• Nem Talált Eredményt

Situ, natura, et opportunitatibus Comitatus Sarosiensis

PA R S

GE N E R A L I S .

M E M BRU M I .

P H Y SICO - C HOROL O GIC U M

De

Situ, natura, et opportunitatibus Comitatus Sarosiensis.

§. I.

Nomen comitatui arx Sáros indidit, quod alii, ac forte rectius, a duce Hungarorum Sárus, cuius priscae tabulae meminerunt, arcessunt. Quid? quod ipsum castri vocabulum haud derivaveris melius, quam eiusdem Sárus nomine: sive is demum arcis fuerit conditor, sive defensor adversus collimitaneos Sarmatas. Hungaris Sáros-Varmegye, Scharoscher Stuhl 3 Germanis, Slavis, Sariszka-Stolice. Tenet ea fi nes Poloniae, ea parte, qua ad septentrio-nes vergit; alioqui, ab oriente vicinum habet Comitatum Zempliniensem, Abaujvarensem autem a meridie, et ab occidente Scepusenum, a cuius collimitio, e regione Várallya, usque ad vicum Bisztrá, lata est milliaria quinque, longa octo, eo nimirum tractu, qui ab urbis Cassoviensis fi nibus, ad vicum Bicharó procurrit.

§. II.

Tota eius regio montosa est horridaque, ne[p. 3.]que nisi per valles quadamtenus patens, et aperta. Itaque montium nomina, diffi cile fuerit designare, ob eorum frequentiam.

Praecipui et recensitu digni sunt:

I.) Braniska, Germanis Purtzelgrund, qui in fi nibus Scepusii insedit, atque perpetuis iu-gis milliaria plus minus duo, in meridiem varie sinuatus, protruditur, diversis passim

1in folio secreto manu posteriore haec notantur: Descriptio Comitatus Sarossiensis. Copia ex revisione Matthiae Belii, manuscriptum compactum in folio, non indiget Elencho, cum tomus praecedens tali provisus sit.

2 Matthiae Belii add. a nobis 3 corr. ex Stul

1 oppidum erronee iterum descriptum del. a nobis 2corr. ex Palógh sec. A 3 caput … milliari corr. ex medio infra Eperiesinum milliari caput eorum sec. A 4 pp. 4–5. posterius insertae et vacuae sunt 5 corr. ex Becskid sec. A 6 sic et in A 7 corr. a nobis 8 in ms. B locus relictus est huic verbo, quod copista legere haud potuit; add. sec. A (lectio incerta) 9 corr. ex exurgit

nominibus ex pagorum vicinia insignitus. Transmittit viam regiam ad Scepusios, salebro-sam eam diffi cilemque, quin et latrociniis infestam olim: praesertim, cum superabant adhuc bellorum civilium qualescunque reliquiae.

II.) Carpathus montium alter, a Scepusiis huc propagatus, comitatum a Polonia dister-minat. Vastus idem proceraque fago passim ac pino opacus, atque ideo a subsessori-bus olim nimium impeditus. Ubi a Comitatu Scepusiensi iniit, recurvis iugis in oram primo Kapianam, tum ad Makoviczam prorepit, dum in Sztropkoviensem, provinciae Zempliniensis regionem excedat. Monendum est vero heic consulto, montes Carpathicos, qui Hungariam a Polonia dirimunt, et ad Transylvaniam usque protenduntur, communi vocabulo Beszkéd adpellari. In Comitatu Sárus unica valle interrumpuntur, qua medio infra oppidum1 Palócsa2 milliari, versus oppidum Poloniae Mussina, ubi se fl uvius Poprad in Vistulam exonerat, et cum eodem in mare Balthicum defertur.

III.) In eiusdem Zempliniensis Provinciae fi nibus sunt montes quoque Kakas-Falvenses.

