• Nem Talált Eredményt

De Enoch, Noa et Abraham

In document QUAE OMNIA (Pldal 176-190)

Tu mihi principium, Jarides, carminis esto, ln quem nil habuit iuris acerba dies.

Te pater humanis exemit corpore rebus, Cum bene vivus adhuc clauderet ossa calor.

s Perdere nam terras voluit fatalibus undis, Ut mundi triplex obrueretur opus.

Ergo ne fluidis fieres quoque piscibus esca, Te celer in coelum raptus ab orbe tulit.

Ut scelerurn cursu rnetam posuisset, et ante

10 Diluviurn rnelior turha nefanda foret.

Has quoque Lamechi vitavit filius undas, Quod coleret pura fasque piumque fide.

Quippe ubi iam Dominus iactaret ab axe procellas, Ultricesque nimis praecipitaret aquas.

1s Lignea tunc Noham supra cum prole ferisque Ac sociis siccos flumine capsa tulit.

Eluit ira Dei pluviis ultricibus orbem, Salva sed in rapidis arca natavit aquis.

Eversas hominum post res nova foedera sanxit

20 Isto cum, sicco mitis in orbe Deus.

De solio magni cum voce sonaret Olympi, Quod posthac terras perdere nolit aquis.

Nam scelus hurnanum si sit cum labe futurum, ln calidos quondam debeat ire rogos.

2s Inde pater sequitur numerosae prolis Abrarnus, Quo rnultus toto clarior orbe fuit.

Tanta viro meritis maiestas, gloria tanta Iuste ut eum divis annurnerare queas.

Iussa Dei fecit, nec in avia gressus iniqua

30 A Dornini sacra voce reflexit iter.

Ergo pater patrern tanto complexus amore est, Tanto et eurn dignurn duxit honore Deus.

Iungeret ut dextram dextrae, foedusque pararet, Quo pia posteritas posset et ipsa frui.

35 Tunc etiam stabilis mansit, cum dia iuberet Dulcia filioli colla secare patrem.

0 duplex animi decus, o vis mascula, salve,

tit. Enoch - Gen. S, 22; Eccli. 44, 16 / Noa - Gen. 6, 8; Eccli. 44, 17 / Abraham - Gen. 17, S;

.Eccli. 44, 20 174

63

Humanae primum dulce salutis opus!

Iure tibi magnas canimus nos gens quoque grates,

40 Turba solo per quem iam benedicta sumus.

Sacra tuos olim vox late extendit honores, Pollicita est digitis secula multa tribus.

Verba fides sequitur nostrae quod camis amictu, Natus in orbe fuit filius ipse Dei.

45 Hunc fidei cupidis quicunque amplectitur alis, Sede poli vivus sicut Abramus ovat.

Sed numero non est illos comprendere certo, Quos iam Thariadae semen in orbe beat.

Pulvereas citius dictis numerabis arenas,

50 Astraque ftammigerum quae per inane micant.

Quam populum inde satum vario sub cardine mundi, Qua mare ter siccum lambit et ambit opus.

Oceanum supra vagus incola degit et infra, Ille Palaestina dulce levamen habet.

55 Illa boni series gentes est missa per omnes, Filius accepit foedus, Abrame, tuum.

Sors eadem late patre natum misit Isaco, Ipseque pollicitis dives Iacob erat.

Haec sacra magnorum populos tria lumina patrum

60 ln bis sex classes distribuere suas.

10

Elegia

Vili De Mose

Nec te legifero Moses haec nostra tacebit Musa, quod ex illis tu quoque nempe satus.

Fama olim de te volitavit ad omnia mundi Compita, lativagi qua iacet orbis opus.

Nomen es aurorae statione repletus utraque, Ac tua quem fugeret gloria nemo fuit.

Te coluere homines, Deus est dignatus honore, Splendidus ut titulis usque ferare tuis.

Te decus egregium, te nomen ad astra levavit, Non minor est veterum sors tua sorte virum.

Te Deus ad summos apices promovit honorum,

49 citius dictis - v. 58 5

tit. De Mose - Ex. 2, 10; Eccli. 45,l

64

Te Dorninus rerum fecit et orbe deum.

