• Nem Talált Eredményt

Hungaris vocatur Hegyallya, a montibus illis celeberrimis, quorum per latera, et radices, vineae contextae sunt, a Tokaino, cui adsunt, Tokaienses. Nam quidquid his montibus sub iectum est, et in campestrem <regionem>2 versus Tibiscum, et Hernatum protenditur, fi niturque confl uente Saionis, atque Tibisci, <et>3quinque circiter milliarium longitudi-ne, latitudine duobus fi nitur, Submontanus appellatur Processus.

1. Sáros-Patak i nomen accepit a solo coenoso, quamvis stilo curiali nominetur Nagy-pa tak, quasi Patakinum maius, a diversitate loci eius nominis, quod etiam Kis-Patak, seu Pa takinum minus, vicinum est,4 in adversa ripa situm. Assidet enim Nagy Patak ripae Bod rogi fl uminis dextrae, quemadmodum Kis-Patak, ripae sinistrae, tribus mil-liaribus supra Tokaj in orientem aestivum. Ortus eius indicia nulla sunt, sed a pri-mis Hun garis conditum esse, innuit historia, et litteralia eius monumenta. Iam enim anno MCCXXV. monstrare volunt nonnulli, institutum heic fuisse a Bartholomaeo, episcopo Quinqueecclesiensi, monasterium Ordinis S. Pauli primi Eremitae. Et quam-vis Bela IV. regnante, gentes Tartaricae oram hanc penitus deleverunt, tamen Caroli I. atque Ludovici I. temporibus restauratum iam fuit Patakinum, vocabaturque oppi-dum, tametsi recte Szerdahelyius in libello, quem de Celebribus Hungariae Urbibus conscripsit:ii istos confundere 5 dicat, oppidum hoc 6 cum Patach, quod est, vel saltem fuit in Dioecesi Quinque ecclesiensi,7 cuius infula insignitus erat Bartholomaeus, patronus ordinis huius Paulinorum,8 et fundator Prioratus in Patach, sub vicariatu de Baranya. Assertum quidem postea in libertatem est, civitatibusque regiis et liberis adsociatum, sed iterum sive ab aliis regibus, sive a Sigismundo, cui vendere civitates nil pensi erat, axiomate eodem civitatum exutum fuit. Sicut autem munitum erat, ita non suis modo praesidio, sed etiam receptaculo hostium praebuit modum. Post alios, quod scimus, occuparunt id Bohemi, tenueruntque diutiuscule, Ziska duce, arcem quoque sive condente, sive tantum restaurante, et communiente. Hos postea exturbaverat Sebastianus Rozgony, Matthiae

Oppidi Sáros Patak nomenclatio:

eius situs, fata, et reliqua descriptio:

1lectio incerta 2hic in textu legitur postea moenia oppidi primus; quae vero omittenda sunt, quia verba posteriora, quibus haec sententia continuatur, ab ipso auctore sunt deleta 3corr. ex applicari 4corr. ex adolescentum 5super lineam hanc a Matolaio add. restitutum quidem [...?] exercitium religionis Helveticae anno 1682. sed tamen; post quae verba signum Matolaius addidit, ubi haec inserenda vellet, quod signum autem nusquam in textu reperitur

regis dux, ipse praesens, dum oppidum oppugnaretur. Nam ex colle proximo, vinife-ro, qui oppido a septemtrione est, [p. 44.] prospiciens, direxit eiusdem obsidionem, ca-ptoque oppido, nomen a copiis regiis Kiraly-hegy reliquit eidem colli. Sic enim vocatur hodienum. Ex eo tempore pendebat nostrum Patakinum a Palocziis, donec †in Antonio Paloczio transivit ad Prinios.†1 Petrus enim Prinius, illo occiso,2 Bona Patakiensia, quae diu anhelabat, occupavit, introductaque confessione Helvetica, templum, quod ibidem stetit anno iam MCDXCII. integrum, in usus eiusdem confessionis applicare3 coepit.

Idem et oppidi moenia inchoavit, sed consummavit Gabriel, prouti insignia, et epigraphe supra portam saxo insculpta luculenter innuunt. Epigraphe habet sic:

felix civitas in qua verbum dei praedicatur et observatur illud.

mdxxxxi. aprilis xvi.

Idem Gabriel Prini templum quoque, diruto eius sanctuario, usibus Helveticorum ada-ptavit. Priniorum itaque auspicio Helvetica confessio non introducta tantum est, sed etiam stipendium alendae, informandaeque in eadem religione iuventutis XL. adolescentium4 togatorum institutum, monasterio PP. Augustinorum in collegii formam transformato.