Caput horum medio infra Eperiesinum milliari visitur,3 quod demum iuga in orientem protendit, terminanturque in Tallya. Horridi et hi sunt, et vastitatis eximiae. [p. 6.]4 IV.) Farkas-Völgye ad Scepusios inclinat, itinere versus Várallya transmisso, quod plaustris in primis onerariis frequentatur, pulcherrimaque pino silvescit. Subinde altius adtollitur, quam mons Beczkid.5 Slavis Wlcsja Dolina, forte a luporum frequentia; nam wlk Slavis lupum notat; vel quod vallis ad lustri modum horreat.

V.) Fekete Hegy, Slavis Cserná-Hora, nomen accepit ab opacitate arborum, quibus in summo vestitur; latera enim passim calva sunt, aperta, et pascuis laeta. Latine montem nigrum dixeris. In primis eminet ad Berzevicze, in Scepusii, et Poloniae collimitio.

VI.) Kassai-Hegy, nomen habet a regione, quam Cassoviam versus in meridiem, fi nesque adeo exasperat Provinciae Abbaujváriensis.6 Silvestris fere totus est, arboribus querceis.

Passim argillam habet, albam illam, atque tenacem, et fi ctilibus maxime idoneam.7 VII.) Steinberg, Slavis Kamenna Hora, Hungaris Köhegy, a petrarum crebris praecipitiis ita vocatus. Visitur is inter Bartfam, atque Zborov, pari pinorum abietisque densitate, et transitu arduo. Vocatur idem aliter Magura. Vicinus ei mons Gaboltoviensis adsedit, in cuius valle sunt acidulae Bártfensium scatentes, saporis probi salubrisque.

VIII.) Stras Maior proprie dictus mons e radicibus †latis†8 cunei instar exsurgit9 et so-lus hoc nomine insignitur. Tractus autem, qui a Gergelake incipit, et terminatur in Kapi, Fintai Stras vocatur, maiori illo, multo humilior. Dicitur etiam Kapi-Hegy.

IX.) Mons Adam földensis eam regionem asperat, qua Bartfam itur, Eperiessino, via olim ob latronum insidias, et caedes viatorum frequentes, nimium perniciabili, prae[p. 7.]ser-tim in valle Hallusch, quae montem intercurrit. Iam sublucatis arboribus, ac praecipue magistratuum vigilantia, tutius heic quoque iter est.

X.) Montium reliqui per mediam regionem adsurgentes, a vicis fere, quibus adsederunt, cognominantur. Quos recenseri supervacaneum est. Horret enim tota provincia monti-bus hic, clivis alibi, asperis passim, neque tamen inutilimonti-bus. Nam qua aperta habent la-tera, agris frumentariis, qua rarioribus silvis obsita, pascuis sunt idonei.

i Hinc numeri paragraphorum erronee notantur in utroque manuscripto; primus enim et secundus paragraphi in ms. A a Belio in unum sunt contracti, sed abhinc numeri paragraphorum ab eo non sunt correcti. Quem errorem in nostra editione haud sine causa emendavimus.

1 corr. ex Benczevicze sec. A 2 corr. ex Schönvicz sec. A 3 corr. ex Tarcze a nobis 4 corr. ex emensas sec. A

5 corr. per alienam manum in Litinyensis 6 corr. per alienam manum in Prihiba 7 corr. per alienam

manum in Litinye 8 pp. 8–9. posterius insertae et vacuae sunt

§. III.i

Montibus his valles intercedunt plures, huc et illuc sinuatae, et rivis irriguae. Earum praecipue celebrantur:

I.) Vallis Tarczensis, quam praeceps amniculus Tarcza interfl uit. Incipit ea in Scepusiensium confi nio, pergitque laxo interstitio. Itaque plures aliae valles, in eandem, hinc et illinc, exeunt. Dabimus insigniores:

1. Farkas-Völgye, sive luporum vallis, accedit ei ab occidente, demittitque rivum Szalokiensem, in Tarczam infra Benczevize1 incurrentem.