Te, velut agna lupum, Mars impius horruit armis, Ut daret infami terga pudenta fugae.

1s Tu quoque vel verbo miracula quanta dedisti, Ut te mortales vix genuisse putem.

Te clamore duces, te regum sceptra vocarunt Alloquio, cunctis non adeunda viris.

lussa dedit populo Deus ipse ferenda frequenti,

20 Atque tuis hwneris grande paravit onus.

Nam tibi monstravit maiestatemque verendam, Quaeque sibi placeant displiceantque Deo.

De grege selectwn posuit statione verenda, Axe probaretur quod tua nempe fides.

2s Quodque ubi nunc humili te limo tollere vellet, Ut regeres dominos legibus atque domos.

Respueret claros tua magna modestia fasces, Viribus et maius diceret illud onus.

Nunc audire sacras coram, nunc reddere voces

30 Tu poteras, vultus, nube tegente Dei.

Jpsa manus leges vitae quas dia paravit, Qui caperet manibus, tu quoque primus eras.

Ut gentem, Iacobe, tuam ratio ista domaret, Ne posset pacti non memor esse tui.

35 Ut veneranda statuta genus de stirpe profectum Jsrael coleret fasque piumque sequens.

Elegia IX De Aarone

Hinc fratrem titulis et honoribus auxit Aronem, Ut caperet consors munus idemque sacrwn.

Namque Levi pronepos fuerat germanus uterque, Dum subitura Levi stirps sacra fana foret.

Nec minus iste suo prae fratre celebris agebat, Officio quamvis esset et aede prior.

Tradidit aetemum populis cum munere foedus, Ut fierent per eum dulcia sacra Deo.

Ergo sacerdotis iam nomen amabile nactus,

5 prae fratre Sir. praefratre tit. De Arone - Ex. 4, 14; Eccli. 45, 7

176

10 Clarus honorificis vestibus aede stetit.

Corpus et egregio pictum velamine cinctus, Quam tunica celebris multicolore fuit.

Zona sacros gyro circumdedit aurea lumbos, Quam vix artifices mille dedere manus.

15 Omnia magnificos senserunt membra ministros, Gessit et in toto corpore dulce decus.

Illa stolam texit longam thoraca, sed illam Pars, femori egregio nobile tegmen erat.

Mille latus bullae cingebant fortiter aureae,

20 Edebant circum cymbala mille sonos.

ln medio fani reddebant omnia voces, Fomice sub sancto cum graderetur herus.

Tunc ubi gratanti grex voce cieret euntem, Et memori coleret corde sonoque Deum.

25 Arte laboratam vidisses ordine pallam, Res tibi mira foret tectile semper opus.

Aurea fulgentes hyacinthos fila tenebant, Lucida claudebat nil nisi gemma latus.

Purpura subter erat, lanaeque holoserica pallae

30 Aemula, Phryx doctas undique habebat acus.

Parmula servabat torto praecordia cocco, Nobile contextae quod caput artis erat.

Bis sex impositos lapides totidemque gerebat Levigenum medio litera sculpta tribus.

35 ln solido manus artificis quae clauserat auro, Ne quondam illorum nomina surda forent.

Lamina de fulvo rutilabat fronte metallo, Ornabat castas infula sancta comas.

Denique vidisses nil non laudabile, nil non

40 Egregium, nil non dulce decore suo.

Sic ea praeteriti superabant omnia secli Arte, opera, ingenio, lege, labore, gradu.

Non tamen utendi cuivis fuit aequa potestas, Deme patrem tantum, pignora deme tori.

45 Solus enim genitor, proles, serique nepotes, Omnibus his poterant tempus in omne frui.

Bisque die calidas faciebat sacra per aras, Addebatque piis pinguia thura focis.

Illius implerunt holocaustis comua palmas,

50 Unxit balsameo frater odore caput.

Officium sine fi.ne dedit, prolemque futuram ln patrias olim iussit abire vices.

Ne qua tamen dubiam turbarent secula mentem,

178

Hoc Deus aetemo foedere sanxit opus.

ss Ut series ventura sui post fata parentis, Panderet in populo mystica sacra Dei.