Priniis vero exstinctis, quum oppidum aliquamdiu regio fi sco subesset, Stephano Doboni datum est, confessionisque Helveticae exercitium a Maximiliano MDLXXI. stabili-tum. Huic Doboni successit Franciscus, fi lius eius, Dobonibus extinctis MDCII. recidit dominium Patakiense in Michaelem Lorandff y, virum nobilem, et opulentum, cuius fi -liarum duarum unam Susannam, quum duxisset Georgius Rakoczius, alteram Mariam, Stephanus Zelemiri, hac in ditione Szerentsiensi MDCXXI. extincto. Successit in do-minio Patakiensi, Georgius, qui Albae Iuliae anno MDCXLVIII. obiit, sed dum viveret, Patakinum multis claris monumentis exornavit, introductaeque a Priniis confessionis Helveticae cultricem plebem benefi ciis innumeris paene auxit. Idem arcem quoque coe-ptam a prioribus, adnexis conclavibus, atque vallis amplifi cavit, uxore eius, Susanna con-tinue in eadem habitante. Sed quemadmodum Susanna Lorandffi a, cum Georgio Rakoczio, Helveticam confessionem amplifi cavit, ita Sophia Bathorea, uxor secundi Georgii, fi lii prioris, Catholicam fi dem iterum restauravit, introducto Ordine PP. Iesuitarum, quibus et modum vivendi, et instruendi facultatem addidit. Ex eo enim tempore, Catholica re-ligio invalescere ibidem sensim coepit, praesertim, postquam et templum cum collegio instituto Sophiae et fi lii eius, Francisci primi Rakotzii, anno MDCLXXI. sacris eorun-dem Catholico[p. 45.]rum redderetur.5 Tumultibus Botskaianis, Bethlenianis, Rakoczianis, et Tökölianis, mox ab una parte armorum, mox ab altera, diversimode hoc oppidum la-cerabatur. Ea propter, quum tantopere remotum, hostibus quibusve receptaculum, no-stris autem impedimentum haud exiguum esset, persuaderi sivit Leopoldus, ut anno MDCCII. solo muris dirutis aequaretur, tametsi non desint hodienum, qui loci tam validi, tamque tuti destructionem aegre ferant, negentque eum, qui in ruinas eiusdem

1 additamenta quaedam sub primam lineam sunt, quae autem legi non possunt 2rectius Henriettae

3add. a nobis 4forsan xenodochii 5add. a nobis

Leopoldum persuaserit, prudenter, atque circumspecte egisse. Enim vero, licet muros dirutos habeat, tam validis tamen adhuc aggeribus est, ut hodienum praesidio esse pos-sit, praesertim, si summa aggerum roboribus palisque, et materia communiantur. Nam ab oriente Bodrog, altaque ripa, et muri adhucdum prostant, a reliquis partibus vallum, et fossa alte depressa, haud levi fi eri potest munimento. Itaque in tumultibus proximis Rakoczianis, opportunum caesareanis praebuit suff ugium. Porta ei ab ortu est erecta adhuc atque muro integro, reliqua sunt in ruinis, tametsi intra orientem et meridiem arx adhucdum retineat antiquam formam, cum qualicunque aedifi cii conservatione. Ipsum oppidum, qua moenibus cingebatur, amplum non erat, sed satis capax, et laxum, domi-ciliis muratis, et in alteram contignationem altis, serie ab arce gemina in septemtrionem decurrentibus, quorum complura adhucdum exstant, tenentque incolas sui nobiliores.

Et quemadmodum ab ortu et meridie arx defi nit domicilia eadem: ita a septemtrione in fi ne plateae eminet templum, B. V. immaculatae conceptae sacrum, quod olim a Priniis transformatum, uti dictum est, sine sanctuario, patres Iesuitae adhuc excolunt sacris.

Ceteroqui ornant Michaelis, et Antonii Paloczi illud monumenta cinerum, et sepulchro-rum Stephani, atque Francisci Dobonis, Susannae Lorandffi , et Georgii Rakoczii, [p. 46.]

fi lii eius Sigismundi, [...]1 principis, Henricae2 fi liae Friderici V. palatini, et reliquorum.