2. Vallis Darocziensis capit originem supra Schönviz2 amnem non usque quaque copio-sum. Nomen accepit a Darócz, quod adluit, coniungiturque Tarczae,3 supra ipsum vicum fl uviolo cognominem.

3. Vallis Tarkőiensis, ubi aqua eius nominis incipiens exit per Héthárs, in Tarczam, mil-liaria vix duo emensa.4

4. Vallis Henigensis,5 exit ex monte Prehiba,6 intermittitque amniculum copiosum, et trutis amicum, qui adluto Henigo7 pago, pergit ad Pécsiujfalu, ac tandem incurrit in Tarczam.

5. Vallis, quae ex montibus septen[p. 10.]trionalibus8 interfl uit vicos Gombos falvam et Gorgelaka, alveolumque suum defi nit infra Sáros, occurrente fl uvio Tarcza.

II.) Berthóth-Vőlgye incipit a Braniczka, et una cum rivo Szwinka, pererratis tribus mil-liaribus, egreditur infra Oroszpeklinum, ubi cum fl uvio Hernath coadunatur.

III.) Hernath-Völgye incipit apud Scepusios, pergitque in orientem usque ad fi nes Pro-vinciae Abbauj, intercluso trium milliarium spatio.

IV.) Vallis Bonorum Keczerianorum complectitur longitudine milliaria duo, incipitque sub radicibus montis Hanusfalva, et currit in meridiem, desinitque infra Bolyár, apud Comitatum Abauj.

V.) Vallis Tapoly-Mellyéke nomen accepit a fl uvio sui nominis, quo irrigatur. Incipit ad montem Beczkid supra Lenárd-Vágás, et pergit versus Bartfam, unde milliaria sex pro-currens, expost †effi cit Comitatum Zempliniensem.†

1. Vallis Gaboltoviensis, quae viam in Poloniam aperit, educitque rivulum in amnem Tapoly.

2. Klusoviensis vallis incurrit in vallem Tapoly mellyéke, infra Bartfam, ubi rivulum, quem hactenus penes suburbia duxit Bartfensia ab oriente, immergit rursus in Tapolyam, voca-turque rivus is Lukaviczensis, dives cancris, et pisciculis minutis.

3. Zboroviensis abit a monte Beczkid versus arcem Makovicza, deinde excipit Zborow oppidum, tum Hoszuréth, pari modo amniculum ducens in Tapolyum, in quem infra Bartfam incidit.

1 corr. ex transitus sec. A 2 A Kerékkéth, B Kerétkéth; corr. a nobis 3 pp. 12–13. posterius insertae et vacuae sunt 4 corr. ex Becskid sec. A 5 corr. ex Vásárhély sec. A

4. Orsotziensis fertur a septentrione versus ortum milliaris spatio, et quemadmodum a Fölső-Volya sinuatur versus Also-Volyam, ita rivulum quoque intermittit, qui a prio-ri[p. 11.]bus pagis abit ad Orsotz, penes Kohany, inter Hankocz, Porubka, et Herhei, infra cuius hortos defertur ad Tapolyum.

5. Kapronczensis vergit ab occasu in septentrionem, vehitque rivum geminum, unum, qui supra vicum Kaproncz oritur, alterum huic oppositum, et a Varjufalva decurrentem.

6. Kükömezöiensis incipit a Dukafalva, et sinuatur ad Salmány, inde in Kükömezö, post ad Lutskam, tum in Karatsonmezö in limitibus Girálth et Vaspataka, unde ad Tapolyum una cum rivo devehitur.

7. Kerékrétensis oritur in dominio Makoviczensi, ad pagum Mlinarócz, indeque transiens1 ad Benedikocz-Radoma, amnis nomen Radunka indipiscitur, et in Kerékréth2 defundit.

Inde rivulo Valykoczensi aucta excipit Szobos, et Matthevagas pagum, crebrisque ibidem exundationibus rivulorum proluitur. Tum et Giralt intermittit, dum ad limitem comi-tatus, quem rivus ibidem constituit, perveniat, ex ea parte, quam Zempliniensi iungitur.

