• Nem Talált Eredményt

De timore Dei

In document QUAE OMNIA (Pldal 80-90)

Legibus ex Domini sapientia quaeritur omnis, Esse pium factis est rationis opus.

Integer et vita meliora statuta Jehovae Qui sequitur, prudens iure vocandus erit.

Alma Fides et quae gaudet patientia duris Sunt res, aetemo quae placuere Deo.

Mens Dominum reverens agitabit gaudia corde, Et capiet laetos tempus in omne dies.

Quin etiam tandem benedictio larga sequetur, Ex pleno comu munera mille feret.

Res perhonesta Deum timuisse, corona timenti Rebus in affiictis cinget honora caput.

ln Dominum ratio celebri veneranda pavore, Nobilis ut radix, pullulat omne bonum.

Cuius in aetemum florebit ab arbore ramus, Perpetuasque geret fronde virente comas.

Una super spes est, quae te soletur in arctis, Quod supplex Domini iussa pavere velis.

lra viro Domini metus est sapientiae origo, Quae virtute modo credula corda beat.

Foemineum pietate genus statio ista moratur, Si modo foemineum cor veneranda gerit.

Non sua mens velis alibi tentoria figit, Sicubi quam cernit fasque fidemque coli.

Pius formido Deum capiet, quam thuris honores

tit. De timore Dei - Eccli. l, 11-40

Qui dat, et aetemum facta nefanda patrat.

Corda timore Dei generantur inertia factis Turpibus, et veniunt gaudia longa metu.

Prosper erit pia fata stupens in rebus acerbis,

30 Prosper et in medio turbine laetus aget.

Haec locuplete penu latices depromit et affert, Larga domo dat opes, munera larga tholo.

ln scelus ire vetat, crudelibus eripit ausis, Iam periit curru qui petulante volat.

35 Vir sapiens animum minime dimittit egenis, Et quamvis taceat, desinit esse miser.

Donec res humiles ope prona provehat aether, Donec eum clara vox pia laude vehat.

Des operam ne dona feras fucata litesve

40 Corde Deo ficto, vel simulanter agas.

Des operam ne falsa crees, neu nubila vulgus Ante geras caecum compositosve dolos.

Lance fer aequali quae sunt peragenda, repulsam Ne referas turpem lusus ab arte tua.

45 Interitusque tuos legio circumflua risu Ne videat, factum cum ferat aura scelus.

Nec nimis attolli cupias graviore ruina, Ne miser ex alto praecipitere loco.

Fas nihil humanis est quenquam fidere rebus,

50 Si nescis puro corde pavere Deum.

Vos quibus est animo melior sententia recto, Vos et vestra magis credite cuncta Deo.

Quippe suam firmus bene qui spem ponit in illo, Eccquid in afllictis ille perire potest?

55 Vos etiam Dominus quibus est metus acer ab isto, Poscite res pede sed non abeunte bonas.

Vos doceant veterum quoque nunc exempla virorum, Nullus ab hoc pendens pulsus abivit hero.

Qui spes ac operas in eo posuere relicti,

60 Irrita spes nullis, res rata, firma fuit.

Da quem voce truci repulisset, et ore minaci A se reiiciens non retulisset opem.

ln miseris dextram dat, et ipsa labe remota Prosequitur venia non remorante reos.

65 Quos pavor ob Dominum tenet, haud errore tenentur, Ne verbo ipsius dent habeantque fidem.

Fisus in arbitrio superi spes obtinet omnes, Praescriptasque pavet non tenuisse vias.

Quos pius ardor habet cultu, et qui numen honorant,

80

10 ln lege ipsius rursum ut amentur eunt.

Pectore propter herum magna formidine ducti Inclyta submisso poplite sceptra colunt.

Nonne Dei, referunt, foeda nos labe volutos Hic satius duras est cecidisse manus.

75 Forte trucis gladio, quam succubuisse tyranni, Unde satus miseris nulla venire solet.

Tanta Dei cum sit miseratio, quantus et ipse, Malumus in bilem strage venire Dei.

Fastus et ira suos non sumunt coelitus ortus,

80 Ut Dominus pius est, sic pia corda probat.

Laus et honor comites sacra coelica semper amanti, Lege rudis supera damna pudore feret.

Deponunt animos sua qui bene rostra gubernant, Et faciles motus rex pius omnis habet.

