• Nem Talált Eredményt

109 apuci caesarem de pace liabuerat, Galli citabat

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 121-125)

quas-dam litteras, qiiibus ille asserturus justum se bellum contra caesarem gerere, publici boni causam attulerat, nimirum quod ei obsisteret ne monarcliatum Christi-anitatis occupare! Haeseramus admiratione tam fri-voli argumenti. Quasi vero id nequiret caesar, Galli potentia inhibitus, si christiano sanguini et libertati nollet parcere, ut non parcit Gallus, cujus opera et ille multus quotidie funditur e t . haec minuitur. Di-gnam belli causam et pra.eclaram excusationem : Caro-lum caesarem catholicum et christianum principem prohibet monarcliam fieri ; Zuleymanum Turcam at-que etlmicum facit. Nisi fortasse quod alioqui novere et Up pi et tonsores, ipse per Zuleymanum eum sibi spondeat et polliceatur. Quae quidem vel animo ipso eompleeti, nedum oculis cernere qui citra horrorem posset. neminem arbitramur. Quo màgis mirum videri debet, si et isti clementissimi principes, et omnes to-tius orbiscaeteri non ejusmodiperspiciant, abominen-tur atque a vértant, quod facabominen-turos liaud quidem dubi-tamus. Sed ubi scribis; multa paci obsistere, ac potis-simum de religione controversiam ; tum privatorum finium, majorem quam publici .status curam, dum alienis studiis plurium animi circumducti, differunt légitima et necessaria: narras tu quidem nobis gra-vissimum malum, et j a m prope a saeculo apud christi-anos status in usum versum, quo quidem etiamnum haud dubie perimus et piane sempiternum eodem pe-ribimus, si Galli praxes diutius quibusdam in Ger-maniis placebunt, et patientur ab imitate seduci. Ve-rum non esset ab re, si Graeciae civitatum recorda-rentur, neque examinare eos pigeret, quidnam illis suum cuique liberum olim domi profuerit impérium ;

si propter bella et seditiones intestinas simul omnes commune impérium amisere. Philippus enim, qui eis a Macedonia imminebat, ubi unum eorum impérium in plura divisum vidit, mox voluntatum quoque inter eos discrepantiam sequuturam, inde in seditiones et arma prolapsuras, et demum haud ita multo post consumptis bellorum assiduitate viribus in infirmitatem casuras animadvertit : subito appulit animum ad eorum fractam jam potentiam in sua jura redigendam. Quo-niam vero id, vi raptum fieri nequiverat, antiquis enim hisque maximis opibus pollebant, novam ratio-nem vincendi commentus est. Contendentibus enim mutuo singulis, auxilia singulis, ut petebatur, suppedi-tabat et colebat amicitiis : quo omnium in invicem fovendo fastus atque odia, omnes primum et meritis sibi devinciret, et fiducia suae necessitudinis comple-r e t ; postea ut quaeque pcomple-riocomple-r vicomple-ribus defecisset, haec in tutelam suam recideret; et ad postremum singula-tim omnes in hanc necessitudinem inpulsae, univer-sae potestatis suae forent. Nec fefellit eum opinio, quemadmodum tute nosti reliqua. Atqui hoc exem-plum, si expendimus diligentius, Turca sane nobis in oppressione regni Hungáriáé aífaberrime retulit pro Philippo ; quando bis illud, Joanni primum regi, prae mium destituii regis Ludovici, tradiderat, et nunc po-stremo uxori ejus ac filio omni aequitate jurium regis nostri violata contendit tradere, postquam eos videt omnem spem reliquam in se posuisse. Quod quidem malum si sexu mulier, aetate puer et consultores eo-rum pravitate minus intelligant, nec perpendant, quid sit quod agunt, quamque gravi feriant vulnere Chri-stianitatem, nihili ducant, principes isti christianissi-mi, obsecramus, intelligant, perpendant, perspiciant,

