• Nem Talált Eredményt

.37 vitatem, qui huiusmodi sua commenta et fabulas

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 49-57)

im-peratori Turcarum, ac passis suis nunciare et seri-bere non erubescat, cum nobis nec in mentem quidem venerit, tales ad reginam Isabellam litteras scribere aut ejusmodi tractatus agitare, quibus filio ejus Transsylvaniam pro dote polliceremur. Nos enim eam provinciám nequenunc, neque posthac, Deo pro-pitio, cedere intendimus.

Ad haec, licet superiore aestate nebulo quidam Varsoviae captus fuerit, qui se nostro nomine a non-nullis con siliariis et subditis nostri» ad tollendum e medio dictae reginae filium subordinatum fassus est, tamen falsa sunt isca omnia et commentitia, nobis-que praeter veritatem impinguntur. Quod sane, ut omnibus manifestum fieret, obtinuimus a genero no-stro serenissimo rege Poloniae, ut capitvum illum in potestatem suum receptum denuo, praesente com-missario nostro, cum interrogatoriis ad lioc deputato, per torturam examinari jusserit, idque examen in lioras exspectamus.

Insuper illud quoque a veritate alienissimum est, quod de nonnullorum baronum et nobilium Bo-hemorum ante dictae reginae, et filii sui studioso-rum poena in litteris nugatur : neque enim quisquam eorum hac de causa suspicionem ali quam apud nos unquam incurrit, neque etiam ullus alieujus nobis sus-picionis causam- praebuit, tantum abest, quodquem-piam ipsornm propterea capi aut plecti fecerimus.

Immo nec bis, quae de illustri marchione Bran-denburgensi electore scribit, fides est adhibenda.

Nam dilectionis ejus existimatio, sinceritas, integri -tasque major nobis esse videtur, quam, ut eandem se hisce rebus immiscere credamus.

De oratore aiitem dieti serenissimi filii „ nostri régis Poloniae, quem régis Franciae orator ventu-rum jactat, nihil constat nobis, an aliquis a sere-n i a t e ejus seresere-nissisere-niae sororis suae sere-nusere-nciis adjusere-n- adjun-gatur, nec n e ? Neque nos in eius expeditionem con-sensimus, nec credimus etiam, serenitatem eius apud Turcarum imperatorem, vel passas suos quidpiam, quod nohis, vel fidelibus subditis nostris nocere pos-siti, agitare. Quare non est, quod hisce rumoribus moveamini a via et modo tractandi vobis praescripto, sed instructioni, qua abunde monemini, quidhac etiam in parte a vobis fieri velimus, insistatis,] non dubi-tantes, si quid ejusmodi incidisset, quin dudum vos de eo edocendos curavissemus.

Quod autem sedulo operam dare velitis, ne se-paremini, sed, ut simul ad portam prineipis Turca-rum accedere, commissaque negotia èxequi possitis, nobis valde probatur: neque enim alius est sensus instructionis nostrae, divisionem istam concedentis quam, ut in banc tum demum condescendatis, quando secus fieri minime posse cognoveritis. Verum tarnen litterae prineipis Turcarum spemi nobis fecerunt, nihil ejusmodi metuendurn esse. • '

Quod Dely Sabaczfacultatemrepresaliarum, seu arrestandi aliquos mercatores nostros causa

pecuni-arum sibi ab haeredibus quondam Nicolai a Salmis debitarum impetraveiif, molestum nobis accidit. In-dignum enim est, aliquem alienam culpam sustinere.

Quare denuo committemus illis serio, ut ho mi ni citra moram ac tergiversationem satisfaciant.

De commissariis juxta ' voluntatem prineipis Turcarum constituendis, qui damna utrinque in con-finiis sub induciis illata cognoscant, nihil dum a passa

.39 Budensi acceptum est. Quando autem deinceps ali-quid ejusmodi a f f e r e t e , nos quoque desuper id, quod fidelibus nostris subditis et aequitati convenire vi-debitur, praecedente matura deliberatione, statuemus.

Caeterum non cessant Turcae etiam nunc, uti ad nos tum a serenissimo filio nostro rege Boliemiae, tum ex multis aliis lo eis subinde perfertur, rapinis et caedibus in ditionem nostram, postbabitis et man-datis domini sui principis Turcarum, et induciarum jure violato, quotidie grassari, et non solum vi, sed

dolis etiam, practicisque arces et loca nostra aggredi et tentare, uti ex adjunctis scriptis fusius cognosce-tis, quae omnia in eum usum vobis mittimus, ut rem istliic, quatenus vobis consultimi videatur, proponere, et pro remedio laborare sbiatis, siquidem talia ista sunt, quae diutius tolerari omnino nequeant.