Altemas coelum donec versatile luces, Quadriiugis Phoebi spargit in orbe suas.

Omnibus ex illis, vitales aetheris auras,

60 Qui cum carpebant, lectus in orbe fuit.

Ut Domino supplex iustus adoleret honores, Vel daret in mediis exta cremenda focis.

Aut bene thuricremos ftammis adoleret odores, Placerentque poli grana Sabaea Deum.

6S Iussit eum sacri proponere mystica verbi, Foederis ut tua gens certa Iacobe foret.

Ut rude formaret Iudaea per oppida vulgus, Quid Domini vellent saxea verba sui.

lnvidiam patitur quem sors virtusque levavit,

10 Obvia res odiis, cui Deus ipse favet.

Vasta tamen quamvis illi male vellet eremus, Livida cum nimium plurima turba foret.

Ex quibus incesto nati de semine Ruben, Germani duo fax et tuba tristis erant.

1s Cumque Abirone Datanque truci cui nomina fecit Calvicies, odii plurima signa dabat.

Ipse tamen Dominus crudelibus obstitit ausis, Noluit et viso praeteriisse malo.

Indigne tulit, et iustam commotus ad iram,

80 Mox domuit poena conveniente scelus.

Hos etenim terrae vindex absorpsit hiatus, Atque suo miseros utre reclusit humus.

Ut fierent aliis exemplum ac horrida monstra, Perpetuo Stygiis monstra cremanda rogis.

8S Adde quod ulterius Deus ipse beavit Aronem, Gloria cum titulis esset et alma comes.

Terra satu prisco quaecunque benigna tulisset, Mancipium sacris vatibus illa dedit.

Cultor et antistes ararum vivat ab aris,

90 Dona sacerdotes pinguia semper amant.

Is Cererem fido retulit pro munere largam, Passa nec illius turba secuta fanum.

Nulla soli tenuere tamen quod iugera passim, Ne commune gregis ius habuere sui.

76 dabat Sir. dubat

65

95 Causa patet, Dominus patrimonia multa recondit,

5

10

15

20

25

30

Si cui terrarwn portio nulla datur.

Elegia X De Phinea

Ergo nepos Phineas tandem successit honori Tertius, et patrios coepit inire gradus.

Tunc Eleazer ubi genitor discederet orbe, Perque manus nato traderet omne suo.

Aemulus ingenti punivit is impia zelo Facta, sacerdotis nomen ut aede tulit.

Corde stetit cultus contra ceu murus inanes, Sumsit et admonitu pectoris arma sui.

Tum quoque cum populus nova sacra secutus iniret, Nec Domini vellet iussa verenda sequi.

Effera tunc oestro divortia plexit acerbo, Fecit et in solitis vocibus ire viis.

Tanta viro virtus, tantus fuit ardor ad aras, Pro meritis ergo fata benigna tulit.

Nam genus Isacidum postquam placasset, et armis Tristibus exisset Martis amica soror.

Aede togam sancta sumsit pulcerrimus, arcam Foederis et nactus posteritasque fuit.

Magna quibus templi res et sacra cuncta tueri Ad superosque fuit ducere cura gregem.

Post haec in sobolem fastigia duxit honorum, Quam titulos etiam iussit habere suos.

Rex a patre genus qui duxit lesse verendum, Sic etiam foedus ceperat ante suum.

Eius in aetemum natus de semine ludae ac Oppida per sacrae solus haberet opes.

Non alia de stirpe satus data rostra teneret, Praeter quem David rex genuisset herum.

Non aliter quoque posteritas debebat Aronis, Sceptra sacerdotis rite fovere sacra.

Ut rude nos genus eloquio dictisque verendis Efficerent superi noscere iussa Dei.

tit. De Phinea - Ex. 6, 25; Eccli. 45, 28

66

5

10

15

20

25

30

Semper eis tituli maneant, laudesque perennes, Sentiat aetemos fama decusque dies.

E/egia XI

De Iesu Nave

Frena dein cepit bello fortissimus heros, Omine coniunctum cui bene nomen erat.

Quod sibi commissos armis victricibus ille Assereret populos, laeta trophaea ferens.

