• Nem Talált Eredményt

185 teris regnis et provinciis nostris pacem vel inducias

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 197-200)

aliquot annorum honestis et tolerabilibns conditioni-bus in instructioniconditioni-bus vestris contentis atque expres-sis, tanquam ex vobis ipexpres-sis, ne quid mandati vos ac-cepisse sentiant, obtinere studeatis et euitamini, pro-mittatisque nobis id ratum gratumque fore, et si opus foret, personarum vestrarum oblatione et detentione, quoad tabellarium vel nuncium pro hujusmodi rati-ficatone ad nos expedire, eamque a nobis consequi

valeatis; quemadmodum ipsimet per liasce litteras nostras nos id ratum, gratumque habituros, reipsa et firmiter vobis pollicemur, concedentes etiam vobis eo nomine plenam et amplam facultatem agendi,

tra-ctandi et concludendi, et munus honorárium annuum tum ipsi imperatori Turcarum, tum passis propterea, quantocunque res transigi poterit, offerendi et pro-mittendi, et ad duplum usque ejus, quod antea pende-batur, gradatim ascendendi, sicuti de Transsylvania in mandatis habebatis ; non dubitantes, vos in consti-tutione et determinatione ejus sponte nihil inutiliter profusuros esse.

Statueramus vobis hanc voluntatem nostram de petendis induciis, dimissa Transsylvania, aliis tamen argumentis coloratam, per viam Budensem, ac sine notis seu ziffris scribere, et una litteras ad impera-torem Turcarum ac Hruztanum passam dare, per quas tractatibus vestris apud illos fides fieret, sed allatis litteris vestris, sententiam mutavimus, ne forte si pulchrior vobis occasio de Transsylvania recuperanda affulsisset, ipsimet rebus nostris obessemus ; sed ne passae Budensi, a quo jam postulavimus salvum con-ductum pro tabellario, suspicionem aliquam movea-mus, dabimus alio argumento per illám viam litteras,

et conqueremur de Tureis finitimis, quod non obser-vent inducias, prout re vera non observant, sed pas-sim per omnes regni partes pro libitu grassantur, et nuper prope montanas eivitates ultra vigiliti pagos diripuere, ac supra tria millia animarum inde abdu-xerunt; itidem Canisam versus conati erant, sed suc-cessu ibi frustrati, et a militibus nostris in magno numero profligati, et caesi sunt, praeda, quam egerant, a nostris recuperata. Cum autemmultum commodita-tis allatum videatur, si ratio et modus aliquis excogi-tari posset, qua vobis etiam per Venetam viam litte-rae, quas passis proponere queatis, mitti possent, ita quod vobis pro temporum statu semper integrum esset, illas aut occultare, aut una cum tabellario ostendere : non abs re erit, ut nobis, quae vestra in hoc sit opi-nio, quamprimum significetis, ne imposterum aliquis error mittendis ea via tabellariis committatur.

Porro benigne probamus, quod summ am illám dueatorum pro muneribus passarum, et aliorum offi-cialium Turcicorum, de qua scribitis, a Scaramellis mutuo acceperitis, jussimusque statim eam pecuniam creditoribus, ut decet, exsolvi.]

Haec sunt, quae vobis in praesentiarum signifi-canda duximus, quibus aliud nihil addimus, [quam avide nos litteras vestras, de quibus modo nobis spem fecistis, expectare.] Vos in praememoratis exequuturos esse bene gratam et expressam voluntatem nostram, singulari benignitate erga vos singulos recognoscen-dam. Datum in civitate nostra Vienna die X I X . men-sis Mártii, anno Domini MDL VI. regnorum nostrorum, Romani X X V I . aliorum vero X X X . Ferdinand m. p.

Ad mandatum sacrae regiae majestatis proprium. J . Jo-nas D. vicecancellarius m. p. M. Singkhmoser m. p,

187

L X I I .

Verancsicsnak, Zaynak és Busbecknek Ferdinánd király.

Reverendo, magnifico, ac nobili, fidelibus, nobis dilectis, Antonio Verancio, episcopo Quinqueeeclesiensi, et praeposito Pornensi, Francisco Z a y d e C h e -mor, nazadistarum notrorum generali capitaneo, ac Augerio a Busbecke, consiliariis et oratoribus nostris ad serenissimum et potentissimum imperatorem T u r -carum destinatis.

Verancsics kezével: Perceptae 3. Maji, sed 29. Ápri-lis appulsae 1556.

Ferdinandus divina favente dementia Romano-rum, Hungáriáé, Bobemiae etc. rex.

Reverende, magnifice, ac nobilis, fideles nobis di-lecti. Tametsi superiore anno quinquagesimo quarto in mense Augusto, postquam jam antea per litteras apud serenissimum et potentissimum imperatorem Turcarum gravati essemus de mandatis magnitudinis suae, tum ad passas, sancziakos, capitaneos, officiales et milites suos, tum ad vaivodas Moldaviensem et Transalpinen-sem datis, de reducendo in Transsylvaniam quondam regis Joannis filio, magnitudo ejus nobis rescripserit, et promiserit nihil negotii aut molestiae nobis vel in Transsylvania, vel in aliis partibus exhibitum iri, sed omnia pacata fore, quoad vos oratores nostri ad ma-gnitudinem suam perveniretis, cum eadem tractaretis,

1556.mar.27

ac demum ad nos rediretis, eaquc de re jam alia data fuisse mandata ad beglerbeghos et caeteros officiales, militesque suos limitaneos, ut scilicet inducias pro securitate et tranquillitate colonorum sancte, firmi-terque observarent: tarnen bis non attentis, nunquam cessaverunt hactenus magnitudinis ejus sancziakii, officiales et milites, in confiniis istis existentes, indu-cias multis modis violare, arces nostras clam et aperto marte intercipere, excursiones in ditionem nostram facere, nostrosque subditos et milites hostiliter infe-stare, diripere, captivos abducere et trucidare, ac di-versas et intolerabiles violentias exercere, de quibus, ut meministis band dubie, aliquoties ad serenissimum, et potentissimum imperatorem Turcarum litteras ple-nas querelarum et gravaminum dedimus et interea omni studio ac diligentia prospeximus, ut nostri fideles subditi ac milites Jacessiti etiam sese ab omni ho-stilitate continerent, sed inducias firmiter observa rent ; ad quas querelas nostras hactenus quidem nec a ma-gnitudine ejus, neque a vobis quicquain responsi ac-cepimus, cum nec tabellariorum, quos ad vos misera-mus, quisquam adhuc redierit. Verum non dubitamus?

quin magnitudo ejus, ut princeps i n t e g r i a t e ac justi-tia, prudentiaque excellentissimus, intellectis

ejusce-modi querelis et gravaminibus nostris, nihilominus praefatis sancziakis, capitaneis, officialibus et militi-bus suis inducias firmiter observandas iterum atque iterum mandaverit ; sed tantum abest, quod illi sese a violentiis et hostilitate continuerint, quod non con-tenti injuriis, nobis violenta invasione et occupatione arcium nonnullarum nostrarum in Simigio superiore autumno et antea alibi quoque interceptarum illatis, etiamnum passim per regnum nostrum Hungáriáé

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 197-200)