• Nem Talált Eredményt

De fama secunda

In document QUAE OMNIA (Pldal 151-165)

Ut melius de te praesens et serior aetas Iudicet, et clarus laude veharis anu.

Fac decus immortale tua pro parte sequaris, Rebus honorificis invigilesque tenax.

Nam pavet interitum, quicquid natura creavit,

űrbe nec hoc species ulla perennis erit.

Et repetunt ortus, ortus quaecunque tulerunt,

2 veharis Sir. veharcis

15 Nudus ara - cf. Verg. Georg. 1, 299 2 laude veharis anu - cf. Catull. LXXVII, 10

46

150

Res tamen hic expers funeris una manet.

Laus ea nomen habet, laus indelebilis aevo,

10 Laus ab eo, cui te parcere terra decet.

Splendida quippe viros post ultima fata coronat Fama, nec in miseras fertur ut omne vices.

Hoc retineto magis quam millia divitis auri Pondera, quae lethum sunt habitura suum.

15 Quamvis aut Pylium vincamus Nestora vita, Dentque licet laetos dulcia fata dies.

Illa tamen veniet quondam nox omnibus atra, Mors qua nostra truci corpora falce metit.

Cuncta ferit Lachesis, sed famae parcit honestae,

20 Haec aetema viris stamina Parca dedit.

5

10

15

20

Elegia XII De superbia

Heu pudeat coelum terramque colentibus altis Exosum cristis turpiter esse suis.

Quippe nefas ingens coram patratur utrisque, Hi tua membra, sed hos altior aula tenet.

Vis dicam, subeat cur f oeda superbia mentes?

Laudibus a Domino qui fugit, ille caret.

Qui vera partes cavet a pietate remotae, Illo nil totus peius hic orbis habet.

Inde per immensas abeunt praecordia labes, lnde seges multi materiesque mali.

Triste nefas multis damnosa superbia fecit, Quam merito Furiis annumerare potes.

At pater alta colens non turgida corda moratur, Elatos lusus ridiculosque facit.

Heu quoties reges sublimi sede locatos Deiicit ex alto per sua regna gradu.

Insigni tenues sceptro et splendore decoros ln deiectorum surrogat ipse locum.

Sola Dei virtus gentes frenare superbas Novit, et egregio praecipitare loco.

Scire licet: multos ima radice revulsit, Et iussit regni ponere sceptra sui.

Transtulit ex humili non raro pulvere plantas, Et claro regum robore fixit agris.

25 Res et opes magnas evertit gentibus olim, Regna superba nihil iam nisi nomen habent.

Nec minus ergo frutex exaret solis ab aestu, Cum largas coelo denegat Auster aquas.

Nec minus illi, inquam, terras periere per omnes,

30 Nullius et laudem posteritatis habent.

Ergo qui proceres inter quoque rostra gubernas, Quem titulum veri regis habere iuvat.

Cautior exemplo fragiles demittere cristas Disce, nec in fastus pectore surge tuos.

35 Tradita sceptra piis pro foedere moribus orna, Utiliter vitam transige puppe tuam.

Non animos faciant vestes insignibus aureis, Ne fors in miseros turgida corda geras.

Nec pia quod celsa te numina sede locarunt,

40 Cum fastu populis conspiciendus eas.

Nescis, quid rerum dominus proponat in alto, Hoc scis, omnipotens omnia mira facit.

Non etiam tutum est sibi consuetudinis usu lungere ventosos in sua iura gradus.

45 A pice, quam tangit, digitus defenditur aegre, Ut teneant puras et sine labe manus.

Discet inhumanas quoque vertice tollere cristas, Qui sibi cum modicis vivere turpe putat.

Sublimes efftant ftammas ex ore superbi, so Non hominem credunt, qui modo repít humi.

Omnibus insultant elata fronte, fatigant Sub pedibus toto quicquid in orbe iacet.

Servat at interea vires Rhamnusia et iras, Illorumque tenent noxia tela vias.