Dictus lesus erat Nav[e], post secula Mosis, Miles et ingenio vaticinante fuit.

Irruit infestos acerrimus ultor in hostes, Ne patrias aras perderet atque focos.

Sub solita Domini grex libertate maneret, Posset et adversi sustinuisse nihil.

Turba sibi victrix ab eis spolia ampla referret, Seraque posteritas dives ut inde foret.

Gloria stat merces aetema viriliter auso, Busto ac interitu mascula facta carent.

Talis eum tetigit quoque sors, cum stringeret ensem, Sub Iove lassarent aera corusca manus.

Cuspidis horrendam faciemque opponeret urbis Moenibus infestis, et fera signa daret.

Non animis melior, non illo audentior alter, Qui tam Bellonae forte patrasset opus.

Magna, tamen res vera: illo pugnante tenebat Nil profecturum sol iter ipse suum.

Una dies imitata duas mirantibus astris Tempore sub noctis sparsit in orbe iubar.

Aurea tendebat geminas ad sydera palmas, Sollicitae pondus mox habuere preces.

Omnipotens, qui sceptra poli moderatur, et axem Versat, in auxilium venit opemque tutit.

ln medios hostes volitantia ab aethere saxa Grandinis et spissas eiaculatus aquas.

ln sua tela ruit gens effera, humumque momordit:

Heu miser est, contra quem gerit arma Deus.

tit. De lesu Nave - Eccli. 46, 1

21-22 tenebat sol iter - los. 10, 12-14 29 volitantia saxa - cf. los. 10, 11

180

67

Si qua manus lapides quoque sustinuisset et imbres, Occidit in media sed tamen illa fuga.

35 Ergo feros notus populos Deus esset ut inter, Pro grege pugnavit fortiter ipse suo.

Victor erit certe superus cui militat ordo, Hostes tela poli qualiacunque necant.

Elegia XII De Caleb

Iam quoque de bis sex exploratoribus ille Nunidae socius laude vehendus erit.

Tempore comigeri quod vatis fortiter ausus, Virtutis dederit plurima signa suae.

Namque lephoniades Iosuae sociatus in armis, Corripuit saevi murmura dira gregis.

E medio Furias ac vulgi sustulit ausus, Ne rueret contra seditione Deum.

Praemia fert pietas vel in hoc praestantia seclo,

10 Impia colluvies tristis obire solet.

En modo ter centum caesis de millibus, istos Terra duos tandem sacra per arva tulit.

Hic ubi lactis eunt et puri ftumina mellis, Quae sancti haeredes obtinuere vini.

15 Ad Canaae populos multis exemta periclis Per geminos reges est ea ducta manus.

Ipse Caleb quamvis esset iam grandior aevo, Et nivis exemplo frons fovet alba comas, Non tamen exangues servabat stipite gressus,

20 Fecit et officium pes, velut ante, suum.

Usque Deus vires suffecit, et ignea corpus Vis tutit Herculeum, nullaque laesit hyems.

Ut posset sancti superare cacumina montis Praevius, et clari rura videre soli.

25 Eius at egregio quondam de semine nati Utiliter sanctas incoluere plagas.

0 nimium felix, Domini qui iussa secutus, Isacidum sacros cum grege vidit agros.

18 exemplo Sir. exmplo tit. De Caleb - Eccli. 46, 9

68

182

Umaque quos iussit dictis decidere lites,

30 Nomina iam quorum commemorasse labor.

Laude forent etiam iam nunc super astra vehendi, Qui bene servarunt seque suamque fi.dem.

Dum caperent alios idola prophana deorum, Quae res mille viris exitiosa fuit.

35 Non illi fictos, gentis de more protervae, Egregia sculptos laude tulere deos.

Sed stabiles Domini veneranda statuta colentes Una animas semper composuere fi.de.

Donec in aethereas illorum spiritus auras

40 Iret, et in tumbis linqueret ossa cavis.

5

10

15

Quae sed adhuc retinent sub humo posta ossa vigorem, Ex urna quorum pullulat altus honos:

Nomen in aetemos devenit et inde nepotes, Ut sic perpetua laude vehantur avi.

