• Nem Talált Eredményt

145 oratoribus nostris in duabiis nostris prioribus

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 157-161)

instru-ctionibus proponendas demandavimus, et quarum illi formám, qua eas petere statuerant, negotio ad votum nobis succedente, per Augerium ad nos transmiserunt, cum hoc tempore nulla videatur de illis agendi com-moditas, maxime ubi de petenda nonnullarum arcium sub induciis interceptarum restitutiöné agitur, non opus est quod oratores nostri in postulandis et obti-nendis illis multum operae et sollicitudinis adhibeant, ne forte illarum instanti petitionereliquamajoris mo-menti negotia interturbentur ac impediantur. Itaque ipsorum oratorum nostrorum prudentiae, judicii et

dexteritaiis erit, si forte negotia ad boiium finem ten-derent, ut ex illis conditionibus cas solum seligant et proponant, quas obtinendi sine principális negotii periculo certa spes apparuerit.

Insuper quanquam praememoratam resolutionem et responsionera nostram in tria membra distincte et singilatim proponenda partiti sunms, tamen per id nolumus prudentiam, fidem et dexteritatem ipsorum oratorum nostrorum, quin etiam commoditatem atque occasionem rei gerendae ad unguem buie nostrae in-structioni quoad modum in tractatibus procedendi alligari, quin ipsis benigne permittimus, ut praescri-ptam propositionem oretenus vel in scriptis, ac diifu-sius vel compendiodiifu-sius, prout commodissimum erit, proponant, dictaque tria, vel una oratione comple-ctantur, vel eo ordine, quo a nobis descripta sunt, per-stringant, modumque tractandi et agendi negotium ad qualitatem et formam rerum, personarum ac tempo-ris, quam ipsi intuebantur, attemperent, a substantia tamen instructionis non recedant.

Praeterea quum in prima propositionis seil

re-MONUM. HUNO. HI ST. — SCRIPT. V. 1 0

solutionis nostrae parte raentio fiat integritatis nostrae et respeetus, quem ad absentiam serenissimi Turca-rum imperatoris in observatione induciaTurca-rum habu-imus, quod scilicet multoties etiam ab officialibus, militibus ac subditis magnitudinis suae provocati, nos ab omni hostilitate continuerimus : debebunt oratores nostri querelas nostras supra enarratas, vel in prima alterave propositione, aut quandocunque commodis-simum videbitur, latins juxta informationem ipsis a serenissimo principe domino Maximiliano rege Bo-hemiae etc. filio nostro cbarissimo nuper transmissam (cujus exemplum eam ob causam ipsi quoque Au-gerio dedimus) extendere ac temeritatem passae Bu-densis in occupandis arcibus nostris tempore induci-arum, sub verbo ac fide principis firmatinduci-arum, exag-gerare, atque omni studio postulare, ut magnitudo ejus de caetero prospiciat, quo oificiales sui ea. quae jusse-rit, majore diligentia exequantur, nec mandata magni-tudinis suae tam parvi faciant, sicuti facere videntur.

Quicquid autem iidem oratores nostri ad prae-scripta responsi acceperint, et in quo statu rem omncm positam viderint, de eo ut quamprimum certiores reddamur, studeant, quo tempestivius, rectiusque nos quoque rebus nostris prospicere queamus.

In quibus omnibus exequentur bene gratam, atque expressam voluntatem nostrani, clementer erga eos recognoscendam. Datum in nostra civitate Vienna die X I I I I . mensis Novembris anno Domini MDLV.

regnorum nostrorum, Romani XXV0. aliorum vero XXIX.0 Ferdinand m. p. Ad mandatum sacrae re-giae majestatis proprium. J . Jonas D. vicecancella-rius m. p. M. Singkhmoser m, p.

147

L I Y .

Ferdinánd királynak Verancsics és Zay.

Ferdinando regi Romanorum Antonius Verancius et Franciscus Zay.

Considérantes nos multo diligentius statum rei, cujus gratia huc missi sumus, ex proximis litteris ma-jestatis vestrae, quas dedit ad nos Augusta Vindeli-corum die prima mensis Septembris, quibus jubeba-mur institutam nobis praxim urgere et sollicite ten-tare, quod plane perspectum ex hoc haberemus, pa-cem finibus istis nostris in omnem eventum summe esse necessariam, dedimus operam diligentem, ut ho-nesto modo aditum ad Hruztanum passam liaberemus.

Sic die instantis mensis quinto, misso illi per inter-pretem nostrum, ductu ipsius passae interpretis, mu-nere, quod eidem initio disposueramus, his verbis ex Italico in Turcicum versis, et scripto complexis usi sumus.

Noi subito, excellentissimo signor passa, che fussimo certificati della restituzione vostra nella sedia e degnità soa pristina, della quale sempre mai insieme col nostro serenissimo re havevamo havuto summo desiderio e ferma speranza, usassimo ogni diligenza di venir alla vostra presenza per congratolarseli.

come tutti gli altri ambasciatori et baili e signori de questa felicissima porta facievano. E t era il con-sueto debito di farlo. Ma perche a nome de vostra

il-10*

1555. nov.16.

lustrissima signoria fiissimo prohibiti da questo bu-ono e sincero uffizio, per rispetto (come a noi si di-ceva) del gran concorso di congratolaterii del paese, che ne quelli giorni la teneva occupato, sempre a dì d'hoggi semo sta in espettazione, sperando che dopo il simil concorso, a noi ancora sarebbe fatto qualche motto e data la facultà di venire alla soa nobilissima porta, per esequire V uffizio della congratulazione nostra supradetta. Hora dubitandosene, cbe per questa dilazione il detto uffizio nostro non cascasse in qual-che grave biasimo, ha verno stato amorevole preson-zione di essequire con essa lei la sodetta nostra gra-tulazione a nome del nostro re serenissimo, per gli huomeni nostri, puoi che per noi istessi non conciede-va la staggion di tempo. Honorando la signoria vostra illustrissima appresso con questo puoco di presente.

E pregandoli dal summo, uno e vero Iddio ogni pro-sperità e lungha vita.

Quae quum legisset et considerasset munus sex vestium, praesertim véro duarum, quae erant inv textae auro, operis- novi et pretii, altera centum quindecim, altera quinquaginta octo ducatorum, mira dicitur et hilaritate et. humanitate tam munus quam verba nostra excépisse, actisque nobis, iiùmo majestati vestrae gratiis per eundem interpretem nostrum fru-ctibus nobis munus pensavit, jussitque ut postridie il-lum adiremus. Quod. nos non praetermisimus, sed ad eum profecti, usique ea ipsa gratulatione coram, qua absentes usi fueramus, benignissime ad omnia respondit, seque ita mitem, mansuetum, affabilcm no-bis ostendit, ut prorsus visus sit nono-bis novum inge-nium induisse et multo meliora ex se promisisse omni

sermone et oris habitu quam nunquam hactenus. Et

149

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 157-161)