• Nem Talált Eredményt

227 enim operae pretium fore, quod magnitudo ejus primo

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 139-143)

quoque tempore tam de reditu nostro, quam collegae vestri expeditione certior reddatur: neque nos aliud ad praesens vobis scribendum putamus, cum omnia, quae vos scire et agere volumus, ex Augerio collega vestro, qui hune tabellarium paucissimis diebus sub-sequetur, abunde cognituri sitis. Datum in civitate , nostra Vienna die vigesima quinta mensis Octobris anno domini MDLV. regnorum nostrorum, Romani X X I I I I I0 aliorum vero XXIX0. Ferdinand m. p. Ad mandatimi sacraeregiae majestatis proprium. J . Jonas D. vicecancellarius m. p. M. Singkhmoser m. p.

*• * " ' > - • • • . " ' •' • . 'V

L I I . •

Ferdinánd királynak Verancsics és Zay.

Ferdinando regi Romanorum etc. Antonius Verancius et Franciscus Zay.

' r / ' <

Motus tandem Persae non fuere falsi, de quibus binis jam litteris nostris, primisque ambigue, postre-mis nihil fere affirmantes, scripseramus, quia quum haud dubie veri esent, summa tarnen industria tege-bantur ab liostibus, ne in publicum prodirent.

Est in Persia insignis quaedam civitas cum re-gione ampia et fertili," Zalmanaz nuncupata, quae producens salem nobilissimum, et triticum et omne genus reliquariim frugum maxima copia, sola ditionum ejus regni caeterarum sufficiens liabebatur, quae omnibus victum suppeditare posset. Haec quoniam

; 1555. n o v . 1

Turcae tenetur praesidio, summaque molestia reli-quum quod sibi adjacet, afficiat, reli-quum nimis intime posita sit, ut apud nos esset F y l e k , et ad Taurim usque civitatem grassentur ac census exigant ejus milites, videtur sero Persa animadver'tisse,. pacem se cum hoste suo minus sibi et decoram et commo-dam fecisse, equidem nucommo-dam et sine Ullis conditionibus, neque vel ea sola urbe ad restituendum sibi pacta, quae tanti momenti pluribus esset nominibus, nisi de-dita opera id sibi excessisse simulaverit ; iiam- sie in-stitutam esse ferunt, ut nec Turca, nec P e r s a ea ca-rere possit, si et ille partem suam Gî-eorgianorum, . Yannum et Babiloniam tueri commode velit, et liic quod habet regni reliquum. Sic duetus P e r s a poenitu-dine, summa instantia dicitur Zalmanaz urbem repe-tere a finitimis, eaque nisi füerit reddita, bellum mi-natur. Nunc igitur frequentissimi et occultissimi inter finitimos et liunc prineipem commeanthac de re nun-cii, dum quid de ea fieri debeat, agitatur. Persae au-tem filius, quum ejus restitutionis moram diutine ferre nequiret, nuptias simularat, ut praetextu earum cogeret exercitum et repetitam civitatem caperet in-pröviso. Unde coactis supra vigiliti millibus bominüm, tam propinque ad eam nec intellectus yenit, ut non plus quam iter diei abesset. Verum consequutus hoc loco paternis nunciis, jussus. fuit redire et operiri do-nec petitioni illorum Turca respondisset. Quod vide-tur datum fuisse finitimis, dum quid facere debebunt, edocebuntur a suo principe, ne pax inter eos pertur-betur. '

Haec sunt quae de P e r s a verissime habentur, nec ea nos serius etiam cognoscere potuissemus, nisi hominem nostrum cum quodam Turca nobis amico in

129

1 1

Aniásiam ad Augurimi civitatem, olim Angiram et Ancyram appellatam, de privatis quibusdam rebus nostris misissemus, qui ibi et per iter ab ipsis cur-soribus tota de re plane edocti, nobis clam et satis caute retulerunt. Quare si ea pax perturbabitur, quid de nostra sit sperandum, majestas vestra videt.

Aliud est, quod adverti summa cura debet. Passa Budensis dedit proxime litteras ad hos passas, qui-bus scripserat, exploratorem suum in civitate Vien-nensi per 14 dies fuisse, eaque tota diligentissime perlustrata unum diintaxat locum invenisse, per quem facillime poterit expugnari. Quare majestas vestra dignabitur occulatiores ei Argos apponere et nemi-nem non excussum admittere praeseitim Albensium, Kjewiensium et reliquosqui ex ditionibus hostium ad-ibunt. Quamquam praeter hos cavendum etiam ab iis erit, quibus credimus, et in quos minus ponémus su-spicionis; quum difficile sit malis temporibus bonos esse posse. Haec autem ab eo nobis nunciata sunt scriba publico, qui etiam Eremitae consilium ad Jo-annem Mariam detulerat, quo praesidium majestatis vestrae in Transsylvaniam missum, Turcis se prodi-turum, per Ulaman obtulerat.

Classis Turcica nudius tertius appulerat, satis et tristis, et viris spoliata. Dicitur supra dimidiam liominum partéin et inter hos plures quam 400

jani-zeros amisisse, bombardas vero circiter 14, triremem nullam. E t nisi conflictui supervenisset Durgutthus, qui alio praedatum et ad excubias secesserat cum tri-bus triremitri-bus, tota ferme in nostrorum ventura erat potestatem.

Nec est quod his addendum habeamus praeter-quam, ut primum cura Papae, ^alotae, Jaurini,

Tyr-MONUM. HUNG. I I I S T . - S C R I P T , V. 9

naviae, fodinarumque et Agriae urgeatur. Magnam enim herum loeorum mentionem passim fieri audimns.

Tum ut iis ad diem dignetur majestas vestra respon-dere ; sed sie, pro judieio nostro, ut nihil praecipite-mus, exitumque'praeter alia et motus Parsici exspe-ctemus, quem proeul dubio amicus ille noster futurum credit, et nobiscum hostem, si idem motus conseque-tur, aequiora de pace transacturum. Cui ut Deus Opti-mus MaxiOpti-mus immittat tale bellum, oreOpti-mus, quod maxime aversatur, postquam nolit eam pacem acci-pere, quae illi porrigitur. Verum fiant omnia ad ejus laudem et gloriam ; majestatemque vestram sacratis-simam servet. Datae Costantinopoli, prima Novem-bris MDLV. *

L U I .

Veranesiesnak, Zaynak, és Busbeeknek a királytól utasitás.

Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hungáriáé, Bohemiae etc. rex.

4 Instructio pro reverendo, magnifico, et nobile, fidelibus nobis dilectis, Antonio Verancio, episcopo Quinque-Ecclesiensi, praeposito Pornensi, et Fran-cisco Zay de Chemer, generali nazadistarum nostro-rum capitaneo, nec non Augerio a Busbeck, nostris consiliariis et oratoribus ad serenissimum ac poten-tisimum inperatorem Turcarum expeditis, ad cujus praescriptum sese in declaranda magnitudini ejus voluntate nostra in negotio restitutionis Transsyl-.

vaniensis, et prosecutione caeptorum cum magnitu -dine ejus pacis tractatuum accomodare et gerere

de-1555. nov. 14.

131

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 139-143)