Extra moenia sunt suburbia, inferius alterum, alterum superius, idemque maius, et †hoc

<loco>†3 fori area, oratorium item et collegium Helveticae confessionis, et complura domi-cilia oppidanorum honestiora. Superius autem hoc suburbium praecingit a se ptemtrione fossa alta, valli praegrandis specie. Ultra fossam occurrunt vestigia ruderaque †odoci†4 olim monialium. Ultra est campus, et ager arabilis, amoena planitie ad colles usque vi-niferos protensa. Collium autem viniferorum praecipui sunt Szog fö, Darno, et Hoszszu-hegy, vicini Olasziensibus, et tali solo coeloque, ut vinum gignant, quod ad vini Tokaiensis classem mediam possit referri. In Hoszszuhegy, <in>5 vinea Ioannis Tseetsi, viri integri, et docti occurrit anno MDCCXXVIII. botrus unus, acinis auro perspersis. Reliqui col-les, qui ab his recedunt in septemtrionem, vilioris fructus sunt, sed pro domestico potu commodi. Istis tamen meliores sunt Király hegy, et Megyer, qui in oppidum respiciunt, et meridiem. Caeterum in Megyer est etiam lapicidina saxi candidi, et molis idonei, ideo-que tota hac ora celebris. Ibidem et fontem aquae frigidae, nitidae et salubris observavi-mus. Cetera territorium est commodum ab oriente rescissum amne Bodrogio, sed ultra productum ad Tibiscum, a septemtrione Hotyka, Ujhelyo, atque Ardone viculo, a meridie iterum Bodrog, et ab occasu Petrahone, alioqui ferax et fl orens, amoenumque. Oppidani potiori parte sunt Hungari, confessionis Helveticae, quibus propterea sunt sui ministri, et professores, non desunt tamen etiam Catholici, cum Hungari, tum Rutheni, quorum utrisque sua sunt templa, suique sacerdotes, seu PP. Iesuitae. Vivunt cultione agri, et vini, quae uti utrinque parca est, ita vix suffi cit cunctis ad vitam honeste sustentandam.

Nam, quod ad vinum attinet, paucum illud est, quod meliori solo gignitur. Reliqua sunt viliora, mercatoribus indigna, praeterquam quod ea etiam, quae meliora, exteris magis, quam domesticis oppidanis suppetant. Agrorum cultus, quantuscunque est, communem eundem habent cum viculo Kis-Patak, quemadmodum et pratorum, quae ultra amnem

a.) <Szerdahelyi 1732. p. 249. seq.>

1corr. ex mercatorio 2corr. ex numive 3corr. ex sculpti 4In manuscripto nonnisi signum notae a.) post Szerdahelyi legitur, nota ipsa omissa; quae a nobis addita 5Szerdahelyi 1732. l. c. amaenitate 6ad se corr. ex adse sec. Szerdahelyi 1732. l. c. 7Szerdahelyi 1732. p. 250. se se 8corr. ex fructuosissimum sec. Szerdahelyi 1732. l. c. 9Szerdahelyi 1732. l. c. promontorius

in terreno Kis Patakiensi sunt, dimidium participant. Ut nihil addamus, magnam partem agri, et vinearum ad ditionem principis Trauczonii, cui subsunt, aliosque nobiles dome-sticos, et externos, ut baro Klobusiczky, et alios pertinere. Alioqui sunt et tabernae mer-catoriae1 Iudaeorum, et Rascianorum ibidem incolentium; Hungaris enim aut paucae sunt, aut nullae, tametsi non desint, qui opifi ciis quoque occupentur. [p. 47.] Arx Patakiensis occupat angulum oppidi sui nominis, ex ea parte, qua latere uno orientem, meridiem al-tero spectat. Angulus inter hoc utrumque latus ostentat vetustam turrim, rubram nomi-ne,2 quam ab Iskor, duce Bohemorum exstructam credunt peritiores. Ea vero in quinque ordines contignationum, diversis quasi gradibus adtollitur. Ima eius tenent cellae vina-riae et pulveravina-riae, armariaque. Superius surgunt camerae, muri orgyarum trium cras-situdine, undique instructis fenestrellis, pro tormentorum iaculis. In tertio ordine sunt conclavia, et mansiones paullo tenuiores, sed aeque solidi muri, quartum autem ordinem circumveniunt occulti quidam fornices, in quibus clam constitutus praesidiarius miles, in omnes partes vibrare tela potuit. In quinto sunt palatium, et conclavia. Ab his quod ascendit altius, turriculis quatuor, per totidem angulos exornabatur. Reliqua, quae ab illa turri, seu arce Bohemorum, in occasum, et septemtrionem porriguntur, contiguam arcem praesentant formae quadrangulae, aedifi cii laxioris, et capacioris, in alteram con-tignationem assurgentis, quod circuit fossa alta, et munitioni apta. Adstruxerunt hoc ae-difi cium partim Prinii, partim Rakoczii, praecipue Georgius I. eo tempore, quo Susanna Lorandffi a inhabitabat. Testatur id marmor supra ianuam palatii in orientem spectantis, in quo insignibus Rakoczianis pulchre sculptis3 subscripta leguntur isthaec:

