• Nem Talált Eredményt

131 bebunt, et quae praeterea Augerio ipsi soli in

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 143-147)

tran-siti! apud passam Budensem agenda et exequenda erunt.

Quamprimum dietus Augerius Budam appulerit, omni studio celere m audientiam a passa Budensi ob-tinere laborét, atque concessa ipsi, litteras nostras credentiales reddat, et verbis nostris salutem cum animi nostri propensione erga sé dicat.

Deinde vero referat ei, se modo a nobis remitti ad excelsam portám serenissimi Turcarum imperatoris, ut magnitudini ejus referat responsum nostrum super .postularti» quibusdam, quae magnitudo ejus per ipsum

ad nos perferri voluerit, et quia a nobis in mandatis babeat, ut iter, quantum possit, acceleret, ideo se ve-hementer rogare, ut illico sibi fidos comités et duces itineris, quibus tuto ac omni mora postposita, eo de-ducatur, adjungere velit.

* His expositis, orator noster praefato passae nomine nostro dicere pergat, nos accepisse litteras ipsius die prima praesentis mensis Novembris datas, et inde intellexisse excusationem, quam adferat de arcibus nuper occupatis, nempe, quod non aliam ob causam eam expeditionem susceperit, quam, ut prae-dones et latrones, ditionem et subditos, militesque praefati domini sui infestantes, compesceret, et quod postquam cognoverit, arcem Zygejth nostram esse, exercitum inde reduxerit, petereque, ut inhibeamus praefectos illos nostros, ne ibi praedones foveant.

Atqui non opus futurum fuisse, tam duram compe-scendi illos rationem suscipere, quosipsimetadinstan-tiam passae pro demeritis punire poteramus. Arces enim interceptas perinde nostras fuisse ac Zygetli, utpote in ditione nostra sitas. et a subditis et

officiali-9*

bus nostris possessas, qui nostro eas beneficio tenuerunt. Caeterum comniMsuros nos, uti p etat,'offici ali -bus et militi-bus nostris in Zygeth, ne latrones inter-teneant, modo etiam ipse passa circumvicinis T u r c i s injungat, ne Zygethiensibus, ut subditis et militibus nostris, in ingressu et exitu, nec non victualium pro-yisione aliquid negotii facessant,quin etiam Strigo-niensi zanziacho prohibeat, ne quid contra inducias in damnum ditionis nostrae moliatur.

Praeterea,; quum induciae sex mensium, quas magnitudo ejus novissime, dum adhue in Amasia es-set, nobis, ut interim orator noster ire et redire pos-set, concessit, j a m ad fine m vergant, nec nobis du-bium sit, quin magnitudo ejus easdem non ita prae-cise ad sex menses restrinxerit, quum antea saepius nobis inducias pollicita sit tamdiu observandas, do-nec tractatibus istis de pace, in quibus cum magnitu-dine ejus stamus, suprema manus imponatur, et ora-tores nostri rebus confectis vel infectis ad nos re-dierint, adeoque difficile et incommodum existât de pace tractare, dum arma vigeant. Proinde nos ab ipso postulare, ut inducias, sex mensium elapso etiam termino, niliilominus usque dum ipse orator ad P o r -tám veniat, et una cum suis collegis super hoc cum domino ipsius, serenissimo imperatore T u r c a r u m la-tius t r a c t a v e r i t , ac deinceps desuper responsum re-portetur, firmiter et inviolabiliter per se et suos ob-servet, quandoquidem idem nostra quoque ex parte sedulo praestituri sumus.

In quo sane conficiendo et obtinendo orator no-ster omnem operam, Studium et industriam aliis quo-que rationibus ac persuasionibus, quas huic propo-sito servire, et commodas esse cogitoverit, adductis,

- 133 ponere debebit. Ad haec, quum magni referat, ne prin-ceps Turcarum de responso nostro ante oratoris ipsins adventum certior reddator, propterea necessitas re-quirit, ne passa Budensis id aliqua arte eliciat, sed solitis excusationibus a sciscitando eo revocetur ; po-terit tamen generaliter illi dici, tale responsum esse, quo princeps Turcarum tamen procul dubio bene con-tentabitur.

Rebus autem apud liunc passam confectis, etac-ceptis comitibus itineris, orator noster quidquid ege-rit, illico nobis rescribat, et ipse inde Constantino-polim pergat. Ubi demonstrata coilegis suis praefa-tis. liac instructione, curent una omnes, t r è s , ut sibi quamprimum accessus concedatur ad passam, quicun-que in praesentiarum supremus principis vesirius erit ; eidemque exhibitis litteris nostris credeiitialibus, et salute verbis appositis more solito dieta, addita etiam magna congratiilatione, si forte Hruztanus pristinum locum interim adeptus fuerit, ostendant, attulisse ipsum Augerium responsum a nobis super his, quae serenissimus Turcarum imperátor ratione Transsyl-vaniae per eum nobis nunciaverat, quod ipsi tunc etiam succincta et summa, qua fieri potest, modestia oratores commémorent,* ostendentes persuasissimum nobis esse, magnitudinem ejus ilio, tanquam justo et aequo, tandem contentam fore, addita petitione, ,quod ipsis a magnitudine ejus primo quoque tempore audi-entiam impetrare velit, quo etiam coram magnitudine ejus illud proponere queant.

Caeterum, si tum oratores nostri interrogaren-tur de causa morae Augerii expeditioni interpositae, respondeant id, quod etiam in sequentibus dicetur, nos

•tibfuisse a regnis et provinciis nostris in sacro

Ro-mano imperio, ubi nos negotia ejusdem diutìus, quam proposueramus, detinuerunt. Cum autem in negotio hoc nihil extra regna et provineias nostras statuere et concludere potuerimus, expeditionem quoque ipsius magis accelerare nequivisse.

Deducti porro in conspectum principis Turca-rum, et facta pro more verbis nostris debita saluta-tione, redditisque, qua par est re vere ntia, magnitudini ejus litteris nostris credentialibus, primo omnium mag-nitudini suae significent, nos ex litteris magmag-nitudinis suae, quas per Augerium ad nos dédit, lubenter ad-modum cognovisse, quod magnitudini ejus in bello Persico omnia tam feliciter successerint, nec mino-rem laetitiam postea ex publica fama nobis allatam, quando nimirum maguitudinem ejus incolumem etiam et salvam in sedem suam imperialem Constantinopo-lim rediisse audivimus. Ita nos magnitudini ejus tam de secundis in bello Persico successibus, quam etiam de prospero reditu quam plurimum congratulari.

Caeterum inteHexisse nos praeterea ex iisdem ma-gnitudinis suae litteris: Quod quum magnitudo ejus re-gnimi Hungáriáé et Transsylvaniae, aliasque provin-eias invicto gladio suo subegerit, ipsamque Hungá-riám quondam regi Joanni, et Transsylvaniam postea ipsius filio, liti fidelibus suis in zanaiaekatum eontu-lerit, nequaquam sane convenire, quod quispiam se sponte in alienum locum intrudat, vel quod absque suo consensu et voluntate aliqua provinciarum per magnitudinem ejus subjugatarum a quopiam permu-tatio fiat, prout facta fuerit invito Joannis regis filio, qui magnitudini ejus per nuncium suum significarit, quod coaetus Transsylvania excesserit. Quum autem nos eo animo in bisce tractatibus nunquam fuerimus,

135

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 143-147)