• Nem Talált Eredményt

Elegia ll Ex praefatione

In document QUAE OMNIA (Pldal 69-80)

Inclyta priscorum quondam sacra lumina vatum Numina quis toto magna fuere solo.

Voce genus mortale omnes docuere per oras, Qui solidae mundo sit rationis honos.

Illorum passim sapiens industria vires Sumsit et ingenii semper adauxit opes.

Perque prophetarum bene dispatiata labores Legifero Domini codice scripta dedit.

Hinc alios cedro dignos, qui dulcia sueti Conscripsere Deo, rettulit usque Viros.

Praemia nos meritis, quae digna referre tenemus Isacis ex alto stirpe creata phalanx.

Ergo sacris posthac pia scriptis oscula demus, Omnibus ut nostris sínt documenta viis.

Nec sacra Eleusina haec sínt nobis ipsa, sed omnes Pullulet in terrae gratia tanta plagas.

Scripta rudimentum populis hoc orbe remotis, Afferat in varias protinus aucta vices.

Praestitit hoc etiam Salvator nomine, cuius Siracides ego sum factus et ipse nepos.

Cum sacra, quae manibus noctesque diesque revolvit, Esset ei praeter biblia dulce nihil.

Scita IOVAE tenuit sanctasque volumine legis Et quae fatidici cuncta dedere senes.

Aut bene praeterea quodquod gens aemula vatum Arte sua felix enucleasset opus.

Is veneranda patrum vestigia nempe secutus, Foetibus ingenuis est imitatus avos.

Pinxit enim bibulam calamoque sequace papyrum Ordine literulas iussit habere pias.

Huc age corda iuvant quemcunque recocta bilance, Ut trutinas iusta singula facta gerat.

Hinc pietas casus veniet spectata per omnes, Surget et hinc morum nobile cuique decus.

Ut bonus et prudens fias, quid compita lustras?

Est virtus raris invenienda locis.

36 invenienda Sir. in venienda

5

68

5

10

15

20

25

30

Ex tenebris puras quae te via ducat in auras Hic tibi nos etiam fi.la sequenda damus.

Elegia III De sapientia

Ipse Deus cordis fons et sapientis origo est, Pullulat aethereis Spiritus ille locis.

Solus enim toto Dominus cum providus aevo Sit, quis eum praeter tam bene mente sapit?

Adsit is aequoreas recitet qui certus arenas, Et pluviae guttas qui numerare queat.

Qui prius in rerum speciem quam cuncta venirent, Noverit aetatem lunaque solque tuam.

Qui spacium vasti mihi praedixisset Olympi, Nondum humeris coelum cum tenuisset Atlas.

Qui foret hos mundi tractus terrasque iacentes Pertica et hoc triplex ordine mensus opus.

Qui serie longa lini maris antra profundi Presserit annexo pondere ad usque basin.

Quique Deum dictis opera ad meliora vocasset, Ut fierent aliis illa vel illa modis.

Principio DEUS est sine mens et originis expers, Cuius habent homines nuinine quicquid habent.

Dogmata coelestis bene nosse salubria vitae, Particulam superae mentis habere solet.

Aurea cui dulces dant iura Tonantis habenas, Huic Deus ex vivo fonte ministrat aquas.

Ergo nec in numero tu quem sapiente reponas, Sít, nisi mens illi desuper orta viro.

Hoc duce non dubites oculos tibi quaerere plures, Omnia prudenti cum ratione geras.

Est opifex rerum, coeli terraeque repertor, Cuius ad imperium cuncta creata tremunt.

Qui residens alti super aurea moenia coeli Augusti titulos et Sabaothis habet.

Unicus is memor et secreti praescius heros, Cui voluit rerum conscia corda dedit.

21 dant iura Sir. dantiura tit. De 8apientia - Eccli. l, l-40

Vivax ille Deus, Deus ille antiquior aevo Disposuit nutu singula facta suo.