55 Hoc facit in praedam dulcem cum valle moratur, Quam ieiuna diu sperat in ora leo.

Elegia XIII

47

De calumnia

Quid sequar hos dictis, qui fas in crimina vertunt?

Iudicioque rudi deteriora probant.

Non illis uno curret fortuna tenore, Ast ruptae vitiis arboris instar erunt.

5 Arida cum siccis radix est laesa venenis,

152

Arbor nulla manu poma legenda dabit.

Non minor illius poena est, qui voce sinistra Clam socium pungens toxica dira facit.

ln steriles f rustra platanos is transferet hortos,

10 Non surget siccis frondibus ullus honor.

Illius interitus spectabit plurimus hostis, Fabula totius notior urbis erit.

Rettulit in melius pia vox, et quicquid acerbi est, Mitigat ac dictis extenuare potest.

15 Ergo cohors illam rursus complexa favore Fert in amicitiae iura sacrata suae.

Nec qui detraxit maculas in rebus amici, Pro precio vulgi crimen habebit iners.

Quippe in eum quondam si ebulliet ira malorum,

20 Claudetur turpi ianua aperta sono.

ln melius quidam volitantia crimina vertet, Patronumque bonis unus et alter aget.

Ergo cave dictis absentum stringere famam, lmmeritos casu ne tua lingua premat.

25 Turpe rnanu cistis aliena aufferre rapaci, Furarique domus tempore noctis opes.

Turpius est, nomen quisquis spoliatur honestum, Hoc potuit nullum plenius esse nefas.

Hostis ad invidiam si te trux obiicit omnem,

30 Non est cur maesto corda dolore loces.

Hostes consilii moliminis atque pudebit, Excipient Iacrymas ora soluta suas.

Proiicit autores Deus in mala summa bilingues, Seque carere palam quo fateantur ope.

35 Garrula decrepitae movet iram lingua senectae, Qua coram imberbes pauca sonare decet.

ln sua vota Deum cum verbis ora precantur, Multa loqui sacrum damnat et odit opus.

Iurgia ne mecum petulans tu necte susurro,

40 Non sum, qui "tlammas augeat igne novo.

Mens fatui, rogus ut lignis, accenditur ira, Quo plus irrites, plus calor ille furit.

Nullus amor mihi cum sit inertibus esse iocosum, Ut dem iucundos voce sonante sales.

45 Ille meo generi non parcet, et ore soluto ln lucem stultus multa nefanda feret.

23 stringere Sir. striugere 43 iocosum Sir. ioco sum

Dispereat sua ridicule qui crimina iactans Laetitiam propter turpia facta capit.

Illius hoc precium est: tota ridebitur urbe, so Et titulo scurrae nobilitatus erit.

Tu vero damni ne quid patiare, propinquus Esca cave levibus per sua verba viris.

Exosum fallax hominurn genus, ore profundit, ln mediumque diu voce tacenda iacit.

ss Quem tenet ambitio multarum pessima rerum, Ex omni dictis ille favore cadit.

Qua non insulsus dimittit vocis habenas?

Eblaterat bucca, quicquid in oris habet.

Quid loquitur demens, nisi stulta et inepta propinquis,

60 Frena negat verbis garrula lingua suis.

Cor quibus est sapiens, trutinant quaecunque profantur, Mens bene docta nihil praecipitanter ait.

Enucleata diu referunt cum lege sub auras, Qui melius rebus consuluisse volunt.

6S De socii fama qui detrahit ore maligno, Ipse suo capiti maxima damna parat.

Non est in numero positus sapiente: repulsam Fert quacunque suos dirigit urbe pedes.

Os cum fraude loquens et honesta susurro profanum

10 Nomina commaculans, dirus uterque vir est.

Langa per hos dulces inter concordia fratres Occidit, et fuso sanguine pasta rubet.

Hac nulla est peior, nec in hunc violentior orbem A Stygio pestis proruit ulla lacu.

