataret aquis.

Tunc ubi me pede calcaret grex ore superbus,

12

40 Solus is adverso tempore misit opem.

Nocte dieque tuum pater o, colo carmine nomen, Promtus eo in laudes corde patente tuas.

Quod prece te frustra non sum nec voce secutus, Voce colendus et hac tu prece semper eris.

45 Laeta Deo plausu date carmina, fundite laudes,

5

10

15

20

25

Pectora nam habeat rusticus ulla pudor.

Hoc iuvat, hoc fieri cupit, hoc vult tempus et aetas, Felix, qui grata munera mente tulit.

Elegia X

De peccato

Patrantem mala nulla, dein mala nulla sequuntur, Et merces felix pro pietate venit.

Qui sub nequitiae specie sua semina terrae Mandat, ei turpis foenora reddet ager.

Post veniam rursus labi res verbere digna est, Continuare suum, certa ruina, scelus.

Poena manens facti tandem fert limite gressum, Sicut et ad praedam cum tenet antra leo.

Vix est venales quae fert oratio merces Laudibus, ut turpi crimine pura vacet.

Ut loculos pascal, vendens per numina iurat, Victaque sub libra fas pietasque iacent.

Compacto fixus ceu muro palus inhaeret, Cum premit et premitur faceque iungit onus.

Quid vetat, ut simili dicam ratione gravari, Quem nimium lucri sacra cupido tenet?

At nisi par merces aeri pietate ministret, Hostibus illa suis est spolianda domus.

Quippe fenestrati est homo res opera aemula cribro, Scoria semper ei cum sua grana iacit.

Exulat a pietate dolus, nec agenda modeste Praecipites animos, corda sed aequa probant.

Mi Deus, ipse mei qui nosti pectoris aestus, Cuius ego video tot bonitate dies.

A rabie pater assere, me pater assere foeda, Lumina ne capiat spurca libido mea.

tit. De peccato - cf. Eccli. 7, 1-19

13

92

Cum gravibus pietate viris et }audis avitae, Sim comes, in castas sit via nostra domos.

Cur devota tuus vacuus ieiunia venter

30 Sentit, at in prisco mens manet una loco.

Non ita te facili Deus accipit aure litantem~

Pro pretio mors hoc, pro prece poena datur.

Non aliter manibus qui foeda cadavera tangit, Et puras abiens fert sibi fontis aquas.

35 Ad loca nota tamen redeunti haud profuit unda, Cum digitis iterum tangit, ut ante malum.

Nil adigat voces quoque te prorumpere in istas, Nam quid et hic alto me videt axe Deus?

Scilicet haec supero cura est, tot ut agmina linquat

40 Propter me, et totum deserat orbe gregem.

Aemula res ego sum puncti, sine nomine corpus, Non metuam, pars me quae tu[e]atur erit.

Furcifer heus, nonne ille tuos quoque cemeret ausus Ad cuius nutum terra polusque tremit?

45 Fulmina cum coelo iaculatur in igne corusco, Exiliunt rnontes, et cava busta stupent.

Saepe colonus agros cum vomere scindit adunco, Obstupuit tactos inter aratra boves.

Nulla mali quod signa polo venientis haberet,

50 Sed iam non dubias cemeret axe faces.

Haec inclusa tenens animo spectacula, coelo Non credit claros cum videt ire dies.

Templa sedens Dominus mens est super ardua vindex, Cuius nemo prius facta futura notat.

55 Ut neget hoc vera gens a pietate remota,

5

Illa tamen gladios et sua tela parat.

Est scelus omne velut bis acuta cuspide ferrum, Et quacunque ferit, nulla medela levat.

Elegia XI De poenitentia

Lubrica te quoties mala suasit inire libido, Heu füge, care, tuam corripe, nate, viam.

Funde preces, labem procul indulgentia pellet:

Prona Dei, posces si modo corde, tua.

Quin hoc triste malum nocuo plus aspide vita,

Tabe venenata ne tua membra necet.