35 Ante videns res est omnes dimensus ad unguem, Protinus et certas iussit habere vices.

Pro bonitate genus mortale sed inde beavit, Esset ut haud fallax quisquis imago Dei.

Sensibus insuper has posthac illustribus auget,

40 Qui sua non dubitant iussa verenda sequi.

Dulcia mente Dei sacra volvere, numen amare, Est sapere et vera cum ratione venit.

Haec pius et prudens prae fulvo suspicit aura, Et putat in mundo dulcius esse nihil.

45 Nemo vir est sapiens vere, quam sorte maligna Qui stabili fixus non timet esse loco.

Quippe nec in rebus prudentia deserit arctis, Sed miseris tandem dara trophaea parit.

Semine de sapiente sati tolluntur in altum,

50 Si modo virtutem quaerat amore genus.

Langa trahet secum ratio pia tempora vitae, Cauta petens animus fata secunda petit.

Ingenium felix magni cornitantur honores, Quae datur ingeniis gloria vera datur.

55 Robur alit, sorti nec virtus ardua cedit, Eventus cautae res habuere bonos.

Qui patulas cocto bene cordi praebuit aures, Postmodo non paucis doctor is esse potest.

Quisquis in hac fixa pede se statione locavit,

60 Tranquillos vitae sentiet usque dies.

Fallaci quondam qui non fuit ore repertus, Hac poterit sospes commoditate frui.

Ille suos etiam cernet ftorere nepotes, Participes tanti tempus in omne boni.

65 At si difficiles aditus in fronte rninetur, Et veniat vultus horrida tata dea, Non est: des idea tua terga locove recedas,

Quae mala iam sors est experiere bonam.

Scilicet explorat quae mens tibi nam sit in arctis,

10 Parte minus laeta turha caduca sumus.

Nectareis succos succis ea miscet amaros, Cernitur adversis quae bene firma fides.

Sed sequitur fructus pietatem et praemia mentem,

61 qui non Sir. quinon

70

Felix ín duris qui remanere potest.

75 Tunc virtus casus fuerit tua nota per omnes, ln planum rursus te revocabit iter.

Seque suasque tibi res omnes prodiga credent Pectora, mens etiam stabit aperta tibi.

Capta secunda dabit, curaque tuebitur omni,

80 Ne qua tuis noceant saeva pericla vadis.

Non autem referet placidos offensio currus, Tristibus inconstans vita perire solet.

Macte novis et adhuc sapientes integer annis, Plus oculis frenos accipe care meis.

85 Sic tua rhinoceros meta praecordia firmes, Sic aliis quondam providus esse velis.

Ut metat ac dulces referat cum foenere fructus, Sparsa per inversam semina condit humum.

Dumque colonus agris flavas expectat aristas,

90 Saepe tutit pluvias, frigora saepe tutit.

Perfer et adversis patiens ceu robur inhaere, Si male nunc olim non quoque fiet idem.

Vix ubi princípium sors flebile sumit acerba, Orta malis capies gaudia mille tuis.

9S Fructus erit iam iam iustissimus inde laborum, Dat merito tenui praemia magna Deus.

Terga dat ingenuis male concio sana magistris, Nec duro molles accipit ore lupos.

Neu perversa cohors prudentes audit habenas,

100 Ast, ut equus sternax, excutit omne iugum.

Lydius attritum non sic lapis excipit aurum, A lapide ut victum se fateatur idem.

Se fatuus flecti negat et monitoribus obstat, Fortem et fictorem se prius esse putat.

1os Tam ventosa placet sibi tantum gloria, tales Cum tamen interea cor[que] animumque voret.

Huc age, cuius ego patris instar amore tenebor, Dulcia si fuerint haec documenta tibi.

Consilio faveas, et habenas promptus ad istas

110 Ardua praeceptis colla domanda sinas.

Teque gubemari non aspemare magistro, Ingenuas illo dante tenebis opes.