85 Non premat imbelles veneranda potentia coetus, Sorsque suo maneat magna minorque gradu.

Corde Deum coluisse pio hona et unica laus est, Ex meritis hominum gloria vana venit.

Laude duces magna tolluntur in orbe potentes,

90 Maior ei, cultor qui pietatis, honos.

Non ratione sua regitur sine crimine vivens, Integer et vitae pectora recta fovet.

Quattuor et sunt quinque meo res ore canenda, Et sua iam decimam lausque decusque manet.

95 Pignora nata toro res caro laeta parenti:

Interitus hostis posse videre sui.

Cui sociam vitae prudentem fata dederunt:

Ore suo nulli noxia damna ferens.

Esse sub indignis quem non sors ardua cogit:

100 Felix, cui misero rebus amicus adest.

Iamque beatus et is ratio cui pectore summa, Qui iusto dictis tempore grata sonet.

0 supra laudes positus bene providus omnes:

Omnibus his maior, qui stupet ora Dei.

105 Vincit enim pia fata timens et pectore et ore, Quicquid habet coelum, quicquid et orbis habet.

Non a lege fugit, non aspera frena rebellis Excutit, et posito dat sua colla iugo.

Tangit acu verbi coelestia dona prehendens,

110 Hinc veluti rutilans fax pietate micat.

ln tenues animam deiectus casibus auras

109 Tangit acu - cf. Plaut. Rud. 1205

Non dabit in fatum, quem timor altus agit.

Ille sacro firmat dubiis hoc omine mentem, Rursus ab Elysia quod venit arce salus.

115 Aurum et opes anirnos generant, plus fata timore Qui colit, is nulla tempore egenus erit.

Mente Deum repetens generosi est aemulus horti, Qui ferat immensas tempore veris opes.

Ah soboles animae dulces date plura secundis,

120 0 pueri gelido corda timore Deo.

Nil homo faxit ei, nil corda pavore fatiget, Qui Dominum facie sortis utraque pavet.

Firmus in hoc se spesque locat nihil arma stupescens Pallet ad hostiles corde tremente minas.

125 Hos oculis placide facilis Deus aspicit alto, Qui sacra supremi iura tonantis amant.

Fortis is est clypeus, hona propugnatio contra Hostis ab infesto quod iacit ore faces.

Sol medio radiis cum coelo fervet, hiatu

130 Ne pia turha ruat, prospicit ille casa.

A quo laeta datur mens et pia gaudia vultu, Sanas in sana came dat ipse vices.

Me quoque scilcet [!] adhuc cum devius error haberet, Quam rudis indocto pectore doctor eram.

135 Tunc mea notitia vidisses ilia rumpi,

Cum mihi lingua fere nex truculenta foret.

Ex tantis me summa malis bonitate redemit Gratia sat meritis non soluenda Dei.

Iam sapio videoque pios meliore teneri

140 Mente, quibus spes est non abolenda Deus.

Elegia V

7

De fiducia in Deum

Fixa Deo rebus fiducia credat agendis, Iussa modo res est hoc veneranda sequi.

Vox illi spes ac res est sacrosancta tonantis, Cui sua de superis pendet amica salus.

5 Omnis in omnipotente Dei cui credula mensest Semper in optato tempore laetus aget.

Namque domus ferri quam firma repagula servant, Nec Borea nimium flante perire potest.

Quis calor est animi Domino se credere totos,

10 Quando movere viros ulla procella valet.

Aegra duae pariunt mihi res ac tertia bilem, Marte vel arte potens cum vir in orbe iacet.

Cor sapiens lusus cum fit nec sentit honores, lpsius et meritis gratia nulla datur.

15 Cumque fide miseris rebus sese exuit alma Credulus ante, ferens in nova sacra pedes.

Hos infelices bis acutus perculit ensis, Ad Stygias abeant post sua fata domos.

Elegia VI

8

De verbo divino

lmpia pars hominum veneranda Jehovae Pestis et borrendi funeris instar habet.

Quae sibi vir sapiens ducit pro munere magno, Quae veniente die, quae fugiente legit.

5 Illa Dei vultus ratio sit recta colendi, Aetemum vera numen amare fide.

Ille Dei verbum studio sectatur et audit, Illa suis coeptis mitia fata gerit.

Non ita quae simulant perfusaque pectora fuco:

10 Exitium capiti nam sibi turpe parant.

Dulcia sacra Dei sapiens velut anchora prendit, Sed simulator agit, quod ratis acta noto.