E regione vici Vaspataka eff undit rivum in Tapoly.

8. Medgyesiensis oritur cum rivo, et montibus Palvagasiensibus, intermittitque eundem rivum pago Palvagas, qui ubi inde discessit, augetur paullo inferius rivo Radvanensi, adluitque Megyes pagum, et mox incidit in rivum Hanusfalvam pagum rigantem. Currit ab occidente in ortum.

VI. Vallis Raszlavitiensis et Kapiensis cavatur rivo eius nominis, aliter Szegcso, qui or-tus in montibus Hertnek, infra vicum Töltszék recipit rivum Ternyanka, vicos Ternye, et Szedekerte secantem, inde properat ad Fulyankam pagum: infra vicum vero Kapi rur-sus accipit ex vici Komlós-Keresztes terreno, et monte Lipnik originem trahentem rivum, et vicos Kapi, Német[p. 14.]falva3 et Lada adluentem. Hinc multis infamis fertur di-luviis versus Fintam, atque ubi Eperiessinum subluit, infra urbem eff unditur in fl umen Tarczam.

VII. Ondava capit originem ex collimitio montium Poloniae, inde delatus ad vicum On-davka, crebrisque rivulis auctus descendit ad vicum Niklova, quem praeterlapsus, post-quam ad Alsó Orlich descendit, devehitur ad Swidnik. Heic seipso quoque copiosiorem amnem off endens, e montibus Beczkid 4 deiectum, et inter alios vicos Ladomer inter-luentem, et ad Polonos iter habentem, pergit una cum eodem versus Duklam Poloniae oppidum. Infra Swidnik adluit vicum Strowin, Duplin, Tischinecz, infra quam recipit fl u-vium, sibi haud absimilem, Hotscham, Comitatuum Sarosiensis, et Zempliniensis arbitrum.

Post receptam Hotscham limes fi t Comitatus Sarosiensis in territoriis Boxa, et Sandaly, vi-corum, quos adluit. Infra Boxam arcem, et oppidum Stropko, oppidum Zempliniense sub-luit: tum ad arcem Csicsvam pertingens defl uit versus Körtvélyés, et deinde infra Vásárhely,5 Slavis Tarnoviscso, commiscetur fl uvio Tapoly. Hi iuncti penes molam Gödöniensem in-fl uunt in in-fl uvium Laborcz, in-fl uvios Ung, et Latorcza iam ante absorbentem. Medio hinc milliari infra silvas corrivati constituunt fl uvium Bodrogh, qui subluto pago Imreg, castel-lo B. Barkoczi de Szala insigni, descendit ad oppidum Zemlén, eamque ubi rigavit, inde praetervectus venit ad oppidum et arcem Sarospatak, indeque defl ectens versus Liszka, et Bodrog Keresztur, penes rudera arcis Tokai Tibisco infunditur.

i Abhinc in ms. A notae marginales ponuntur iuxta textum, sicuti etiam alibi in more est in Notitiis Belianis.

Quae notae etsi aliena manu appositae sint, nec in ms. B transscriptae, in editionem tamen nostram illas includere decrevimus, quia iis additis facilius textus Belii perspici potest.

ii Locum in nota a.) citatum vide in Istvánffy 1622. p. 142.

iii Locum in nota b.) citatum vide in Istvánffy 1724. p. 13. Hic enim editio illa posterior citatur, uti ex numero paginae apparet. Certe, adnotandum est, apud Istvánffi um haec legi posse: „multisque in locis aestate vadosus”;

ac eadem quidem in ms. A scripta; quae autem aliena manu in verba „semper et ubique vadosus” ibidem correcta.

a.) De Hernato vid. Istvanffius Lib. IX. f. 142.

b.) Istvanff. Lib. II. p. 13.

