• Nem Talált Eredményt

De vicis atque castellis huius districtus

1.i Varano hoszszú mező exilis pagellus vix una alterave constans aedicula, ad iactum sclo-pi infra Varanoviam, quae olim, dum [p. 134.] fl oruisset, eousque porrigebatur. Nunc autem meri sunt rivi, et lacunae, a praeterfl uente Toplya diluviis crebris partae. Itaque terrenum etiam vici tam breve, tamque arctum est, ut minime nomini eius conveniat.

Nam ab ortu eminent colles Varanoviae viniferi, proxime obiecti vico, ab occasu pra-eterfl uit amnis Toplya, exiguo intermisso spatio, depresso eodem, et diluviis obnoxio.

Praeterea, quod versus oppidum pergit, eiusdem possessio est, in meridiem autem fl u-viis Ondova, et Toplya sibi invicem adpropinquantibus, coarctatur. Sed quamquam tam exili vico, tam exile terrenum est, tamen compluribus dominatur dominis. Praeter B. Io.

Szentivany imperant ei C. Barkoczy, Okolitsany, Bornemisza, reliqui. Alioqui incolae eius pauculi, et paris linguae, religionisque, ut in oppido quoque sunt.

2. Majorócska paullo frequentior villa, trans montem ad ortum, quadrantis horae spatio, in ripa Ondovae dextra, tantumdem remota ab oppido Vranoviae in orientem, trans eun-dem collem. Tenet ea locum planum, et hilarem, feracemque, sed non multo ampliorem, ob proxime circumiacentes pagos alios, ut non addam diluvia, quibus ager eius quotan-nis vitiatur. Slavi sunt et heic Ruthequotan-nis mixti, ditioquotan-nis Ioanquotan-nis Szentivany, et aliorum.

3. Szedliszke vicinus priori in eadem ripa ad septemtrionem, ad sclopi iactum. Tenet is radices montis Csicsvae, solo paullulum erectiore, sed plano in se a meridie, cetera colli-no, et sterili, incolis paullo pluribus, Slavis et heic Ruthenisque, mixtis, qui alioqui ser-viunt C. Barkocziis, partim Szentpeterio, et aliis.

vites, et fructus:

vitae sustentatio.

1corr. ex lorita 2corr. ex colinum 3sic!

i In margine a Belio adnotatum: „Arx nb”, id est, „nota bene”. Unde constat, illum in distinctam paragraphum arces poni voluisse. Vide etiam notam nostram i. in p. 141.

4.i Arx Csicsva insidet monti edito, productoque versus Ondovam, quae eum a septem-trione in meridiem subluit. De ortu eius nulla restant vestigia; inter antiquissimas tamen refertur in hac ora. Primum unum tantum propugnaculum, angusto cuidam aedifi cio oblongoque a septemtrione adstructum stetit, procul dubio temporibus Tartarorum con-ditum, cui postea addiderunt posteri arcem aliam, arcto quodam spatio separatam in orientem, quadrangulari aedifi cio, undique instructo conclavibus, et in meridiem, oc-casumque [p. 135.] subnixo propugnaculis, lorica1 praecinctis. In media eius area erat puteus, quemadmodum et inter novam veteremque arcem alius. Post alios possessores pa-rebat Homonaiis, quorum aetate a Tökelio obsidione nimium lacerata est, et diruta, neque potuit reparari, quin in dies magis corrueret. Hodie eius ditionem dispertiuntur inter se C. Barkoczi, B. Io. Szentivan, et Szentpéteri, aliique, quibus sub arce villicatio eximia est.

5. Benkócz pagellus subiectus arci Csicsvae in septemtrionem, quadrantis horae inter-stitio, penes Ondovam, situ plano, sed non aeque fertili, incolis mixtis, ditionis B. Io.

Szentivany.

6. Orosz Kázmér est priori ab occasu milliaris parte quarta, in profunda valle, collibus al-tis terreis, et aperal-tis, undique ex alto in pagum declivibus. Itaque et agricolatio dura est, incolaeque pauci, et Rutheni. Possidetur a C. Barkóczi, et Szemere.

7. Csicsóka exilis pagellus B. Io. Szentivany, in altera valle ad occasum, sed non aeque profunda, quamvis et heic agricultura hiulca sit, et sterilis, incolaeque pares.

8. Magyar-Krútsó natalis locus familiae eius nominis, eiusdemque et aliorum ditionis, assidet Toplyae, supra Varanoviam ad iactum tormenti, inter rivum, et acclivia mon-tis in orientem conscendenmon-tis, silvestrisque. Itaque solum ubique collinum,2 coloniaque Ruthenica est, ditionis superiorum.

9. Komorócz pagellus B. Io. Szentivany parte media, altera ad alios pertinente, est supra Krutsonem quadrante horae in eadem Toplyae ripa, solo pari, neque diversa colonia.

10. Mernik maior priore in valle ad orientem aestivum, gaudet collino terreno, sed ferti-li, tametsi per acclivia. Paret autem parte sui maiore Szemereiis, reliquis ad C. Barcocios pertinentibus. Incolae Rutheni, Lutheranis mixti.

11. Quákótz3 occupat acclivitatem editam inter montes, haud procul a Mernik in orien-tem aestivum, colonia Ruthenica, ditionis haeredum Sigismundi Palocsai, solo collino.