Dente feras rigidus cristis leo mordet adunco, ln tua trux serpens pectora vírus alit.

Tolle moras vitio, nec luctus differ in aevum,

10 Dum sano vitam corpore sanus alis.

Linque malum, ne te fatum prius exuat aura, Ne miser hinc abeas, et nigra regna petas.

Si superos mens est cultu penetrare recessus, Non simulata Deo pergat ad astra fides.

15 Est Deus, et frustra quis eum tentaverit, ausus Cum tacitos etiam cemat in orbe virum.

Sunt Furiae, mihi crede, animas quis fata revellunt, Hos illae miseros in sua iura trahunt.

Cum rabie vexata Ceres rursum ilia pavit,

20 Nonne per alternas post redit illa fames?

Vidi, cui fuerant gazae locuplete metallo, Mox vidi modicis hunc eguisse cibis.

Nescis, quid vesper serus vehat, ortus Olympi Sol albus nebulis in mare saepe cadit.

25 Cor sapiens venit ante Deum, cum vita salutem ln salvo titubans pectore ferre queat.

Non haec venturi temnit mens gnara pericli, Quae fugienda fugit, quae facienda facit.

Hoc quisquis cultu mentem imbuit, ore sagaci

30 ln medio prudens verba diserta facit.

Ergo adiens Dominurn susceptas elue sordes, Naturae vitium corrige, tolle luem.

Sit statio Dominus tua, in aequo ponito gressus, Poplite nec divis condita signa cole.

35 Ecquid ab infemo laudes Deus accipit altus, Cui nisi adhuc vivo spes rata corde fuit?

Lurnine nam cassi, nigra quos iam sustulit urna, Non ibi facta Dei concelebrare queunt.

Dum levis aura tibi cibus est, refer ante ruinam

40 Pro Domini grates pectore gratus ope.

Nam quid adhuc cessas Domini sacra templa subire?

Fors, si non hodie, cras moriturus eris.

Poena repente venit, quando venit, ocyus Euro, Quae praevisa minus tela nocere solent.

45 Nec probro scindas vitae quos poenitet actae Turpiter: egregio crimine tu ne vacas?

9 Tolle moras - Lucan. 1, 281

14

94

5

10

15

20

25

Ah quis in orbe manens est crimine purus ab omni?

Dum sumus hic, Domino sordida massa sumus.

Elegia XII De oratione

Ad superum querulas effundens pectore voces Ne dubia Domini mente moreris opem.

Et moveare prius, cito da stipis aera petenti, Et praebe larga munera saepe manu.

Quae ratio struxisse domum subitoque solutam, Mox frustra in planum praecipitare solum?

Tuque precaris opem, sed inertia pectore volvis Verba, ac in superos omnia dira voves.

Respicit affiictos, tumidos fastidit, et illos Cor quorum verae nil pietatis habet.

Ante Deum precibus sunt sceptra ligonibus aequa, Non Iro Craesus plusve minusve capit.

ln viduos illi gemitus penetrabile cor est, Ac cito pupillas accipit aure preces.

Ah miseros, ob quos plorat sine coniuge coniux, Non frustra tristes obruit unda genas.

Mente Deum semper pura quicunque fatigat, Momento citius quod volet omne feret.

Mens affticta Deo votis gratissima res est, Cuius nec media nube tenetur iter.

Nec prius absistit, quam quod cupit axe reportet, Et lacrymis coelum pondus inesse sinat.

Illa dies veniet, vel adest, examine judex Cum bonus aequali singula lance probet.

Quando cadent causa, qui res et vota piorum Fecerunt lusus, ac habuere iocos.

Non bene convenient, nec in una sede manebunt, Hos polus, hos Stygius tollet ab orbe lacus.

12 Non Iro Craesus - cf. Ov. Trist. III, 7, 42

15

5

10

15

20

25

30

35

E/egia XIII

In document QUAE OMNIA (Pldal 92-97)