I l i fcamque pestilens vulnus probibeant, quum possint, et remediis locus datur. Nec ambigant alia quoque rei-publicae christianae regna facile in hocipsummalum posse incidere, Hungáriáé praesertim proxima, siper-niciosae et saepe jam memoratae Galli praxes, tur-cici furoris ministrae et ad tumultus exitiabiles po-steritatis Joannis regis stimuli diutius per ea libere vagabuntur; neque illis primo quoque tempore, Deo propitio, viris vero infestis obviam ibitur. At forsan ais : quid tam multis opus ? mihi quoque baec nota sunt omnia. Credimusequidem, scirete omnia; verum multos esse, non refragabere, quibus ne audita qui-dem fuere aliquando. Quare quum nos bis versemur in locis, ex quibus omne hoc malum pandi intuemur : magnam sane animi molestiam pateremur, si de ilio sileremus. Deus itaque immortalisi quam acerbus dolor est, tam crebras hinc arcium nostrarum expu-gnationes, illinc ditionum vastitates audire, et in ca-ptivitatem quotidie fere per myriadas homines nostros adduci cernere, tum contemni ab omnibus, et apparatu-um minis terrefieri. Dura profecta et acerba sunt ejus-modi. At illa quis non multo et duriora et acerbiora judicabit, qui publicam miseratili' atque déplorât

conditionem ? Solis enim principibus nostris pro chri-stianae reipublicae incolumnitate dimicantibus, eam alii et suis et hostium armis palam infestant: alii ejus periculo privatis rebus student : quidam ingeniöse suppressis belli causis, egregie destituunt : caeteri verbis detinent et alieno judicio curant: isti, maxima sane et fortissima Christianitatis pars , in quos omnium malorum Hungáriáé sors et sériés incumbit, de religione disputant, nec respiciunt, quam prope jam intentât et injectât Turca suam vini, sua dogmata.

Pliira hic non addimiis. Nimis enim etiam nunc ter-minos suos excessit epistola. Verum pacem animo-rum, unitatem armoanimo-rum, odia T u r c a e sociorum con-sulimus. Nam tempestive religionis cura non urgetur, g r a t i a praesertim aliena, si patria, hoste jam in ocu-los incursante, deseritur indefensa. Haec ad tuam epistolam. Nunc ad Ahmatti necis causam, quam pro-misimus regiae majestati ad te perscripturos, quod a g e r e cum principe verbosius non conveniat, ejus-modi praesertim, quae rem nostrani non cernant.

Unum itaque dumtaxat est, propter quod suffoca-tum Ahmatsuffoca-tum esse ajunt : Aegypti, quam T u r c a e Miszyrvoeant, reditus. Eam enim provinciám I X . an-nos Ally p a s s a , secundus nunc vesirius tenuerat ; quumque princeps Ahmattum in Hruztani locum sub-rogasset, hunc quoque Ally passam revocare ab Aegypto, et in vesirium placuit adsciscere, dato illi successore Ducagino quodam passa, suo, ut ferunt, consanguineo; m a g n a t a m e m et opera et Consilio Ah-matti, propter amicitiam, quae illi secum fuerat.

E a q u e causa, vel ab ipso rei hujus initio maxima simultate arserunt mutuo. Quod etiam Amasiae nobis dicebatur ; quemadmodum magnifìcum dominum A u -gerium, collegam nostrum, meminisse et retulisse ma-jestati regiae, non dubitamus. Ambo itaque ii duo passae, daturi operam, ut sunt accusati, peculato}, nequibant fortasse commode ob Ally passam : cui ut Ahmattus invidiam et periculum apud princi-perà suscitaret , assidue litteris urserat Ducagi-num, ut reditus pecuniarios auctiores faceret, mitten-dosque in aerarium Constantinopolim sedulo curaret.

Igitur auctis priore anno 150 millibus ducatorum, et missis, non mediocriter emicuit industria Ducagini,

113

In document MONUMENTA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 121-125)