• Nem Talált Eredményt

177 módis unius de eomitibus meis jactura defunctus,

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 189-193)

quem febris ardentis impetus consumpserat. Collega»

meos offendi incolumes ; caeterum magnas in rebus Turcicis faetas mutationes ; gravi liberatimi periculo Bajazetem, Suleimani minorem filium, et patri re-coneiliatnm ; Acliomati passae, primo vesirio, fraetam laqueo giilam ; Rustanum in pristinum dignitatis lo-eum restitutum. . . . Nunc diearn, quam adversa prineipis et passarum et reliquorum Turcarum

volun-tate exceptus sim. Nam, quum passae, ut est eorum mos, priusquam ad regem suum introducant, audire

ex me vellent, quid referrem ; ubi viderunt, caesarem nolle de suo jure decedere, sed censere aequum, ser-vari pacta, quae neque vi, neque dolo cum Joannis wayvodae sive praefecti Transsylvaniae vidua ejus-que filio fecisset: graviter et indigne ferebant. Tantos longinqui temporis félicitas liuic genti spiritus fecit, ut nihil iniquum putet, quod velit ; nihil aequum, quod nolit. Igitur nobis graviter miliari et magnum denun-ciare periculum coeperunt, si cum hujusmodi mandatis in conspectum regis sui venissemus, ad quem quum nihilominus admitti postularemus, illi negabant, velie sic periculum nostrum secum communicari ; quot enim sibi esse capita (sic ipsi loquuntur) ut nos cum tali responso coram principe suo sistere auderent ? Neque enim obscure haberi eum a nobis ludibrio, quod ipse non esset laturus humaniter -, adesse eum cum victore exercitu, rebus contra Persas prospere gestis praefe-rocem et superbum, filio, imperii aemulo (ex quo cognosci posset, quanta esset iracundia) e vivis sub-lato ; quid ei posset esse optatius, quam ducere in Hungáriám, exercitumque multis laboribus affectum, spoliis et copiis Hungarorum reficere, et ad suum

MONUM. HUNG. HlST.—SCRIPT. V. 1 2

impérium adjungere, quod reliquum esset ejus pro-vinciáé, quod sane esset non multum ? Proinde quie-sceremus; si saperemus, neque quietum excitaremus, neque mala nostra acceleraremus : satis illa ventura tempori. Hujusmodi passarum sermones congruebant, nani quod fere levissimum nobis denunciabant, erat, ut duo in tetrum carceiem compingerentur, tertius naso atque auribus truncatis (quae mea pars fuisset) ad dominum remitteretur. Ad haec praeter bospitium nostrum commeantium vultus truces, infesti oculi, ni-hil, nisi saevum et atrox portendentes, notabantur:

ab eoque tempore nos multo asperius tractare eoepe-runt ; arctius inclusos tenere ; neminem ad nos pati introire; nulli de nostris prodeundi potestatem facere ; ae reliquis rebus omnibus paene ut captivos, non ut oratores habere

LX.

Verancsicsnak, Zaynak és Busbecknek Ferdinánd király.

Reverendo devoto, magnifico, et nobili, fidelibus no-bis dilectis, Antonio Verancio episcopo Quinqueecclesi-ensi, praeposito PornQuinqueecclesi-ensi, Francisco Zay de Chemor, generali nazadistarum nostroruin capitaneo, et Augerio a Busbecke nostris consiliariis et oratoribus apud se-renissimum imperatore m Turcarum existentibus.

Verancsics kezével: Redditae 6. Április 1556.

Ferdinandus divina favente dementia Romano -rum, Hungáriáé, Bohemiae etc. rex.

Reverende,magni-1556 febr. 3.

179 fice, ac nobilis, fideles nobis dilecti. [Postquam novis-sime ad vos QuinqueecclesiensemetZayscripsimus id quod factum est, per viam Yenetam die 27. mensis No-vembri», diversis vicibus jplures a vobis litteras accepi-mus, nempede 10-ma, ac 25-ta Octobris, item de 1-ma etbinasde 16-taNovembris; etnuperrime primumquin-queeodem tempore simul una nobis allataefuerunt,29-a Novembris, ac 17-ma et 19-na Decembris datae, et cognovimus inde, quaecunque vobis subinde isthic evenerunt et inuotuerunt, in quibus quidem rebus et gerendis et ad nos perscribendis tum eximiam vestram ergo nos fidem atque observantiam, tum etiam sin-gularem prudentiam, industriam et rerum agendarum dexteritatem manifeste declarastis. Itaque primum omnia, quae vos egisse scripsistis, et nobis agenda fideliter consuluistis, benigno admodum et grato animo probamus, neque vero quicquam habemus, quod modo vobis rescribamus, cum abunde sitis informati de mente et voluntate nostra, videamusque ex antea-ctis, nullo vos monitore egere, sed sponte occasioni-bus rei bene gerendae, si quae alicubi emerserint, se-dulo instare, praesertim cum non dubitemus, quin in banc usque horam negotia illa in alterutram partem bonum, vel malum finem sortita fuerint \ qui quidem cujusmodi sit,magno desiderio expectamus. Deus Opti-mus MaxiOpti-mus faxit, quod omnia ad laudem et gló-riám divini nominis sui, et Cbristianae reipublicae salutem atque incrementum cédant.

Caeterum pro singulari illa benignitate, qua vos prosequimur, molestum nobis accidit, quod vobis ex-peditio tabellari! per viam Venetam molesti am et perturbationem peperit, nec possumus cogitare, quo-modo id factum sit, cum mens et voluntas nostra

mi-12*

nime fuerit, quod is occultali deberet : commîseramus enim consiliario et agenti nostro Graztelu, ut litteras illas per proprium tabellarium non occulte , sed aperte ad vos mitteret, eaqye propter etiam in litteris imperatori Turcarum seriptis expresse ostendimus causam, quominus illas per viam Hungaricam mit-tere voluerimus, quemadmodum haud dubie ab exem-plo illarum intellexistis ; gaudemus tamen Hruzta-num passam tandem ferociam remisisse. et vos peri-culum evasisse ; hortamur autem, et requirimus vos benigne, ut in futurum etiam nos subinde de omni rerum statu informare pergatis]. Id enim erga vos omni benignitate nostra regia recognoscemus. Datum in civitate nostra Vienna die tertia mensis Februarii anno Domini MDLVI. regnorum nostrorum, Romani X X V I . aliorum vero XXX. Ferdinand m. p. Ad man-datum sacrae regiae majestatis proprium. J . Jonas D. vicecancellarius m. p. M. Singkbmoser m. p.

L X I .

Veranesiesnak Zaynak és Busbecknek Ferdinand király.

Reverendo, magnifico, ac nobili, fidelibus nobis dilectis, Antonio Verancio, episcopo Quinqueeccle-siensi, praeposito Pornensi, Francisco Zay de Clie-mor, generali nazadistarum nostrorum capitaneo, ac Augerio a Busbecke, nostris consiliariis et oratori-bus ad serenissimum imperatorem Turcarum desti-natis.

Veranesics kezével: Perceptae 15. Maji 1556.

Ferdinandiis divina favente dementia, Romanorum, Hungáriáé, Bohemiae etc. rex.

1856.niar. 19

181

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 189-193)