1s Haec est paciferae turbatrix nata quieti, Haec facit hinc ac hinc multus ut exul eat.

Diruit haec arces, haec moenia sternit et urbes, Sceptra rapit, summa deiicit atque gradu.

Res populi sortemque fugat, loca dissita longe

80 Ut petat, et vires nesciat ipsa suas.

Hinc etiam nocet et castis invisa puellis Eripit egregias, nobile nomen, opes.

Ut miserae pulcraque comas gravitate carentes Sudores plangant nocte dieque suos.

8S Una tamen spes est, vanae non credere linguae, Menteque composita dissimulare nefas.

Quippe ab ea quisquis gressus abduxit et aures, Illius est animis aurea nata quies.

Nobilis est multa casus vibice ftagello,

90 Et sonticam passus caerula terga gerit.

Extrahit humorem fera lingua ex ossibus ahnum, Omnia tosta velut siccaque membra facit.

Aspera vis oris ferro plus sternit acuto, ln medio strictum cum furit hoste suo.

95 0 felix, quicunque suum sic transigit aevum, Aspera quem dictis vox superare nequit.

Aegra dolore vacat mens, livor corpora nullus Pascit, Tisiphone pectore nulla sedet.

Non humeris onus impositum grave lassat eidem

100 Brachia, et exitio sunt iuga nulla suo.

Non ferro miser aut vinclis religatur acerbis, Sed quicunque volet, liber abire potest.

Ut sit inerme manu genus id, sed voce lacessat, Ne sit percussis fama secunda viris.

105 Pius tamen infelix est, quem fera lingua momordit, Aerea quam cuius vincula crura ligant.

Probra super Stygias cruciant inimica plaudes, Flammaque sulphurea vix ita tristis aqua.

Pectore sed quisquis numen bene suspicit, illum

110 Vis haec in lacrymas cogere nulla potest.

Impia lingua cadet sine fruge emissa per auras, Nil nocitura suo solvet et ora sono.

Sacra perosus et a Domini se parte revellens Illius in ftammas membra cremanda dabit.

115 Heu quantos ibi cor hoc sentiet igne dolores, Non cessaturos perferet usque rogos.

Ut leo ieiunas dudum se tollit in iras, Faucibus in praedam dente secante paret.

Seu velut ingenti tollit se pondus hiatu

120 Caeca frendentes valle moratur apros.

Sic reprobos ad probra truci feritate repulsos Ira gravis tandem poenaque multa manet.

Quae strepitus vanos edit vox, optima facta Ut probro affi.ciat falsaque verba sonet.

125 Usque adeo vires hac assuetudine sumit, Illius ut nunquam cedat ab ore nefas.

Lingua velut gustu dulces examinat escas, Et cum iudicio tradit in ora cibos.

Non minus ingenio rapidus studio illa sagaci

130 Libat, quae fallax voce sonare solet.

Corde nefas animus versans res ducit ad arctas,

125 assuetudine Sir. assetudine 129 rapidus Sir. sapidus 154

Quae fuerant grata conditione modo.

Mens bene gnara mali dat falsis ore repertis Terga, nec in blandos gestit abire sonos.

135 Excutit ergo foras, foribusque repagula ponit, Seque domi falsa praetereunte negat.

0 virtus, o prisca fides, cur secula linquis Nostra? scatere dolo compita quaeque fides.

Aucupio simile est, quod nos iam degimus aevum,

140 Heu modulans miseras fistula fallit aves.

Os loquitur blande, sed cor agit arte sinistra, Pene sit ut nulli nunc adhibenda fides.

Turba proterva boni culpant ita singula facta, Ceu scelus his nullum grandius orbe foret.

145 Optima quae fuerint dictis in pessima vertunt, Altemant subitas pro levitate vices.

Ex tenui magnus scintilla provolat ignis, Hestemusque ragos dat quoque saepe cinis.

Non ex insidiis blatero discedit, aperte 1so Ni velut a miseris unda cruoris eat.