Has gremio occurrens geminis has excipe palmis,

97 sana Sir. ana

101 Lydius lapis - cf. Eccli. 6, 22; Plin. Hist. Nat. XXXIII, 43

Quodque semel coepit pes bene carpat iter.

115 Nec tibi per volucres veniunt ea commoda ventos, Cui nisi certanti bella corona datur?

Quaerere non grave sit, decus est defendere parta, Qui sapit, ingenium numinis instar habet.

Dat mora saepe brevis pro sorte tonante salutem,

120 Gaudia moestitiam pone secuta forent.

Vidi ego qui dura religatus compede, tandem Ferret honorato dulcia quaeque loco.

Vidi caeruleae premerent quae colla cathenae Deposito aere aureis vestibus illa tegi.

125 Vel diadema tulit villa de paupere natus, Induit ac humiles purpura docta viros.

Certe aliquando fidem faciet lux inclyta dictis, Splendidus ut titulos experiare novos.

Cara mihi soboles, cape quae praesentia, )audis

130 Sunt seges, aetemos doctaque corda parant.

Sensibus haec imis et in ipso pectore ponas, Ne frustra doceam, dem sine fruge sonos.

Arripe, namque vides capiendi quanta facultas, ln decus et laudes copia quanta vides.

135 Aurea salvifici pro nectare dogmata verbi Ambrosiaeque loco sacra statuta cole.

Est etiam facies rationem certa parandi, Ferre viro gressus cum sapiente suos.

Ergo latus lateri iungas, ac tecta frequenter

140 Quae cerebro sano non caruere subi.

Sive dies fuerit, seu nox obscura, requiras Ipse Deus quo te gaudeat esse loco.

Semper inoblito teneas hanc pectore curam, Ut facias Domini iussa verenda tui.

145 Robur is arcanum dabit et plus aethere sensus, Ut tua salsa probe munera corda gerant.

0 quoties felix, qui coelica fata professus Voce canit vulgo fasque piumque rudi.

Mysta vel antistes, qui Christi servat ovile

150 Coelestique suas germine pascit oves.

Ut subeat magno, par est, ardore labores, Ut bene pro rostris dicere nota queat.

Usque moram nectas ita tu, partumque tueri Non modo, sed partis addere plura velis.

155 Et quae culturam praebent loca saepe peragres, Mens perdit vires desidiosa suas.

72

Poneque dicentem furtim velut umbra sequaris, Fronte pilos gestat, post ea caeca Dea est.

Si latet in tectis et vocibus utitur intus,

160 Des operam capias aure patente sonos.

Aut caput immittas per apertas forte fenestras, Aut stes de dictis pendulus ante fores.

Contiguas habites aedes, tentoria figas Hic, ubi stat paries illius atque domus,

165 Participes fient huius tua pignora nati, Perfugium quod eis dulce et asylon erit.

0 quam praesidio sub tali vivere dulce est, 0 mihi contingant talia tecta diu.

Hic statio tamen est nulli qui numina ridet,

110 Numina qui ridet, protinus exul aget.

Qui pius in fanis versatur, et astra fatigat Accersens precibus pectus in acre Deum, Is feret aetherea sapiens cor ab arce profectum,

Ut nisi quod fas est providus ante gerat.

115 Pandet in occursus illi sapientia palmas, Et natum amplexu claudet amica suum.

Hoc pia cum soboli dulces dant oscula matres, Hoc nova quae thalamos sponsa subintrat, agit.

Inde boni gnaram Cererem fontesque sagaces

180 Illius egregio proferet ille penu.

Iamque novae subito venient in corpora vires, Ut peragant partes singula membra suas.

Discat et is Domino quavis confidere sorte, Inceptum quondam ne pudefiat opus.

185 Prae sociis apices at honorum ascendet in altos, Ut queat in medio verba diserta loqui.

Officiis clarus laudum decora ampla tenebit, Magnificas cinget pulcra corona comas.