deo favente haec palatia spectabilis et magnificus dominus georgius rakoczi de felsö vadasz intra diem xxii.

aprilis anni mdcxvii. et xxii. diem augusti anni mdcxviii. fieri fecit.

Erat enim arx haec sedes dominii, splendida satis pro suo aevo, cuius tamen fl orem abstersit et foedavit licentia Hungarorum, proximo tumultu igni arcem exurentium.

Ceteroqui de hac, atque civitate sic Gabriel Szerdahelyi:a.) 4 Erat illa deliciarum do-mus, quae aëris temperie, situs amoenitate,5 palatiorum magnifi centia principum animos ad se 6 alliciebat. Plus dico, quidquid ad honestas sui oblectationes natura humana obtinere sata-git, Patakini consequi potest. Venationibus tempus fallere cupit? amplissimi se 7 off erunt cam-pi, dumetaque haud multum remota, ex quibus copiosam ferarum praedam in casses trahet.

Piscationi vacare? hanc fructuosissimam8 semper habet. Quod alii ex longinquis regionibus multo labore, sumptibusque magnis obtinere nituntur, pluribus ex promontoriis9 sibi vicinis

1corr. ex hac 2linea huius paginae infi ma legi non potest 3corr. ex Helvetica 4si non corr. ex sinon

i Hic numerus correctus est a Belio in 1., scilicet hic est primus pagus, oppido Sárospatak exempto. Inde numeri etiam pagorum aliorum correcti sunt a Belio. De his correctionibus vide etiam notam nostram i. in p. 141.

massicum praestans colligit. Quae omnia verissima sunt, sed non oppidanis, verum domi-nationi partem maximam inserviunt. Nam licet et illis pateat piscatio, non tamen vena-tus, neque totum territorium, quod ad arcem hanc1 refertur, oppidanorum usui, multo minus licentiae permittitur.

2.i Kis-Patak, minus Patakinum, est in ripa adversa Bodrogii, maius Patakinum subluentis.

Id non abs re minus vocatur, nam vix decimam partem maioris complet, et non tam pagi, quam suburbii cuiuspiam transamnani refert speciem: spectat quidem ad eandem ditio-nem Patakiensem, sed peculiariter rem suam habet, solo paludoso, et neque vini, neque tritici ferace, nisi anno sicco, et clemente. Neque silvae ei sunt, si salices excipias. Vivunt ergo incolae, Hungari et hi, diurno labore, et modica piscatione.

3. Petrahó retrahitur infra Patakinum ad iactum tormenti, in eadem ripa Bodrogi. Pagellus exilis, incolis Hungaris, confessionis Helveticae, ditionis Patakinae. Vineae eis paucae sunt in colle D. Vincentii, nisi quas in Patakiensi terreno colant. Ager etiam exilis, nam uti a septemtrione Patakino, ita ab occasu pago Olaszi restrictus, feracitatis communis cum Patakiensi.

4. Hotyka, pagellus exilis, contra Petrahonem, inter montes, et colles viniferos. Distat Patakino quarta parte milliaris in septemtrionem, incoliturque Hungaris, Ruthenis, exilis sortis, agroque vini et tritici ferace carentibus, quibus diversi tamen domini dominantur.

Ceteroqui amoena ibidem possessoribus villicatio, silvis eam ab aquilone obumbranti-bus, ex quibus emanat fons, †e regione aquarum salubritate [...]†.2 [p. 48.]

5. Olaszi est pagellus PP. Paulinorum Ujhelyiensium, in eadem, qua Petraho, Bodrogi ripa, paullulum tamen remotius a Petrahone, quam hic Patakino. Incolunt eum Rutheni, suo gaudentes delubro, quamvis pauci. Solum eorum et frumentum fert, et vinum infi mae classis. Ex iis, quae Tokaiensi superbiunt nomine, ea in Magoshegy sunt praecipua, sed exiguo terreno, atque arcto. Intersunt et Hungari Helveticae confessionis.