Horurn te Furiis citus exime, grande malorum Corde nefas volvunt duraque fata parant.

Heu miserurn probris si te premet, ore protervo Si tua per ventos nomina laesa feret.

155 Dentibus infiget famae indelebile vulnus, Turpe tibi aetemo tempore nomen erit.

Ergo mali quondam nil ausa, vel arma moveris, Cum velit hospitium tectaque clausa, neges.

Ne tua perpetuis exurat pectora curis,

160 Cogarisque tuum cedere forte larem.

Non imitere sonos dandis, qui largiter edunt, Promittuntque levi munera multa fi.de.

Vox a pollicitis, a dictis verba recedunt, Praesens auxilium cum rogat bora dari.

165 Ut prius in ventos tollit se fumida nubes, Quam rubeo calidus luceat igne focus.

Tristibus a verbis ita verbera multa resurgunt, Ira gravis fuso sanguine tingit humum.

Non ratio cor habet proba, cum dant lumina nutus,

110 Ipsa superciliis statque caditque fides.

13 7 prisca Sir. prisa

140 fistula fallit aves - cf. Cato I, 27 147 Ex tenui magnus - v. 34 61

48

156

Ut scelus avertas, non audit, abitque furenter, Ut sibi propositum pectore fiat opus.

Dulcia nam coram te fundit verba, magistri, Quas gerit egregii, res operasque vocat.

115 Clam struit exitium versutus et omne nocendi ln genus, et culpam te facit esse meram.

lnque novos sensus fallax tua verba resolvit, Ne sít honos dictis pristinus ille tuis.

lllos ut pestem vel diros execror angues, 1so Illi sunt odio maxima causa sacro.

5

10

15

20

25

lllos namque simul coeli regnator abhorret, Ut nec in aspectu possit habere suo.

Elegia XIV De veritate

Mens Deus est verax, homines in imagine tali Finxit, et exemplo nos cupit esse suo.

Turpe nefas igitur vanae mendacia linguae Spargere, falsiloquis fallere corda sonis.

Te quoque cum retro quis iusserit ire prophanum, Ne sis mendaci turpiter ore tenax.

Praestat enim quali se cunque exponere risu, Et coram se non esse negare reum.

Quam contra verum dictis audentia ire, At, nisi te lapsum verba dedisse, loqui.

Quanta tibi fasso veniet iam gloria crimen, Quantaque si veniam supplice corde roges?

Quem bene poenituit, vix illum noxa manebit, Supplicium maius lingua rebellis habet.

Si casu digitis oculos quis pungit apertos, Ex oculos lacrymae mox properanter eunt.

Saepe quis in medio cum coepit dicere vulgo, Fulmineo tacitum provocat ore virum.

Ut qui se pungi putet, indignatus amare Cor paret, et fantem dicta probare velit.

Passere cum passer, vivit cum turture turtur, Quaeque suo generi consociatur avis.

Exquirit socios non falsos ore repertos, Quem pia simplicitas et capit una fides.

ln fatui causa quod ages, ignobile fiet,

49

Serviat ingeniis impetus iste bonis.

Clara nec officium praestare potentia debet, Non est conveniens in tua iura cliens.

Vera tenax urge, non aequum cedat iniquo,

30 ln causa felix est meliore mora.

Fas defende, tuos animus dum rexerit artus, Ut pro te rursus stet pia cura Dei.

Cum Furiis contra te quis surrexerit, ille Vindex latratus non sinet esse ratos.

35 Iura dolis donisque cadunt violata, ruentque

10

15

20

Praecipites quibus est futilis aere labor.

lnclyta semper erit pandentis gloria verum, Qua potes in veros ora resolve modos.

Elegia XV De mendacio

Ergo pium cum sit socios non laedere dictis, Ne subeant linguae tela nociva tuae.

Non id amicitiae nomen venerabile suadet, Non id sanctus amor mandat et alma fides.