Nomen ad astra feret, cum corpus mole sepulcri

190 Sub gelida positum labile forte cadet.

Non ita qui tenebris palpant ut lumine cassi Asseret a Stygiis corpora numen aquis.

Nil quoque tale sibi promittat labe volutus Grex, qui pro nihilo ducit honesta sibi.

195 Exulat hinc etiam damnosa superbia fastu, Hinc abeat, quisquis subdola verba dedit.

lmpia lingua sonos sine fruge profundit in auras, Scilicet a Domino est utile posse loqui.

Vox habeat numen doctrix, ut fundat ab ore

200 Quae sunt proferri iudice digna Deo.

Non est axe tegas errorem et numina culpes, Quod sonat os populis verba nefanda tuum.

An latet, in mundo quid mens coelestis abhorret?

Scis bene, quae placeant displiceantque polo.

205 Non par hoc dicas: me duxit in avia mundi Rector, et in casus praevius ipse fuit.

Ah cur haec animo probra volvis et ora resolvis ln Dominum, cuius pectora labe vacant.

An Dominus nostros quoque ftectit in impia sensus,

210 Ficta cupit nobis an simulacra coli?

Una modo si te pietatis mica teneret, Grande nefas dictis spargere tale putes.

Asper habe vocis rationem et respice ad ortus, Nos homines finxit qua ratione Deus.

215 Libera ceu mens est, ita libertate beavit, Quod mentis partem iussit habere genus.

Est via, quae meritum te fulgida ducat ad astra, Est via sulphureas quae tibi monstret aquas.

Elige quam curras, bivio stat meta sub isto,

220 1 pete vel mortem, vel tibi quaere necem.

Sunt elementa duo, quae pro ratione prebendas, Humor aquae ftuidus cunctaque ftamma vorans.

Stat decus aeternum te coram, stant quoque busta, Vel decus aetemum, vel tibi busta cape.

225 Res immensa Dei sapientia, facta stupenda Cuius nemo solo sat recitare potest.

Corda hominum renesque probat, videt omnia vindex, Hosque colunt animo, qui pia facta levat.

Gesta palam veluti cernit, sic gesta sub umbris, no Qualicunque etiam picta colore, notat.

Coelitus, in furias ut eat, quis quaeso iubetur, Cui Deus in vitium iussa severa dedit?

lpsa suos passim Sapientia iactat honores, Nec pudor est coram dicere vera grege.

235 Quae sic non dubitat vulgo quoque voce fateri, Qua tenet augustum concio tota locum.

Illa ego sum, referens, dio quam perculit aestro.

Orbe statuta dedit qui veneranda Deus.

Pandaque totius discurro per aera mundi,

240 Sic equitant nubes et per inane volant.

Remque laremque modo supera statione repono, Lustro modo currus lunaque solque tuos.

74

Sola pererro vias ego quicquid ubique locorum est, Qua patet aetherei gressibus orbis iter.

245 Quaque suis tellus victus cultoribus atrert, Et viridis gregibus pabula praebet humus.

Hinc adeo metas penetroque magistra per omnes, Aspicio vasti grandia monstra maris.

Illinc ad populos et gentes ordine cunctas 2so Terrarum dominos et rude vulgus eo.

Ut statio mihi certa foret certique penates, Omnia iam passim per loca blanda fui.

Non tamen ambitio fructu caret illa, benignus Me rerum atque meus coepit amare faber.

255 Me pius hospitio, complexus amore locavit, Et prius Hebraeos iussit adire lares.

Sic Deus! in media maneas iam stirpe Jacobi, Mancipium volo sit gens Idumaea tuum.

Sic ego: nata mea est a te pietatis imago,

260 Tunc ubi nil rerum terra polusque daret.

Interitus expers aevum durabo per omne, Quae me non videat, nulla futura dies.

Ante steti praesto tentoria sancta Jehovae, Et gessi famulas fi.da ministra vices.