Quem mens sana tenet, non tardus fana frequentat, Divinos facilis percipit aure sonos.

15 Falsa nihil de mente Dei sit opinio nobis, Sacra tene Domini, pectore salvus eris.

Elegia VII

9

De operibus divinis

Nate, fer huc aures, cape dicta salubria vitae, Salvificumque tuae disce salutis opus.

Me doctore vias nosces, quibus extat Olympi Aurea stelliferi post adeunda domus.

5 Principio rerum bene conditor omnia finxit, 82

Omnibus et partes officiumque dedit.

Nec fato manibus iam cessant cardine sanctis, Uno opera illarum cuncta tenore vigent.

Invidia sine semper agunt quae credita quondam

to Muneris expediunt officiosa sui.

Lumina per terras pater huc deflexit et illuc, Et virtus passim mox fuit orta Dei.

Implevitque suis latum cultoribus orbem, Sunt nova per vastum monstra vagata solum.

15 Inde rubra terrae massa spectantia pronum Fecit, et in matrem iussit abire suam.

Hic duplex hominis genus una came paraturn, Mente fere Domino foemina virque pares.

His dedit imperium, claris et honoribus auxit,

20 Sceptra solo gererent, ut quoque sceptra salo.

Omnia quis viridis parent animalia campi, Flumina qui tranant, alituurnque chori.

Quos ratio ac oratio, mens, ars, sensa bearunt, Cognitioque boni, cognitioque mali.

25 Caetera cum teneant animantia talia nunquam, Ast hominum imperio colla domata ferant.

Ut canerent illi praeconia digna parenti, Et ferrent superum laudis honore Deum.

Hinc vitae leges Deus his aetemaque sanxit

30 Foedera, quae puram dent capiantque fidem.

Illius hauserunt auditi verba stupenda, Et poterant oculis ora videre Dei.

Ad quos ille: nefas fugiat mens vestra, nec extra Praescriptas alio corpora ferte vias.

35 Ex alto nostras res atque opera omnia lustrat, Nam quid in hoc non is cemeret orbe Deus?

Constituit rerum dominos terraeque potentes, Solus at lsrael rex moderatur opes.

Quaeque duces peragant oculo vigilante pererrat,

40 Et cum sole suam lustrat utramque domurn.

Luce vaga cemit quaecunque gerantur in orbe, Sive dolos aliis, commoda sive parent.

Annulus ut gemmam, sic ille tuetur amicos, Pupula quodque oculis hoc benefacta viri.

45 Nec mora longa aevi, cum surget ab axe daturus Praemia grata bonis, praemia dura malis.

Sed quos luctus habet venia dignatur et audit,

35 atque Sir. ac

84

Et gemitu fessis ne tumulentur adest.

Os aliis liniens, fortis de more caballi

50 Convocat hinnitu palpo sonante gregem.

Sic: opifex rerum lucem plus aestimet unam, Nonne per altemas sol redit ipse vias?

Quid ni? Sic placuit distinguere festa per annos, Sic iussit famulas ire, redire dies.

55 Una dies aliis praestat, lux luce iubetur Pius votis, precibus, relligione coli.

Nonne luto Domini manus alma creavit Adamum, Ex hoc nos trahimus nonne parente genus?

At nos conditio quos vasto cernis in orbe,

60 ln varios homines dirimit una gradus.

Hos ornat maior sapientia, dedecus illos, Nomine cum claro non sinit esse loco.

Alter cognoscit causas, non tollitur alter, Hos premit atra, illos sors peramoena levat.

65 More levi argilla fingentis terrea vasa Componit facili nos faber ille luto.

Arbitrio gerit omne suo: sine lege potentis, Qui dominas partes cum lubet, unus agit.

Hinc homo statque caditque, nec est, qui proferat illud,

10 Cur opifex ita me, quod cupis, ipse paras?

Sic male conveniet iustis res improba factis, Quam male sunt uno vitaque morsque loco.

Aut ita iungetur populo pia turba nefando, Sicut qui stipulis postera grana legit.

15 Tardus ego tandem longo post tempore veni, Sicut qui stipulis postera grana legit.

Dives at hinc posui quoque tot sub fornice vina, Quot quibus est vitis culta labore suo.

Usque adeo Deus est largus pietatis amanti,

80 Usque suis adeo remque laremque dabit.

ln nova fert animus praecepta resolvere linguam, Fertilis, ut lunae comua plena, loquar.