Mendaces animi foetus qui prodit in auras, Non illo quicquam turpius esse potest.

Os sine teste loquens labes est foeda, nec illum lntrat, quem fandi copia vana fugit.

Cui non ad fraudes lingua est assueta dolosque, Est gravis ingenio sarcina ficta loqui.

Illa rudes mentes tantum capit, indiga cultus ln verum sic nos turha proterva sumus.

Non ego raptores, nec amantes approbo furti, Cum contra iustum res hic uterque gerat.

Ast non raptores, nec amantes praefero furti, Illis, mendaces quos iuvat esse viros.

Poena tamen quondam gravis illos aufferet omnes, Raptor, fur, mendax, sunt cruce digna tua.

Non redeunt fructus ad falsas ore repertos, Hoc est, cur multi turpia damna ferant.

Gloria falsiloquos fugit, et qui labra resolvit, Ut fraudes nectat, funere turpis obit.

31 animus dum rexerit artus - Verg. Aen. IV, 336

158

Exitio multis fuit ars autoribus ipsis, Dantur ei rursus, qui dare verba solet.

25 Est levitas adhibere fi.dem, sycophanta quod affert, Fruge caret, quicquid futilis error ait.

Heu miseros, quoscunque movent, quae scurra solutus Protulit, est scurris credere turpe viros.

Credere turpe viros equidem, sed mollia fraude

10 Corda gerunt victi, quando repente iacent.

Ne tamen ad nugas dulcis laedatur arnicus, Et ne quid male fors impetuosus agas.

Multa prius super illa roges, quae percipis aure, Parcius ante oculos ire memento tamen.

35 Voce roga placide coram cur illud amicus Audeat, a iusto quod petulanter abest.

Forsitan haec aliquis cupiens male crimina fi.rucit, Martia quo modo tu saevus in arma ruas.

Si quid alit morbi spem citra, corrige morbum,

40 Ne furor in cursus exeat ille suos.

Convenit affari te dulci voce sodalem, ln te si verbis impius ille fuit.

Non est, ut fertur, de te sic forte locutus, Non labor est illi sic nocuisse tibi.

45 Aut si tale quid est, rogites, ut parcat honori, Ne magis ingenio post vacet esse truci.

Effice, ne socius tibi longo cognitus usu:

Cogatur vana de levitate queri.

Opponunt odiis fratemos impia nexus

50 Ora, fides anirnis ne qua manere queat.

Illos inter te dictis mendacibus armant, Ut fera praecipites praelia quisque gerat.

Saepe pio casu rudis excidit ore loquela, Qualem se prudens post sonuisse dolet.

55 Nemo fuit semper tam iusta lege locutus, Ut malus auditor non potuisset ali.

lusta tuo prius hic des intervalla furori, Quam capias rigida protinus arma manu.

Ante Dei subeant praecepta, repertus ut ille

60 lmprobus, offensis indoluisse queat.

Mite cor est Dornino, veniamque rogatus amice Non negat, et miseros sublevat ipse reos.

Ille sapit, qui more Dei non punit acerbe, Cum lapsos animis poenitet esse malos.

65 Non sine mente furit, cui sunt pia nurnina cordi, Ira parit rigidos impetuosa viros.

50

5

10

15

20

25

30

35

Aurea lex Domini sapienti regula vitae est:

Vir bonus arbitrii nil putat esse sui.

Elegia XVI De iuramentis

Sicne tuam Furiis capit execratio linguam, Nec cessas verbis dira fovere pio?

Assidue vanas iactas per numina voces, Nique voces testes, est tibi turpe loqui.

Tergore ceu scuticam vestigia dira sequuntur, Et faciunt nigras crebra flagella notas.

Sic os saepe patens in iuramenta profanat Cor, et mortifera labe vacare nequit.

Grande nefas Deus est in testem saepe vocatus, Heu miser hoc cordi est, cui levitatis opus.

At Deus in terris periuria punit acerbe, Ut cadat illorum peste necata domus.

