• Nem Talált Eredményt

.49 hic etiam nobiscum quam diutissime permanendi

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 61-65)

nul-lám nec refugit necdeprecatur moram, cupidus inser-viendi tuae majestati: quare supplices petimus, ut innatae suae clementiae et liberalitatis ergo velit eidem Michaeli pro ipsiusquum praeteritis tum futuris meritis locum supramemorati Emerici gratiose con-ferre, quo dignum esse vel ea etiam causa arbitra-mur, quod Tattae quoque superiori bello non mediocri cum laude gesserit praefecturam. Quicquid igitur gratiae et munificentiae suae in hunc ipsum Michaelem petitione nostra contulerit, nos etiam nostris obsequiis curabimus promereri. Tuamajestas felixvaleat. Con-stantinopoli, prima die mensis Julii 1555.

X X I V .

Magyarország tanácsának Verancsics és Zay.

Verancius et Zay Consilio regni Hungáriáé

Quid ad vos id temporis privatim possemust scribere, amplissimi viri, aliud equidem non inveni-mus, quam quae ad regem scripsiinveni-mus, eaque quoniam ab eo intellecturos esse non ambigimus, ipsi a tot scriptionibus consulto supersedebimus propter non aliénas causas. Illud vero non reticebimus, quod et princeps liic et passae ejus durissime gesserunt se cum rege nostro; quod vobis sole jam clarius con-stitisse, certuni est. Nec dubitari oportet, nunc demum rem regni nostri in maximum, maximeque anceps di-scrimen conjectam esse, cui si mature opportunis ali-quibus consiliis non prospexeritis, verendum est, ne paulo post graviorasentiatis. Quae tamen Deus

Opti-MONUM. HUNG. H 1 S Ï . - S C R I P T . V. 4 1555. j u i . l .

tinius Maximus procul avertat! Super autem omnia, si via aliqua est aut submovendi Joannis régis filii a Transsylvania, aut in meliorem semitam et in sanio-rem cogitationem, piamque regis voluntatem redu-eendi, nunc certe omnes vires intendendas esse con-sulimus. Quia quid hinc inposterum vel securitatis vel commodi vel f a m a e e t sanctae amicitiae ex foede^

ribus, quae tam duris conditionibus offeruntur, sperare possimus. existimamus et nos hac legatione per-spexisse, et vos jamjam perspecturos, sic ut magnopere falli et frustrarinos certissimum est, quum. buie nihil unquam a crepundiis suis, uti conjicimus, magis doluit, nihil tulit aegrius, quam quod aeque de nostra atque de Persica pace, uno tempore pro arbitrati! suo iion triumpharit. Quippe omnino sibi persuaserat, quod nos quoque regem nostrum pedibus ejus abjecissemus, uti Persa abjecit suum. Quare maxime nunc putamus esse enitendum, ut bis undique imminentibus pericu-lis talibus occurratur rationibus, quae et regi et vobis videbuntur esse magis opportunae. Quia hostes fir-missime apud se crediderunt, Hungaros jam prorsus viribus deferisse, et nihil praeterea eis vincendis re-stare, quam ut princeps quoque eorum, quod ipsi ho-stes dictitant, succumbat herba porrecta victori.

Vellemus posse gratiora scribere, sed quoniam nequimus, vix etiam non emorimur. Elati enim hostes, hinc pace Persica et Galli in Christianos insania, illinc deditione Pueri et tot rebellium quorumdam stu-diis, quos plurimos apud nos habere sese, jactitant, nobis certe nihil amice, nihil suave occinunt, út qui manifeste subjectionem r e g i s. nostris exigere videan-tur. Igitur quid tandem et vos .et ejus majestatem agere oporteat, ne de nobis tam maximis spebus

.51 hostes potiantur, vei ex his intelligite. Nos vero quam diligente!*, quam acriter fideliterque munere nostro hic perfuncti simus, et scripta nostra testabuntur, et collega noster referet Augerius, qui nobiscum una egregie laboravit; nec hostes quoque tacituros arbi-tramur, tametsi non parum aliquando sedulitate et vehementia nostra visi sunt fuisse laesi. Quo magis omnis haec nostra actio debebit a vobis serio consi-derar^ ut celerius publicis rebus consulatis, neimpro-viso extremis opprimamini.

Haec de publicis. De privatisi quoniam vobis nos curae esse non dubitamus; haud dubie perliben-ter domum rediremus, si quae adesset honesta ratio.

Quamquam si quid adhuc erit, quod hie agamus pu-blico commodo, en nostra servitus, en opera î Obser-vamus tantum, ut gratia tutelaque vcstra tam nos hic non destituamur, quam istic nostri ac nostra. Valete feliciter. Constantinopoli, prima Julii 1555.

X X V .

Guzman Mártonnak Verancsics Antal.

Antonius Verancius Martino Gruzmano S.

• r • ,1 *

Exstitit mihi saue quam gratissimum, requirL meum abs te officium, quod tibi ita dudum tradidi atque addixi, ut magnopere etiam percupiam ac pe-tam te, eo ut uti velis quam saepissime et quam li-berrime, quum in vita nihil aeque amem, quam sum-morum hominum grati am atque amorem demereri.

Quare mitto tibi per Augerium Busbecchum collegam nostrum scyphos coriaceos, Turcis vulgo zomacchos 4* .

1535. j'ul. i .

appellatos XII., quorum Y. longioris formae sunt, in sese complicati, quadrati vero reliqui, et domi ma-gi s quam foris in usu habiti, quod ensi alligari per-r a per-r o soleant. Pluper-ribus autem distinctos coloper-ribus non licuit invenire, quum T u r c a e vascula ejusmodi cori-a c e cori-a , quibus potcori-ant et cori-a q u cori-a n t u r , non multo cori-aliis coloribus distinguant, quam hos videbis. Misissem etiam alia vasa ejusdem operis et materiae, sed col-legae inpraesentia cum expedito apparati! festinaturo ad regem nolui esse oneri, ne alienis impedimentis molestiuS a cursu remoraretur, cujus equi asiatico itinere fatigati, etiamnum dubito, an Yiennensi, ut res poscit, sufficient. Yerum si in patriam sospes re-diero, plura ipse aíferam, quam tu etiam desiderare potuisses, postquam qui auro, argentoque cumulatius abundent, concupivere coriacea, quae ego etiamsi non sim avarus, libens commutarem cum argenteis minime Mydam imitatus, cui quum essent omnia aurea, lapidea esse cupiebat. Hoc autem genus opi-ficii an uspiam gentium nobilius, et majore arte atque elegantia exerceatur, quam apud hanc, vix scio. Quo fit, ut mirum videri non debet, si liomines nostri vasa ejusmodi tam curiose expetant. Quadratis in altero latere, quo plani sunt, ansulae argenteae trium digito-rum captui idoneae applicari soient. Quibus appo-nendis nec voluntas mihi, hercle, defuit, nec obstitit avaritia ; sed quia ipso in procinctu collegae nostri emi eas contigit, minus omni ex parte absolutos mit-tere potili, in quo me ut excusatum habere velis, etiam

atque etiam rogo.

De legationis nostrae exitu a collega nostro cuncta intelliges. Qui ut in hujusmodi muneribus obeundis aptissimus sit et humanissimus, ita

diser-63

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 61-65)