Huc ad me pueri, grex sanctior, ite frequentes, Crescite flumineas ceu rosa propter aquas.

85 lte cito, pinguis dulces date thuris honores, Ex vobis gignant lilia blanda decus.

Laudibus alternis date iubila, psallite chordis,

48 fessis ne Sir. fessisne 87 psallite Sir. psallide 81 fert animus - Lucan. I, 67

Stringite vocalis plectra sonora lyrae.

Est bonitas ingens Domini, parat omne labores,

90 Eius ad imperium plasma citoque facit.

Non video quis eum verbis castiget, et ausit Hos importuna mittere voce sonos.

Nam quid agunt isto superi iam tempore? Numen Non hoc praeterito tempore fecit opus.

95 Nos melius: Deus ille, Deus facit arbiter omne, Cui supplex quondam terra polusque fuit.

Cui famulas tulit ipsa vices et paruit unda, Ut murus populi clausit utrimque latus.

Cum genus lsacidum vinclis deduceret arctis,

100 Haec eadem Aegypti mergeret unda ducem.

Dulcia sunt, fieri quae mandat et aequa ministrans Hic miseris omni tempore dexter adest.

Ipse pater supero de coelo opera omnia lustrat, Qui sensus hominum cordaque cuncta notat.

105 Qua sol exoritur curru, quave occidit idem, Non eius vultus, res nova si qua, fugit.

Voce nefas magnum committitur: huius ad usus Quis fuerit, cur hoc fit geriturque modo?

Tu melius contra: res frustra est nulla creata,

110 Dispereat tellus si qua prophana gerat.

Larga Dei huc equitat benedictio flaminis instar Desuper in terras agmine fundit aquas.

Rursus ubi punit gravis indignatio gentes, Hem vicina mari terra calore sitit.

115 Quicquid agit, capit egregie de labe remotos, lmpius at risus grex ea cuncta facit.

Quanta bonis est utilitas, quod condidit ille, Tanta viris res est exitiosa malis.

Aes, aqua, flamma, oleum, lac, mell, sal, vina, farina,

120 Sunt hominum auxilio singula nata bono.

Dotibus exitium parat his pars frigida iusto, Quam rerum caecam turpis abusus habet.

Utiliter multis volitat nigrantibus alis, ldem fert aliis tristia damna notus.

125 Exercet rabies ventorum saeva procellas, Stemit etin praeceps, dat sata laeta boum.

ln stabulis armenta necat cum murmure clausa, Fert, ferit et verrit, qua vaJet ire modo.

Grando, fames, ignis, gladius, mors, bestia, serpens, no Sunt hominum species exitiosa malis.

ln flammas ea iussa ruunt, quae prima capessunt,

86

Cor salit hic, famulas expediuntque vices.

Ante quibus non est compressa licentia fi.ne, Ni iam sint hostes legibus ulta suos.

135 Illa fuere, chelys quae laudibus extulit ante, Quod proba sint magni singula iura Dei.

Tempore quae certo commendat nobilis usus, Ne malus his etiam Zoilus esse queat.

Ergo pio grates Domino iam dicite corde,

140 Laudibus ergo novis tollite ad astra Deum.

Solve Deo psalmos, mea mens edocta per eius Verba, recepta suo codice verba sacro.

Facta Dei digitis operata fer ordine iusto, Gratus ego certa lege docebo rudes.

145 Sol decus astrorum parit orbis et urbis honores, Purpureo laetos lumine vestit agros.

Finge tibi centum linguas, vel mille solutas, Non Domini parilis facta stupenda canes.

0 quando sat erit Deus, o tua dicere facta,

150 0 tua quam virtus est mihi magna parens.

Tu solus cordis penetralia cemis et ima,

Tu bene mentem hominum scis taciteque notas.

Tu ventura vides, monumentaque singula nosti, Sint casura vides quaque quibusque modis.

155 ln loca sacra tuos ducens oracula pandis, Hinc, ubi mens hominum non sapit, ille sapit.

Mens aetema Deus, sapiens et originis expers, Non eius ratio plusve minusve capit.

0 operum facies, genitor, peramoena tuorum

160 Arguit, omnipotens quod regis omne Deus.

Nostra licet ratio penitus non noverit illa, Omnia nec nostro conspicienda solo.

Attamen illa suo sic usque tenore feruntur, Ut faciant Domini singula iussa sui.

165 Sunt aliis alia auxiliis operasque ministrant, Perque vicem mira se bonitate levant.

Unica non vana est species, sine pondere res est Nulla, et nulla sua fabrica fruge caret.