12. Toth Kajnya recedit a Quakócz in orientem quarta parte milliaris, estque inter col-les editos, et amnem Ondovam, loco laeto, et rivulo interfl uo, qui in Ondovam incidit.

Incolunt et hunc Rutheni, Lutheranis Slavis mixti, parentque nunc C. Sigismundo Pethö.

[p. 136.]

13. Dobra assidet Ondovae, contra N. Domasam, monte ab occidente obverso, sub quo ei aliqua modica agricolatio est, quamvis et illa acclivis, atque praeceps, colonis Ruthenis, ditionis Berenyii.

14. Trepecz pagellus B. Io. Szentivany in eadem ripa, pari solo, parique colonia Ruthenica.

15. Mihalykó B. Sigismundi Barkoczy, et Ladislai, fratris eius, supra Trepecz, inter montes, priori nihil dissimilis, neque soli, neque qualitate gentis, tametsi sit copiosior, meliorque.

Arcis Csicsvae originis vestigium:

forma hodierna:

possessores.

1corr. ex Homonaianem 2in margine Orosz-Krutsó 3in margine Orosz Volya 4corr. ex Toplyan

16. T. Iesztreb, diversorum nobilium, est in ripa Toplyae supra Komorocz, haud magno dissidio. Itaque pauca ei agricolatio in plano est, maior in acclivi latere montis, incolitur-que a mixtis, paret autem pluribus, maiori ex parte Boronkais.

17. Toth-Isép maior priore in eadem ripa, melioreque terreno, quamvis pari colonia, di-tionis PP. Paulinorum Varanoviensium.

18. Petkócz est inter montes a priori dissitus in orientem quarta parte milliaris, sed multo minor, paris tamen nationis, ditionis autem B. Fischeri et aliorum.

19. Mogyoroska priori suppar, redit ad ripam Toplae, estque sub acclivi monte, olim vini-fero, nunc obsoleto, et agriculturae inserviente, ditionis Pauli Okolitsanyi, haereditate in domum Homonaianam1 respiciente.

20. Remenye pagellus Szemereiorum, supra Mogyorocskam in septemtrionem, in eadem valle, locus collinus, eiusdem coloniae.

21. Ditrich in altera valle ad orientem versus Ondovam, undique incinctus monte, terre-noque collino, et diffi cilis agriculturae, paret B. Okolitsany. [p. 137.]

22. Valkó est priori ad orientem in ripa Ondovae, solo meliore, sed pari colonia, ditionis C. Barkoczii.

23. Bodzás B. Io. Szentivanyi, pagus minor, steriliorique solo, in eadem Ondovae ripa.

24. Lomna haud procul supra priorem in eadem ripa. Olim pagus frequens, sed nunc minutus, solo meliore, sed pari colonia, quae partim C. Barkoczio, partim P. Okolicsany, partim aliis praestat offi cia.

25. O. Krútsó 2 in eadem ripa, viculus multo miserior, Sigismundi Pálotsai posterorum, incolis Ruthenis.

26. Al. Oltsa eiusdem dominationis pagellus, in ripa Ondovae supra Krutsónem, priore multo melior, aediculis humilibus, inter quas eminet domus nobilior S. Palocsai.

27. Fel. Oltsa supra priorem in eadem valle, qua rivulus in Alsó Oltsam et Ondovam de-fl uit, loco laeto, sed ante ditionis Emerici Sennyei.

28.3 O. Volya duae vel tres aediculae in fi nibus Comitatus Sarosiensis, inter montes un-dique acclives et praecipites, solo sterili, incolis Ruthenis, ditionis Palotsaianae, et alio-rum. Ibidem et praedium est, altera sui parte in Sarosiensem Provinciam, altera in Zempliniensem pertinente, quod adpellatur Fias.

29. Matyáska infra Volyan in eadem valle, monte uno intercedente, pagus ter maior, di-tionis Ladisl. Barczi, incolis Ruthenis.

30. Vavrinez cedit priori in septemtrionem in alia valle, miserior eodem, aliquantum ta-men melior O. Volya, ditionis B. Em. Sennye.

31. Kobulnicz est pago Matyaska in occidentem, frequentior priore, sed pari solo, et co-lonia, ditionis eiusdem.

32. Mitsak cedit versus Toplam inter montes priori in occidentem. Tenet fi nes Sarosienses, solo pari, incolis Ruthenis, ditionis Th omae Szirmai. Intra Mitsak, et Kobulnicz est prae-dium Tarbaj Homonaiorum. [p. 138.]

33. Győrgyes est pagellus haeredum Stephani Barlok inter Proszats, et Kobulnicz, propius versus Toplyam4 fl uvium, collibus et heic pagum et terrenum amplectentibus, ideoque sterilibus, incolis Ruthenis mixtis.

1add. a nobis

i In hoc manuscripto nusquam haec genealogia Petthőiana inveniri potest; quod est, cur maxime doleas.

ii Diploma istud merito celeberrimum, de quo hic agitur, promulgatum est a Wladislao II. rege d. 22. Sept.

MDVII.; cuius photographiam vide sub num. DL-DF 86051.

34. Proszats est inter Györgyes, atque Remény, locus nihilo melior. Nam et colonia Ruthenica paris sortis, et terrenum aeque collinum et diffi cile.

S E C T I O V.

De

Districtu, seu dominio