Elegia XIII De Samuele

Filius Helcanae, Dominus cui favit amore Eximio, vatem fecit et aede sacrum.

Semideos legit proceres rerumque potentes, Sacrarum reges ut renovaret opum.

Ergo caput lectis pretioso tinxit olivo, Ut melius possent sustinuisse gregem.

Lege suos dia populos exercuit aequus, Erudiitque sacrum semper in aede genus.

Gens Iacobaea Dei vultus quoque sensit amicos, Hic ab eo quod se sit bene passa regi.

lpseque non paucos capiebat carmine fructus, Qui bene vatidicos edidit ore sonos.

Forte probabat enim decus eius conscius aether, Mensque reportabat praemia fi.da Deo.

Nec mirum populis vera quod voce locutus, Deinde fides certe dicta secuta fuit.

Namque Dei subito tetigerunt omnia mentem Vota, ubi sollicita voce rogaret eum.

12 vatidicos Sir. vacidicos tit. De Samuele - Eccli. 46, 16

Sicut in exemplo est, premeret cum fortiter hostes,

20 Ac saevum saevo Marte caleret opus.

Cumque sacros teneris cultros imitteret agnis, Ut fi.eret summo victima grata Deo.

Obvius adversis ihat conatibus axis, Opposuit vires auxiliumque tulit.

25 Signa Deus nimium toto dabat horrida mundo, Surgebant atro murmura multa polo.

Fulmen humi stravit Tyria de sede profectos, Mille !ovis telo succubuere duces.

Nec minus in dominos quoque bilis acerba Philistae

30 Coelitus est vires eiaculata suas.

Rebus at egregie gestis bustoque propinquus, Quam prius ante oculos clauderet orbe suos.

Cor sine labe sibi monstravit in orbe fuisse, Et quod fecisset fasque pium[que] solo.

35 Ergo Deum testem dictis Christumque vocavit, Se sceleris fecit nullius esse reum.

Aera super miseros non accepisse probavit, Aera dedisse aliis pro bonitate sua.

Neu pedibus viles voluisse reposcere saccos,

40 Si quod dulce alicui forte patrasset opus.

lamque ubi se cuncto solvisset crimine, dictis Staret eum contra nullus et ore fero.

Annueret verbis coram grex arbiter aequus, Diceret et iustum quilibet esse virum.

45 ln tenues placide migravit spiritus auras, Fatalisque tulit lumina victa sopor.

Sed nihilo minus haec rediit post funera vivus, Exitium Sauli fataque dira canens.

De media populis voces quoque sustulit urna,

50 Ne vellent solitas turpiter ire vias.

Sint etenim Furiae, sít Erinnys et atra draconis Post Stygii tandem fata nefanda palus.

48 Exitium Sauli - lReg. 9, 2 25 dabat Sir. dabet

69

10

15

20

25

30

35

Elegia XIV De Davide

Inde Nathan sacris praefectus in aede sacerdos Praedixit sancto multa futura gregi.

Tunc ubi Iessides pia per suffragia lectus, Rex Iacobaeorum sceptra teneret opum.

Ceu fluit a camis pinguedo simplice massa, Exit et e medio corpore tostus adeps.

Non aliter Deus hunc populo selegit ab omni, Esset ut egregio maior honoris apex.

Mira loquar, sed vera loquar, florentibus aevi Viribus Herculeo robore darus erat.

Scilicet hunc Lybici puerum stupuere leones, Saepius officii signa dedere sui.

Sic dominos catus novit caudaque ministrum Se probat, et carum lambit et ambit herum.

Quin etiam rigidos audax minus horruit ursos, Lanigerum pastor quam solet ipse gregem.

Goliatumque trucem viridi confecit in aevo, Quo nullus toto grandior orbe fuit.

Mole Gigas populos Iovae ridebat amicos, Quem veniens villa praecipitavit humi.

Pastor enim causae non armis fisus, inermis, Et puer armatum perculit arte virum.

Funda manu lapidem dimisit in aera iactum, Haesit at illius quam bene fronte lapis.

Par ea vis Domino, nutu superare vel armis, Hoc duce comittens praelia victor erit.