6. Zsadány eorundem PP. Paulinorum, et Iesuitarum Ujhelyiensium possessio. Exilis et haec, incolis Hungaris, Helveticae3 confessionis, et Ruthenis mixtis, terrenoque ar-cto, quippe quod ab oriente proximo pago Olaszi, ab occasu Toltsva oppido, vix quarta parte milliaris disterminato, a meridie vero praeterfl uente Bodrogo circumscribitur, sed vino est celebri mediamque classem tenenti in iis, quae Tokaiensi accedunt. Duo eo-rum sunt clivi, Elöhegy unus, alter Szárhegy, quoeo-rum ille praestantior est, et mediocres Toltsvenses si non4 superat, vilior non est, sed et alter vinum gignitur, ex parte satis nobi-le, Olasziensi melius, sed vineis dominantur cum domini terrestres, tum Barkotzii, cives item Eperienses, et Kaismarkenses.

7. Sára quadrante horae recedit a priori in occasum, pagellus nihilo maior, incolis Hungaris, Helveticae confessionis, ditionis eorundem tantum PP. Paulinorum, in ea-dem ripa Bodrogi, cuius caussa crebris infestatur diluviis, agrum eius proluentibus, vi-tiantibusque. Vineis caret, adeoque anno pluvio in maximam saepe agitur paupertatem.

8.) Vámos-Ujfalu vicinus priori ab occasu prope Liszkam, atque Toltsvam, quorum huic a meridie, illi est ab oriente aestivo, vicus exilis, incolis Hungaris, Helveticae confessionis,

1corr. ex potitae 2 in margine a Belio adnotatum: Op. (oppidum), numerusque transscriptus est in 2.

(quia Sárospatak est primum, Tolcsva secundum.) Vide etiam notam nostram i. in p. 141. 3corr. ex septemtrionem 4corr. ex Abaujensis 5corr. ex terrentur 6corr. ex exequent 7sic! 8sic!

i Mensis non ponitur in ms.

ditionis Patakiensis. Est et huic terrenum arctum, sed vinum mediae classis, in ora Tokaiensi, quamvis vineolae uno tantum clivo Rany sint positae,1 neque ab incolis, sed exteris possidentur.

9.2 Tóltsva oppidum, vulgo nominatur villa, receditque ad iactum tormenti ab oppido Liszka, inter aestivum orientem, et septemtrionem, estque in amoena valle, rivulo a vico Horvath, qui ei proximus a septemtrione,3 idemque fi nitimus Abaujensi 4 est, eleganter interfl uente. Ex utraque parte loci, acclivitas nascitur, collibus viniferis, hinc in occa-sum, illinc orientem assurgentibus, qui prouti praecincti quasi ab aquilone altioribus iu-gis [p. 49.] sunt. Ita perpetuo sole oriente, et meridiano torrentur,5 vinumque gignunt, Liszkensi nobilius, aequale Talyensi, Tokaiensi cedens nihil, praesertim quod colles ef-fundunt Cziróka, Kutpatka, et Gyopáros. Horum enim fructus classem primam vini Tokaiensis, si non adaequant, minime sunt eisdem posteriores. Reliqui colles Elöhegy, Varhegy, Nagy kö, Bikodal, et si qui sunt alii, prioribus nobilitate non accedunt, sed ta-men ii etiam gloriam merentur vini Tokaiensis, quod mediae classis est, tametsi et heic priorem saepe exaequent6 vina nonnulla, si coeli fuerit clementia. Solum ubique resolu-tum est, et pingue, passim saxo et silice rubro permixresolu-tum, in quo silice iaspidem non-nulli credunt inveniri. In cacumine collis Varhegy sunt rudera arcis et lacus, seu paludis, a quibus procul dubio oppido nomen relictum est, ut dicatur, quasi Tósvar, quamvis er-rore incolarum enatum sit, nomen Tótsva.7 Est autem oppidum Totsva8 sparsum per vallem a latere rivuli, dextro aedibus frequentibus, et copiosis, paucis tamen rusticanis, quum oppidi partem potiorem occupent domus dominorum, vineas ibidem possiden-tium, et nobilium ibidem habitantium. Ex prioribus est domicilium amplum haeredum praefecti olim belli generalis, Contracurii, comitis Sigismundi Pethő de Gersse, baronis Szentivany, baronis Fischeri, baronis Barkoczi, Reviczkii, Szirmaiorum item, et si qui sunt alii, ex posterioribus autem eminent Berhelyana, compluribus laxioribus curiis gau-dens, Mezösiana altera, Nagyiorumque, et Elekiorum haeredum, et caeterorum. Rusticae, quae sunt, respiciunt ditionem Trauczonianam, quae hodie pignori Stegneriorum inser-viunt. His pauca [p. 50.] agri et vinetorum portio est propterea, quod partem praeci-puam, et potiorem dominium nobilesque, uti dictum est, cum exteri tum domestici possident, et excolunt. Itaque sorte premuntur angusta satis, et misera, quum ex cultione agri et vinearum habeant parum, alia vero ratione vivendi careant plane. Hoc praecipu-um pauperculorpraecipu-um loco hoc, ut et alibi, benefi cipraecipu-um, quod pomis et prunis paene silve-scentibus, quotannisque fructifi cantibus, aestate non magis, quam in bruma, miserrimae vitae sustentare queant sortem. Infra oppidum, prope vicum Vamos Ujfalu, in eodem ri-vulo visuntur molae, quarum infi ma nomine Haiasmalom, una cum curia nobili, olim ab Oedonfy ad Klobusiczkios translata, peculiari diplomate regio, nobilissimo, dum viveret, Georgio Berhely, atque Elisabethae Nagy, eorumque posteris et haeredibus utriusque sexus a Carolo VI. anno MDCCXIV. die XXIV. [...]i donata fuit.