1 corr. ex Becskidiarum sec. A 2 corr. ex immersitus sec. A 3 in nota a.) Hernato corr. ex Harnato sec. A

4in p. 18. a copista add. (sec. A3) ad rudera arcis Köszegh Sz. István, Szokola, Rusin, effl uit in Sáros

5in p. 18. a copista add. (sec. A3) in montibus possessionis Toriska, cuius nomen retinet, ad vicum usque Tarcza, quod postea retinet per totum comitatum 6 pp. 16–21. posterius insertae et vacuae sunt, excepta p. 18., de qua vide notas nostras 4. et 5. 7 corr. ex undosus sec. A et Istvánffy 1724. p. 13.

VIII. Hotscha habet fl uvium ex pluribus Beczkidiarum1 alpium collectum fontibus. [p. 15.]

Horum praecipuus est, qui limitem constituit Comitatuum Sarosiensis, et Zempliniensis, interluitque vicum Driecsna, Wladitscha, Staskocz, Bukócz. Supra hunc ultimum vicum recipit amnem sui similem, ex iisdem montibus Beczkid, e Zempliniensium regione de-lapsum, et per Polyana, Koma, Havaj, defl uentem, qui ubi ad vicum Hotscha Provinciae Zempliniensis advolutus est, nomen vici recipit, vixque medio milliari in occidentem procurrens fl uvio Ondava immergitur.2

§. IV.

Quemadmodum vallibus his vidimus quoque rivulos, ita praecipui amnes, qui regionem interfl uunt, sunt, ut sequuntur:

I. Hernatusa.)3ii venit ex Scepusio, alveo satis iam pleno et uberi, piscosoque, sed non pa-rum auget eundem, dum transfl uit Provinciam Sarosiensem. Facit autem suum decursum milliarium duorum intervallo, atque ubi ad vicum Tehany pertigerat,4 Cassoviam versus properat, in Provinciam ibidem Abaujvariensem elapsus.

II. Popradus pariter ex Scepusio illabitur in oram nostram, ad pagum Plavnicza, ad oppi-dum Palocsa, pererratoque milliarium duorum spatio, exit in Poloniam ad vicum Volya, ubi in septentrionem fl ectitur.

III. Tartza, Istvanffio Tarcia, oritur5 in Carpatho, supra montes Répásienses, in colli-mitio Scepusii, speciatim in terreno Toriczkensi, uno fere milliari superius. Inde egres-sus in meridiem fl ectitur, adluitque oppidum Berzevicze Tarcza, a quo et nomen accipit:

tum ad oppidum Héthárs properat, post subluit Cibinium, et deinde versus Sz. Mihaly vicum volvitur. Illic in amoenam [p. 22.]6 planitiem, quam collina montanaque positio intercipit, recta delapsus, subluit arcem Sarosiensem, eiusdemque oppidum aliqua ex par-te inpar-terfl uit. Et quia ibidem magis in seppar-tentrionem inclinat, pergit primo ad civitapar-tem liberam regiamque Eperiessum, deinde ad vicum Sz. Péter, tum Somos, Lapis Patak, atque isthinc in montes aberrans per varias valles cespitat usque ad Széplak, vicum Comitatus Abbauj, atque milliari uno inferius in Hernatum fl uvium se exonerat. Semper et ubique vadosus7 est.b.)iii In Tarciam infl uunt:

Amnes regionis notabiliores:i

Hernatus:

Popradus:

Tarcza:

1 corr. ex Tarczae sec. A 2 add. sec. A 3 pp. 24–25. posterius insertae et vacuae sunt

IV. Szektsó decidit e montibus Hertnekiensibus ex septentrionis plaga, adluitque primum vicum Raszlavicza, deinde Deméte, post Tölczék, tum Kapi, et denique infra Eperiessum ad Sovarum in Tarczam exit.