Quod peciuiias a Scaramella mutuo levaveritis pro necessariis Asiatici itineris impensis, bene fecistis, nec dubitamus, quin jam acceperitis, vel propediem accepturi sitis litteras, quibus vobis significavimus, unde imposterum pecunias, et quantam summam mu-tuo petere poteritis, adeo, quod hac etiam in parte vobis abunde provisum esse existimemus.]

Filius cliiausii vestri a quonam, et ubi captus teneatur, nos non latet, quin, postulantibus primariis passis, quatenus hoc negotium pacis ex animi nostri sententia successerit, restitui poterit; s e d r e c t e p r o -fecto et vere respondistis ; quod Hamzabeghi ingrati-tudo buie et aliis captivis plurimum obsit. Dimisi-mus saepe et alios plures Turcas ad instantiam pas-sarum, pro quibus nulla unquam gratitudinis signifi-catio nobis exhibita fuit, et perpauci ex nostris ab illorum parte, dimissi sunt.

Porro commendationisvestraehumillimae proSte-phano Nagy dementem rationem habebimus, et viatici quoque uberioris in futurum talibus tabellariis no-stris constituendi non obliviscemur, ac tandem vobis quoque egregiam operam, fidem, sollicitudinem et di-ligentiam vestram pro nostra in vos benigniate et gratitudine liberaliter rependere propensi erimus.

[Postremum scitote, nos etiam accepisse litteras vestras de adventu Augerii die X X I I I . Januarii datas, in quibus, cum nihil apparerei, quod maturam re-sponsionem requireret, hucusque tacuimus, licet neque nunc satis videmus, quid ulterius ad eas vobis rescri-bamus, praeterquam • ut approbemus et laudemus

omnia, que tum vos egisse apud Hruztanum passam et Ibram passani scripsistis ; nec displicere nobis mutationem doni per nos passis illis deputati, idque ex causis in dictis litteris vestris expresse demon-stratis.J Et haec sunt, quae per hasce litteras nostras ad vos perferri voluimus. Datum in nostra et imperii civitate Augusta Yindelicorum die X X I X mensis Mártii, anno Domini MDLV0. regnorum nostrorum Romani XXVn. aliorum vero X X I X0. Ferdinand m. p. Ad mandatum sacrae regiae majestatis pro-prium J . J o n a s D. vice-cancellarius m. p, M. Singkh-moser. m. p.

41

XVII.

Busbeck, társaival, Verancsicscsal és Zay val a szultánhoz utazik, s előadja, mint fogadtattak

általa. *)

Rebus ad iter comp osi tis et acceptis ducibus, die Martii 9. transmisimusin Natoliam. Sic enim Turcae hodie Asiam vocant. Nec sumus eo die longius, quam Scutarium usque progressi. Is pagus est in littore Asiatico, veteri Byzantio oppositus, eo loci ubi olim, aut certe paullo superius, Chalcedonem nobilem civi-tatem fuisse existimatur. — Inde postridie digressi,

— eo die ventum est in pagum, quem Cartali vocant.

— E x Cartali venimus Grebise, Bithyniae oppidum, quod olim Libyssam fuisse putant, Hannibalis sepul-chro celebrem. Quarta, postquam Costantinopoli dis-cesseramus, mansione veneramus Nicomediam, vetus et fama clarum oppidum. — Nicomedia, transmisso montis Olympii jugo, in pagum Kasockli venimus ;

ex hoc Nicaeam, sec! serius, caepta jam prima vigilia.

— Nicaeae sequenti die mansimus. Puto me eadem in aula quievisse, in qua olim habitum fuit concilium Nicaenum. Jacet Nicaea in ripa lacus Ascanii. — Profecti Nicaea venimus J e n i s a r , ex Jenisar Ack-byuck, inde Bazargyck Bosovick si ve Cassumbasa, in arctissimis angustiis montis Olympi situm. — E x his angustiis in latissimos campos descendimus, in

*) Kivonat Busbeck L é g a t i o n s Turcicae epistola primá-jából (Augeríi Gislenii Busbequii omnia quae exstant, Basel, 1740, 64—96. 11.), melyet a Verancsics irományai között itt felmerülő hézag pótlására ide iktatandónak véltem.

quibus primam íioctem sub tentoriis egimus. Id enim visum ad tolerandum calorem aptius. Locus dicebatur Chiausada. — E x Chiausada venimus in K a r a l y ; ex bocin Hazdengri, dein de in Mazottlioy; exMazotthoy, transmisso Sangario fluvio, qui defluit in Pontúm ex Phrygia, venimus in Mabathli ; ex eo in Zugli ; inde Chilancyck ; ex Chilancyck in J a l a n c l i i c h e x Jalan-chich in Potughin ; inde attigimus Ancyram, quam Turcae Angui* vocant. Ancyrae mansimus unam diem.