265 Praemia pro meritis capio, quod in alma Sionis Moenia tam sanctos cerno recepta domos.

Sed magis est, dominam quod ego regina per urbem Iam Solymae teneo sceptra verenda gregi.

Gratulor ipsa mihi, quod et agmina iusta, peculi

210 More Deo quae sunt sede favente rego.

Hic me radices transire iuvabit in altas, Hic ubi sunt animis omnia pulcra meis.

En quam sublimes fundunt ea brachia ramos, Alta comis altus sydera tangit apex.

215 Semper habens frondes Lybani sic cedrus odoro Omnibus optandas vertice laxat opes.

Hoc est Sionio cyparissus culmine nata Ad Boreae spectans pallida fronde plagas.

Aemula palmiferae sto florens arboris, altis 2so Quae vitreas foliis semper opacat aquas.

Me Jericho faecunda rosis non vincit amoenis,

265 in alma Sionis - cf. Eccli. 24, 15 268 lam Solymae teneo sceptra - Eccli. 24, 15 275 Lybani sic cedrus - cf. Eccli. 24, 17 281 Me Jericho faecunda rosis - cf. Eccli. 24, 18

Nec superat fructus dulcis oliva meos.

Aereas imitor platanos, quae flumina propter Praebent alituum castra sonora choris.

285 Praebeo fragrantes adapertis naribus auras, Ut quoque vix oleant cinnama fracta magis.

Hoc lacrymata facit pingui de cortice myrra, Hoc faciunt Syrio galbana nata solo.

Hoc incensus onyx famulantibus aede theatris

290 Est, quando flammis mascula thura cremat.

Non umbrosa Jovis spatii plus occupat arbor, Frondibus ut multam forte perreret humum.

Laeta comis virides extendo per aera ramos, Ex me iucundus protinus halat odor.

295 Non aliter dulces defendit pampinus uvas, Cum latices anno nobiliore tulit.

Quem peperi mater non flos fuit ille caducus, Semper honorificas sustinet arbor opes.

Huc age, quem species capit haec mea plena favoris,

300 Huc age, quem noster captat et aptat amor.

Nobilis innumeras mea continet area fruges, Exple quaeso tuam dente minace famem.

Aera quando seco dictis redolentibus hyblam, Non dubites nostris sumere mella favis.

305 Loton edet, mea quisquis edet, neque fercula spernet, Ob nostros capiet nausea nulla cibos.

Quo plus me biberis, tanto magis acris anhelum Urgebit, sumas pocula nostra, sitis.

Arx mihi parenti et sum propugnatio famae,

310 Meque colens nemo sustinet esse reus.

Nomen inane cui non sum, sed numen, is aevum Vivet, et aeternos cernet in axe dies.

Si nescis, haec sunt, quae dulce volumina laudum Coelitus hinc omni tempore foedus erunt.

315 Ista dedit Mosi magni regnator Olympi, Quae pro lege Iacob iussit habere domum.

Hinc mentis fons est, hinc et rationis origo, Profluit hinc, quisquis cor animosque gerit.

Urbibus hinc multis sapientia flumina manant, no Utiliter quorum corda rigantur aqua.

Auriferis Ganges undis ita volvit arenas,

285 Praebeo fragrantes ... naribus auras - cf. Eccli. 24, 20---21 31 S lsta dedit Mosi - cf. Eccli. 24, 33

316 pro lege Iacob iussit - cf. Eccli. 24, 33

76

Quando per immensos dispatiatur agros.

Sicut Achaemenius Tigris rapidissimus exit, Cum solvit rigidas vere tepente nives.

325 Aut velut Euphrates germanus Tigridis ortu Emisso velox agmine rura caepit.

Vel Syriae ftuvius geminis de fontibus ortus, Cum volvit riguas tempore messis aquas.

Flumine ceu Phariis Nilus quoque stagnat in oris, no Pleias autumno cum facit orta metus.

Haud aliter commune penu sapientia vitae Innumeris aperit ftumina multa viris.