V. Delna praecipiti cursu defertur e montibus Kakasfalvensibus fonte triplici, curritque ab oriente in occidentem versus Sovarum, quo et ligna devehit, canali instructo asseribus ad coquendum ibidem salem; inde in Tarczam defl uit, cum qua infra Eperiessum dimidio milliari ad vicum Enizke coniungitur.

VI. Tapoly, Tarcza1 maior, colligit fontes in montibus Bezkid, prope vicum Lénarth, unde variis anfractibus decurrit ad pagos Malczo, Gerlacho, Tarno, Saarpatak, Bartff am item civitatem liberam regiamque. Inde rursus adluit vicos Ujfalu, Chrabócz, et Kurima oppi-dum, et iterum pagis Kutsény, Margonya, Laszczo, Nyirjes, et Giralth rigatis deducitur ad oppidum Hanusfalva, et postea emergit in Comitatum Zempliniensem, ubi nomine amis-so, et acceptis compluribus fl uviis vo[p. 23.]catur Bodrogh, misceturque ei.2

VII. Breznik oritur ex eodem monte, tenetque cursum ab oriente in meridiem, ubi ei occurrunt vicus Komlós, et Zbow oppidum, deinde arx Makovicza, et denique vicus Dluholuka, alias Hoszúrét, a quo ubi discesserat, incidit in fl uvium Tapoly infra Bartff am.

VIII. Lukavicza adlabitur ab occidente ex montibus Reff eheviensibus vico sui nominis, et ubi hinc spatio milliarium duorum lapsus erat, Bartff ensi suburbio, nomine Altenbleich se insinuat, atque paullo inferius in Tapolyum labitur.

IX. Ondava, uti ex descriptione eius ostendimus, descendit ex monte Bezkid, et ubi vi-cos Niklova, Szwidnik et alia subluisset, mistus fl uviolo Hotscha, Provinciam Sarosiensem a Zempliniensi disterminat, atque infra Vasarhely in Tapolyum volvitur.

§. V.

Praeter fontes, et rivos dulces, sunt etiam acidi.

1. Eperiensis a situ nomen accepit, quod in terreno Eperiensi scaturit, in amoena mon-tium valle. Hungaris vocatur Borkut, quasi fons vineus, ob saporis gratiam, quippe qui exquisitus est, et ideo magna copia a feminis domum portatur, distinctisque urceis, sin-gulos numos, vel crucigeros importat.

2. Gonoszkút, pravum designat fontem, forte ob specum vicinam, quae nocuum, seu sulphurosum foetorem exhalaverat: alioqui aqua scatet fons salubri, grati gustus, hauri-turque non pro potu magis, quam balneis. Venduntur autem Eperiessini ternae mediae polturis singulis. Situs enim et hic terreno in Eperiessiensi est, magisque, quam prior, fre-quentatur, praesertim vere. Huc enim [p. 26.]3 subinde caussa valetudinis magna civium frequentia excurritur, appositisque tentoriis balnea fi unt, et animi, corporisque laxationes.

3. Czeméte occurrit loco opportuno versus Gölnicz, dimidio ab urbecula Eperiensi millia-ri inter montes. Aqua et huic salubmillia-ris est, et sapida, sed pmillia-riomillia-ribus vilior.

4. Bartff ensis fons nomen mutuatur pariter a terreno, in quo scaturit, Bartff ensi, tamet-si ab urbecula eius nominis dimidio fere abtamet-sit milliari. Aquarum gustu accedit proxime ad Eperienses, immo certat de praestantia cum iisdem, hoc uno inferior, quod pluri olet sulphure: proptereaque adhibetur balneis.

1 corr. per alienam manum in Töltszekiensis 2 corr. ex aeris a nobis 3 malim tetri 4 corr. ex aer sec. A

5 corr. ex nivii sec. A 6 corr. ex non nisi sec. A 7 in p. 30. a copista add. (sec. A3) vicina Poloniae loca,

ita sunt sterilia, ut longo usu edocti incolae auctumnalem sementem nunquam faciant 8 pp. 28–33. posterius insertae et vacuae sunt, exceptis pp. 30–31., de quibus vide notas nostras 7. et 9. 9 in p. 31. a copista add.