I n magnis caloribus pariim properabamus, nec cau-sae esse credebant Turcae, cur amplius festinaremus, morante adhue oratore régis Persarum, cum quo nos eodem fere tempore volebant venisse Amasiam. — Yeterum numismatum ibidem (in tot pagis quot supra nominavimus) magnani passim copiam reperiebamus.

— Ancyram venimus mansione a Constantinopoli X I X . Est id oppidum Gralatiae, Gralionim aliquando sedes, Tectosagum Plinio et Straboni non ignotum.

— Hic pulclierrimam vidimus inscriptionem, et tabula -rum illa-rum, quibus indicem re-rum a se gesta-rum complexus est Augustus, exemplum. Id quatenus legi potuit, per nostros hommes transscribendum curavi-inus. — Ancyra venimus inpagum Balygazar; liinc in Zarakuct, mox in Zermec Zii, inde venimus ad ripam fluvii Halys. — Adstabat forte ibidem homo rus-ticanus: ex quo per interpretem quaesivimus, num is iluvius piscibus abundaret, et quemadmodum cape-rentur. Respondit ille : piscium esse satis, sed capi non posse. — Habebat alter e meis collegis Francis-cus Zay retia, quae mox ad piscationem expediri jus-sit. Capti cum alii pisces, tum frequens Danubio silu-rus, — A ripa fluminis H a l y s (Turcis Aitoczu dici puto) venimus ad Goukourthoy. Inde Choron, post

.43 in T e k e Thioi. — Ab hoc loco mansio una tantum interfuit, nimirum Baglison, ut veniremus Amasiam, quam quidem attigimus trigesimo die postquam dis-cesseramus Constantinopoli, Április septima ; venien-tibus aliquot occurrerunt Turcae, qui gratulentur ad-ventum, et honoris causa deducerent. Amasia urbs fere praecipua est Cappadociae, — j a c e t sub adversis collibus ad utramque transiuentis Iridis ripam. — Ad supremum passam Achmat, reliquosque saluta -tum ducti sumus. Nam princeps ibi aberat, egimus-que de mandatis, quae habebamus a caesare, passis, ne causae nostrae statim viderentur iniquiores, haud admodum aedversantibus, et totam rem ad principis sui voluntatem rejicientibus. Qui postquam venit, sumus ad eum introducti. Sed ille necorationem, nec rationes nostras, nec mandata animo aut fronte satis benigna suscepit. — Veluti fastidiens, nihil aliud re-spondit, quam: Griusel, giusel: hoc est, pulclire, pul-chre. Ita sumus domimi dimissi. — Ita nos quidem cum exigua spe, quicquam eorum quae postulabamus obtinendi, .discessimus. Yenerat Maji decima orator Persicus, — (ei) pax illieo data, quo nobis, quibus-cum plus futurum videbatur negotii, major cura inji-ceretur. — Nihil nos, quod quidem aequitatis speciem haberet, a Turcis potuimus impetrare. Tantum de semestribus indueiis, dum deferri responsum, referri-que j posset, inter nos corivënit. Veneram ordinarii oratoris loco futurus, sed cum nihil etiamnum esset de pace confectum, visum est passis, ut cum liiteris Suleimanni ad regem 111 eum abirem, ad quas, si ei videretur, responsum referrem. Ita denuo ad princi-pem introdueor. Injiciuntur mihi palmatae duae, am-plae, talares, quibus vix par eram ferendis. Meis

quoque famulis omnibus donantur diversi coloris vestes sericae : quibus induti me comitabantur. Pro-cedo cum hac pompa, — et principem, acceptis ejus litteris, panno aureo tectis et obsignatis, valere ju-beo. Ex famulis quoque honestiores salutatum ad eum admissi. Postremo passis similiter salutatis, discedo Amasia una cum collegis postridie kalendas Junias.

Mos quidem est, ut discessuris oratoribus prandium iu divano — praebeatur: sed amicis. Nostrae res nondum erant pacatae. — In summis Junii coloribus itineri nos dedimus. — Yenimus Constantinopolim die Junii vigesimaquarta. — Constantinopoli ad quatuor -decim circiter dies moratus, dum me reficio, iter in-gredior Yiennam,

X X I I .

Ferdinándnak Szulejmán.

Sultan Sulyman monarcha Ferdinando Jesuitarum *) gubernatori.

Nuper quum venissent ad excelsissimam justitiae conservatricem, omnibusque jus suum tribuentem portam nostram (quae omnium principimi, regum et imperatorum est jucunditas, quies et portus) oratores cum litteris vestris, benevolentiamerga nos et portam nostram (quam Deus Semper conservet) significanti-bus, exposuistis omnem vestrum amorem, apertam, sinceram et indesinentem erga nos voluntatem in omni humilitate, ut etiam audivimus et intelleximus ex ore et verbis duorum vestrorum oratorum; et

. . ' ' V K > '

*) Ertsd : Christianoruln.

1555. junius.

.45

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 49-57)