situs oppidi Toltsva:

vinum gignit nobile:

familiae hic domicilium habentes:

incolarum vivendi modus angustus.

1corr. ex clivus 2corr. ex bipalliis 3par et corr. ex paret

10. Bénye pagus frequens, ditionis Patakinae, ultra Kereszturum ad septemtrionem in fi nibus Comitatus Abaui, in quo ei Basko pagus conterminus ab aquilone est, dimidii milliaris interstitio. Ab ortu aestivo accedit oppido Toltsvae, ab hyberno Liszka, et ab occasu est Mada, atque Talya, monte edito seiuncta oppida, utrumque singulo millia-ri. Iacet enim Bénye noster in depressa inter montes amoenaque planitie, quippe quo-rum montium obiecta in pagum latera, undiquaque vite vestiuntur, gignuntque vinum ora Tokaiensi classis mediae, ita tamen, ut heic etiam alter alteri tractus vini nobilitate postponatur. Nam, qui in austrum obversi clivi sunt, et a boreae iniuriis tuti, fructu af-fl uunt praecipuo, eoque spectant clivi1 Toltsva, Verrömál, Zsábó, ceteri, ideoque eorum [p. 51.] pensa, et vineas excolunt in primis pro usibus dominii, deinde pro viris nobi-libus, civibusque Eperiesiensibus, Leucsoviensibus, Kaiszmarkensibus, Cassaviensibus, re-liquis. Iidem cives et in ceteris clivulis, qua meliori solo sunt, vineta pro se deligunt, posterioribus oppidanis tantum relictis, quo referimus clivos Barnamál, Öszvér, ceteros, qui tametsi orienti obversi sunt, tamen, quod boream perpetiuntur, viliori fructu pro-fl uunt. Ex eadem hac parte, supra Öszvér, eminet mons acuminosus, quem Várhegy vo-cant, procul dubio ab arce, quem olim illic stetisse, rudera adhucdum monstrant. Sub arcis iugo stillat fons aquas gelidas, et aestate in primis grati gustus. Solum vinearum ubique lapidosum est, et ita durum, ut fortissimis bipaliis2 subigi debeat, et pastinari.

Ceteroqui par et3 heic colendi modus, ut in reliqua ora Tokaiensi, praeterquam labor du-rior requiratur. Ager, qui arabilis, paucissimus est, solo licet resoluto, tamen macro, et tritici impatiente. Mutat enim in siliginem, neque hanc profert, nisi accurate stercoretur.

Prata nulla sunt, vinique facultas nulla, nisi per montium summa cacumina, eademque aestate sicca extorrentur. Alioqui locus, uti dictum est, sat amoenus est eo spatio, quo

Prata nulla sunt, vinique facultas nulla, nisi per montium summa cacumina, eademque aestate sicca extorrentur. Alioqui locus, uti dictum est, sat amoenus est eo spatio, quo