(sec. A3) Sola possessio Gergelaka ex industria condam D. Gabrielis Kapy habet vineam.

5. Hoszszurétensis nominatur Slavis Dluholukensis a pago eius nominis, quod in terreno eiusdem scatet, aquis pariter balneis et potui salubribus; quocirca et balineum adstru-ctum est.

6. Töltszekienses 1 vocantur a Töltszek pago, suntque sapore eximio, et quod fecunditati arrident feminarum, fama clarent.

7. Pálvagasienses acidulae ebulliunt crebris fontibus, aquasque praestant uberes, et gustus haud ingrati.

8. Bisztrenses viliores sunt prioribus, sed haud contemnendo gustu, scatent in prato.

9. Radomenses emanant pariter ex foenisecio Radomensi supra Kerkrét, in limitibus pos-sessionis Radom in prato amoeno, sed sapore multo sunt iucundiori.

10. Kakasfalvenses inveniuntur in terreno Kakasfalvensi inter montes loco saltu[p. 27.]

oso, sed fonte tam salubri, tamque grato, ut omnibus reliquis antecellant.

11. Lipoczenses sunt in terreno Lipoczensi, parcae laudis.

12. Buiakenses multum commendantur, non a gustus sapore modo, sed etiam salubritate.

13. Plauniczenses sunt in silvis super pagum Nagy-Vanar, fonte ebulliunt mediocri, et gustu grato.

§. VI.

Hanc aquarum, silvarum, et montium conditionem sequitur aurae salubritas. Quae eo praestantior est, quo maiori regionis diversitate temperatur. Ea enim vallium et mox ere-ctioris, mox depressioris terrae varietas nequit quidquam habere taetri,3 et foetidi, quin al-ternantibus ventis, qui mox hac, mox illac accedunt, perpetua cribratione diffl etur. Semper enim illic aër 4 mutabili aura variat, ideoque non tantum soli, sed incolarum etiam inge-nium et naturam effi cit vegetiorem. Itaque solida sunt omnia, homines proceri, atque ro-busti, animantia reliqua, fi rma, torosa, et foecunda, terraeque fructus amoe ni, et salubres.

§. VII.

Sed quoniam ad terrae fructus perventum est, hos non ubique permittit horrida mon-tium sterilitas. Nam qua invii5 sunt montes, assiduo nivium impedimento torpescunt, neque usquam excoli possunt, nisi qua aperiuntur. Caeterum qua nives non, impediunt saxa, et rupes, atque inaccessa terrae positio. Itaque non nisi per valles, et aperta spatia agricolatio inest, neque eadem ubique frequens, et opulenta, sed parca passim, et nonni-si6 avenae capax, et hordei.7 Triticum, atque siliginem patitur praecipue regio illa, quae circa Eperiessum et Cibinum latioribus val[p. 34.]lium8 planitiebus tenetur. Alioqui non desunt etiam loca in vallibus reliquis, quae frumenti cultum admittunt, tametsi parcio-rem, bonum tamen. Vitis nusquam usus est; sed ponuntur arbores fructiferae, praesertim pruni. Harum enim fecunditate omnes fere pagi silvescunt, et quotannis fructifi cant.9

Hoszűrétensis:

i Locum in nota c.) et inferius citatum vide in Turóczi 1719. B[1]r.

c.) In libello, quem inscripsit Effi giem Superioris Hung. comitatuum.

1 corr. ex praecipua a nobis 2 corr. ex fumosa sec. Turóczi 1719. B[1]r 3 corr. ex non nisi sec. A 4 corr.

ex taetraones a nobis 5 in p. 36. a copista add. (sec. A3) Ex mari Balthico quolibet vere venientes salmones,

ex taetraones a nobis 5 in p. 36. a copista add. (sec. A3) Ex mari Balthico quolibet vere venientes salmones,