1 nunc voce genus, miles, contemne Jacobi, 1 nunc multa cito, multa minanter agas.

At Deus imbelli parvoque per arva Davidi Addidit omnipotens in pia bella manus.

Asseruit per eum ceu millia multa virorum, Thariadum genti staret ut usque decus.

Hinc novus egregiis est auctus honoribus heros, Sceptraque, quae potuit nullus habere, tulit.

Pulcra caput cinxit gemmis auroque corona, Pressit et egregias regia pompa comas.

tit. De Davide - Eccli. 47, 1-13 1 Nathan - Eccli. 47, 1 17 Goliatumque - Eccli. 47, 5 184

Sydera tunc aliis mox attigit aurea gestis, Iam magis atque magis Marte favente potens.

Undique divino sed robore fretus abegit

40 Ex invisa sacris agmina caede plagis.

Inde Philistaeos felici strage subactos, ln Stygios omnes iussit abire lacus.

Facta sed illorum partes in comua mille:

Restitui nulla iam ratione queunt.

45 Resque decusque viris radice revulsit ab ima, Est modo vix surdum nomen in orbe super.

Voce pia gnates Dominoque Deoque rependit, Munera si coelo qualiacunque tutit.

Res operasque suas posuit sub numine cunctas,

50 Absque Deo fieri nil bene posse ratus.

Si quando populis illustria facta dedisset, Restituit grato gutture dulce melos.

Nec modo dulce melos emisit gutture grato, Movit at argutae fila sonora lyrae.

55 Ora sonant, quod corda tenent et sensa recondunt, Mens occulta palam reddere voce solet.

Saepe cani debet, qui fons et origo salutis Et laudes vitae causa caputque meret.

Ordine multa sacris extruxit pulpita fanis,

60 Staret ubi doctis musica turba sonis.

Pars caneret cantus, pars duceret aemula chordas, Et fierent variis dulcia sacra modis.

Tempora cum festis ritus digessit in aequos, Lege sua posthac quae peragenda forent.

65 Rerum operumque dies vacuos dedit inde quotannis, Qui veherent summum carmine, laude Deum.

Offerrent rerum patri per cantica grates, Cum nondum Eois sol remeasset aquis.

Ante sacras pulcro quam lumine cemeret aras

10 Bosphorus, aut darum redderet orbe diem.

Et licet a Domino venisset in avia lapsus, Pro tetra veniam postmodo labe tulit.

Cum longos ideo lacrymarum effunderet imbres, Seque necis caneret corde dolente reum.

75 Nempe Dei natus foedo de crimine solvens Pro bonitate ab eo sustulit omne nefas.

Rex regi, Christus Christo succurrit egeno, Iussit et aetemos sceptra tenere dies.

Comea signa dein stabilemque tenore perenni so Cum sera sedem posteritate dedit.

70

s

10

IS

25

30

35

Elegia XV De Salomone

Hinc Salomon, quo nemo fuit sapientior unquam, Qua triplex mundi Cynthia lustrat opus.

More patris tenuit sanctas moderator habenas, Ingenio felix iudicioque gravis.

Tunc ubi iam genitor statuisset in orbe trophaea, Et sacra perpetua pace vigeret humus.

Martis iners facies dulces redimita capillos Usa fuit summis urbs Solymaea bonis.

Otia nempe Deo faciente benigna per aevum, 0 rex ingenii macte vigore tuum.

Pace sacrum extrueres fanum ftorente Iehovae, Qua fierent summo munia grata patri.

Aetemo templi res tempore salva maneret, Esset ibi fidei portus et aura piae.

0 tibi quam dociles fuerant in pectore sensus, Cum puer imberbis ftoreque laetus eras.

Centum in fronte oculos Argus velut alter habebat, Mente senex nec adhuc, sed tria lustra gerens.

Tu populos, campos ceu labilis unda, rigabas, Et genii foetus rex novus ipse dabas.

Dicta rudimentumque ferens praeceptaque vitae, Communes natis more parentis opes.

Te ratio sapiens late super extulit omnes,

Te ratio sapiens late super extulit omnes,

In document QUAE OMNIA (Pldal 176-190)