Pro precio clades levibus, quae triste sequatur, Umbra nefas veluti, disiiciatque malos.

Non minus et scelus, et labes quoque venit ab istis, Qui male dum iurent, tale decere putant.

Iuramenta nefas qui facto examine novit, Et miseros nulla fronte gravere cupit:

Quanta putas illum de coelo poena sequetur?

Praemia capturum pro levitate neges?

0 miser, infelix, ut homo periuria celet, Excutiatque suum corde latente Deum.

Non tamen in caecas Domino sunt pectora fraudet Caeca, at supplicium perfida lingua luit.

Ut quoque damna ferat simulato numine nulla, Non tamen os veniam turpe loquendo meret.

Ergo Deum testem nunquam sermonibus addas, lmproba si ratio fors tibi corde sedet.

Quem pietas capit, is non frustra iurat ad omnes, Quos modice fas est spargere ab ore sonos.

lmproba cum Stygio se vox male devovet Orco, Exstupet, atque pio stat coma dura viro.

Voce pios fugat, ac teneras non occupat aures, Quas nimium Furiis taedet adesse mali.

Et iuramenti genus est mortale, quod Orco

51

160

Devovet Eumenidum seque suamque domum.

Assere Jacobi contra Deus alme nepotes, Ne qua ferae gentis verba nefanda sonet.

Qui de iusticia, pietate fideque pependit,

40 Is cito periuris dat sua terga viris.

5

10

15

20

25

Qui maculis gaudet, maculis foedatur et ipse, Salvus ab exitio qui fugit esse solet.

Elegia XVII De tacitumitate

Ore tacenda loqui nocet, arcanumque sub auras Qui tulit, amittet corde patente fidem.

Tata gradum referent ab eo, quae foedera iunxit, Nullus ei dulcis, nullus amicus erit.

Grande manu medica cum sit sanabile vulnus, Et cum dent veniam saucia corda reis.

Non est, ut placidos iterum sibi speret amicos, Fassus in urbe palam qui reticenda fuit.

Exitus in dubio cum sit, neque gnara futuri Mens tua, non coram ferre silenda velis.

Consilia ac tacitos retine sub pectore sensus, Dum taceas, tibi fraus hoc minor esse potest.

Non adeo cui vis tuto te credis amico, Oris enim praestat frena tenere tui.

Aura leves animos, quo vult, ceu turbine perflat, lngenium debet fortius esse viris.

Qua via ducit, eunt muliebria corda sinistre, Pectora constantis nulla procella movet.

Sta solido firmus pede, nec te ducat in ullam Partem, si dubias, te iubet ire vias.

Ore semel dicto solidus ceu robur inhaere, Seu tibi sors fuerit turbida, sive nitens.

Non tibi proposito vir ab ordine cedit honestus, Scurra aliud profert stans. aliudque sedens.

Aure bibas patula medio quae protulit alter, Verba refer, sed quae ius pietasque sinunt.

Turpe est, praecipiti nec fas praeferre dolori, Convenit ingenio reddere tarda bono.

1 tacenda loqui - cf. Hor. Epist. 1, 7, 72; Pers. IV, 5

Ecquis eas vetuit ne viribus obvius hosti,

30 Si modo legitima iurgia lege geras.

Cum res ad iuris normas direxeris aequi, Des operam dictis victus amicus eat.

Sed nondum victo nullus sit in hoste triumphus:

Saepe tacendo aliquis victor abire solet.

35 Pondus inest verbis, et sunt sine pondere verba, Laus aeterna uno crimen et ore venit.

Cum qua recensentur, num vera sit ista require Fama, nec indicio singula redde tuo.

Non semel insignem retulit vox garrula cladem,

40 Infamis nemo, qui tenet ora, fuit.

Rumores capias ut iniquos aure, sodalis

Rumores capias ut iniquos aure, sodalis

In document QUAE OMNIA (Pldal 151-165)