Cuncta patent, oritur quando lux publica mundi, Nil vetat ex illa lumen habere face.

335 Nemo fuit, nemo nunc est, est nemo futurus, Illius immensas qui numeraret opes.

Non divae virtus est percrutabilis ulli, Aequat enim superos provida mente Deos.

Fluctibus innumeras ut volvant aequora guttas,

340 Non tamen est vasti copia tanta maris.

Illius ut sensus aequet cordisque profunda, Usque adeo immensis est ea abyssus aquis.

ln virides ex me quam plurimus exilit hortos Rivulus, ut foetu plena rigetur humus.

345 Diffugio, crepito, salio per mollia prata, Dulce parit risus tramite murmur agris.

Fons donec multus vastum concurrat in aequor, Fiant Neptuno mox nova regna suo.

Ut nequeas oculis latos transcendere campos

350 Sicco luminibus deficiente loco.

Namque rudimentis terrarum transeo fines, Quolibet et virtus nostra sub axe patet.

Qua sol iungit equos, qua sol dimittit habenas, Utiliter mea se dant documenta viris.

355 Non mihi vatidicos teneo, sed vulgo labores, Servio per varios fida ministra locos.

1 nunc, meque nega, comrnuni ferre saluti Comrnoda, privatus vel mihi rere labor.

Quod paro, morte caret: factum indelebile nostrum est,

360 Aethere mens vivat, caetera cura nihil.

Exhilarant animos cum vino musica nostros, Docta sed afficiunt plus tamen ora viri.

Cum iuvenile decus viridi mihi staret in aevo, Flore suo species pulcra niteret adhuc.

365 Patre satum claro ne me malus error haberet, Est prece nostra suum mens venerata Deum.

Ut saperem, medio fani sub fomice palmas Ad dominum geminas supplice voce tuli.

Et quamvis tunc me rex alti audivit Olympi,

370 Elysium votis usque onerabo polum.

Dum mea falce sua non rumpet stamina Parca, Sit mihi laetitiae summa caputque Dea.

Qui volet, ad vites maturis gaudeat uvis, Pius animus prudens me sed in orbe iuvet.

375 Illa mihi statio est imberbi semper ab aevo, Ac tenuit cursu res quoque nulla meos.

Auribus illius patulis devote pependi, Et vigil ad fantem corde favente fui.

Res mihi successit pro voto et pectore virtus

380 Egregio mentis contigit esse meo.

Ergo Deo grates dare pro ratione paravi, Quod foret is tanti maxima causa boni.

Hinc mea firmari ne corda nefanda pararent Ausa, sed in medio commoda mille darem.

385 Nec me frustrata est spes, nec deduxit ab ausis, Obtinui solidurn cum pietate decus.

Mens fuit hic tantum vigiles intendere curas, Sed pia non fecit vota caduca Deus.

Dumque manus duplices reverenter ad astra levarem,

390 Spiritus est auctus viribus ipse suis.

Mox didici humanos demta caligine casus, Heu homo quam verae nil rationis habet.

Anchora iam divam, veluti bene iacta tenebam, Ut fierent unum, pectora bina prius.

395 At primis Dominurn mea mens dilexit ab annis, Ergo mihi semper fata benigna dedit.

Cum se difficilem praeberet, corde dolorem Sensi, me donec non relevaret ope.

Gaudia concepi sed quanta beatus amice,

400 Tunc ubi sum nihil hac laetius esse ratus.

Vox igitur Dominum cecinit renovata datorem Tantarum, cum sít carmine dignus, opum.

Vos, quibus est cor adhuc rude, ferte his vocibus aures, Praeceptor vobis atque magister ero.

405 Vos etiam, credo, nimium sitis ignea vexat, Et labor est ingens discere nota parum.

Namque loco sapiens hoc, ut loquar, ora resolvo, Vos dictis mentes his adhibete pias.

In document QUAE OMNIA (Pldal 69-80)