Nos oculis miseri vix cernimus aemula puncti,

110 0 ubi cernemus, quot satis esse queat?

Emicat ex toto divina potentia mundo, Quam blandae passim coelica templa nitent.

Clara dies noctem iam praedicat, atra diem nox, Sol decus omne poli, sol decus omne soli.

115 Exsiccat radiis, quae proxima et obvia coelo,

Cum rnedia rnundi se si:atione locat.

Aestuat ignis edax rerum fomace calente, Pius calidus flarnrnas si per inane iacit.

Arguit haec series irnmensa quod illius est rnens,

180 Qui celeres fecit rite volare rotas.

Nocte iubar tollens vaga Cynthia dirigit annos, Et vicern iarn versa qua fuit orta redit.

Cerne rotas coeli rnagnurn per inane volutas, Quarn pulcre rnundo nocte silente rnicent.

185 Quarurn nulla loco poterit se tollere virtus, Donec eas genitor non iubet ire loco.

Ceme coloratae bene curvos Iridis arcus, Voce refer: dignus: laude magister erit.

Quod sua nirnborum Thaurnantias axe creatrix

190 Tergora tarn velox curvat in orbis opus.

Lata cavo superum volvit se fomice sedes, lpsa manus Dornini tam grave gyrat onus.

Grandine permistos devolvit ab aethere nimbos, Concretasque gelu turbine fundit aquas.

195 Cristallique domus stat aperta per aera magnum, Unde truci facies prosilit igne minax.

Alituurn de more volant et ut agmina nubes Eripiunt clarurn mole tegente diem.

Mox lapides coelo natos iaculantur ab alto

200 Nubila, praecipiti concornitante salo.

Ad data iussa ruunt et perflant turbine terras Contra austri boreas saevus ab axe notum.

Ut volucres ,huc inde cadunt, aut impete magno Quando cicadarurn contegit agmen agros.

205 Miranda niviurn iaciunt albedine plurnas, Lumina quae lactis nostra colore tenent.

Aut salis instar agris est passim nata pruina, Aut imitata gerit stiria longa sudem.

lam glacialis hyems gelida desaevit ab arcto,

210 Vellere cum niveo ftumina dura facit.

Duraque iarn lymphis vada dantibus induit arma, Hic ubi plaustra modo, qua ratis ibat, eunt.

Tunc exuta iacent omni iuga montiurn honore, Vestibus et cassam frigus adurit humurn.

215 Arboribus frondes spoliantur, grarnina carnpis, Nulla decus picti ftoris eremus habet.

Vere novo redeunte fugat sol rnitior aura, Quicquid alit tellus, flumina quicquid alunt.

Si qua perusta calent et hiant face solis in agris

10

88

220 Haec noctu vires rore cibante gerunt.

Voce maris domina conclusit finibus undas, Continet atque suum margina lympha salum.

Monstravitque voret quo limite litoris oram, Ne pereat muris insula cincta suis.

225 Cum redeunt naves, numerant ponti horrida monstra, At qui narrantis pendet ab ore stupet.

Multa modis illic miris animalia sulcunt, Squamigeri pisces squamigeraeque ferae.

Classibus hac iter est, hac mille pericula tentat,

230 Propter opes longos qui Garamantas adit.

Litoris ora mihi legitur, sistoque carinam, Non sat ego mirum laude celebro Deum.

Desino, nam tanta pater est in luce locatus, Ut meritis nequeam digna referre suis.

235 Altior est quam voce feratur ad alta canora, Ille super coelos et super astra sedet.

Huc age quisquis aves Domini magnalia gratas, Qua potis est dictis inclyta facta loqui.

Quae pia corda valent Domino super omnia magno,

240 Dulcia ferte cito carmina, ferte lyram.

Quicquid habent vires expromite, non tamen illi Laudibus imponent cannina nostra modum.

Si quis eum vidit, tanto dabit aequa magistro, Si quis in axe fuit, sat celebrabit eum.

245 Nos sed adhuc misero qui degimus orbe locati Laudibus, ut par est, ferre nequimus eum.

Est oculis mora multa, videmus ab orbe remotum Nil praeter summi lumina clara poli.

Tempus erit, nebulas has abstrahet arbiter aequi,

250 Notitiam rerum cum dabit esse Deus.

Elegia VIII

In document QUAE OMNIA (Pldal 80-90)