• Nem Talált Eredményt

1.i Borsi est castellum Beganiorum, olim gentis Rakoczianae in ripa Bodrog, ad iactum tormenti ab Ujhelyio in orientem, loco plano et humili, sed culicum importunitate in-grato, adiacet enim silvis et fl uvio. Caeteroqui castelli opus valet muris solidis, forma

oppidi pars

i Numerus huius pagi a Belio in 1. transscriptus, castello Borsi ex ordine pagorum exempto; sicuti et numeri ceteri ab eo commutati. Quas vero correctiones nec hic sequuti sumus. Vide etiam notam nostram i. in p. 141.

accepta, sed ob absentiam possessorum, ita iam attrita, ut ruinas, nisi renovatum fuerit, minitetur. Inhabitant id actores Beganiani, villicationis caussa; nam agris pollet capaci-bus, sed paris, ut Ujhely, indolis.

2.i Szölőske exilis pagellus in eadem Bodrogi ripa, ad sclopi iactum maioris. Sunt et huic colles viniferi ex ea parte, qua in aquilonem spectat, clivis in austrum obversis, fructu-que nobili, sed potui domestico tantum idoneo. Intra clivos et pagellum iacent agri ara-biles, [p. 108.] fertiles et ipsi, si stercorentur. Incolunt eosdem coloni pauci, sed Hungari.

Ditionis Homonaianae, speciatim C. Fr. Csaky.

3. Ladmocz vicinus priori, idemque paullulum maior, in eadem Bodrogi ripa, qua refl e-ctitur in aquilonem. Est et huic promontorium, vineis olim excultum, desolatum tamen hodie, ob incolarum inopiam, quorum Hungaris parte haud parva dilapsis, miscentur Slavi, et Rutheni, operis plus manuariis, quam iumentalibus dediti. Alioqui recensentur inter libertos.

4. Kis, et Nagy Bari, pagelli duo, haeredum Andreae Vöres, recedunt a Ladmocz, et amne Bodrogo in septemtrionem quarta parte milliaris, tenentque locum editum in latere mon-tis oppido Ujhely obiecti ab oriente, ibidemque ita vicini, ut horae quadrante a se invi-cem dissideant. Sunt utrique vineae, fructus boni, sed nonnisi ad potum domesticum, et quamvis uterque paucis incolis habitetur, frequentior tamen est Kis-Bari, temploque or-nati confessionis Helveticae, licet et his Rutheni quoque admisceantur. Agricolatio porro utrique collina est, atque durioris cultus.

5. Tsernahó prioribus utrisque maior, ditionis Patakiensis est, ab utroque retractiori po-sitione, propior tamen Nagy Bari vico ad orientem, nam vix longius, quam ad sclopi ia-ctum distat. Quamvis sit a Kis Bari remotior in septemtrionem, solo utique suppari, sive vini respicias fertilitatem, sive frumenti. Ceterum omnes hos tres pagellos incingunt sil-vae, editioribus clivis ab aquilone, et euro eminentibus. Reliqua aperto solo Ujhelyinum, atque Patakinum versus prospiciunt.

6. Kis-Tornya pagus et Tsernaho maior, ditionis eiusdem, secedit a prioribus in occi-dentem aestivum quarta parte milliaris, tenetque clivum, sed leniorem, montis inde exporrecti, in cuius latere sunt vineta, fructu nobili, sed terreno laxiore, amoeniore-que. Pulchre enim in depressam apertamque vallem despicit, Ujhelyioque est conspicuus.

Incolitur autem ab Hungaris, agricolatione melio[p. 109.]re, ut in Tsernaho, et Bari, sed Ujhelyiensi pari. Praeter tamen agri cultum colonis aliud nil est, nisi vineolarum poste-rioris qualitatis aliqua modica possessio. Nam, quae meliores sunt, possidentur a domi-nis domesticis et exterdomi-nis. Laudantur autem inter alios clivi vinearum Mákos Keletka, reliqui, in quibus ante alios vinicolantur comites Petthö, quibus et duae in pago curiae sunt, ut reliquos brevitatis gratia praeteream.

7. Nagy-Tornya pagus priori exilior, viliorique terreno, sed pari situ, prospectuque, in eodem montis clivo, vini et frumenti ferace. Incolunt et hunc Hungari, confessionis Helveticae, ditionis olim Rakoczianae, nunc vero regiae occupationis.

8. Ruda Bányátska est vilis pagellus, Ruthenis insessus, contra Kis-Tornyam ad meridi-em, in obscura valle, inter montes, atque silvas, vicinas oppido Ujhely ad occasum. Olim

1siligini, hordeo corr. ex silliginis, hordei 2rectius distat 3corr. ex Relique 4corr. ex possorum 5per quam corr. ex perquam

fodinis metallorum caussa perforabatur, quorum adhuc sunt vestigia, sed obstru ctis pas-sim puteis, cuniculisque iam obsoletis. Solum est montosum, et diffi cillimi cultus, di-tionis Patakiensis.

9. Vitány ascendit eodem cursu montium milliari unico ad septemtrionem, tenetque fi -nes Comitatus Abauj ita, ut et ab ortu pago F. Regmecz, et meridie A. Regmecz, utroque Abaujvariensi, praecurratur, sitque ibidem inclusus, terrenis undique Abaujvariensibus eum incingentibus. Ceteroqui situ est amoeno, hinc demissis agris arabilibus, illinc vi-netis conspicuo, mediocris fructus, ditionis PP. Paulinorum Ujhelyiensium, coloniae au-tem Hungarae, Ruthenis mixtae.

10. Tsörgő pagus vilissimus, diversae possessionis, inter alios Pinterii, cui et diversorium habetur in regia via, qua Ujhelyio Sztropkoviam itur. Distat autem a vico Vitany milliari dimidio in orientem. Ipse pagellus occupat locum erectum, solo sabuloso, et nonnisi si-ligini, hordeo,1 atque avenae idoneo, incolis Ruthenis vagis mixtis.

11. Legenye recedit a Tsörgö quadrante horae in meridiem, loco paullulum humiliore, silvulis ab austro cincto, caetera pari, sed copiosiore colonia, possessoribus diversis, quo-rum nonnulli et in eodem habitant, Hungari iidem, confessionis Helveticae.

12. Mihály pagellus priori suppar. Nam et solo simili est, et possessorum aequali diversi-tate, atque lingua, neque plures sunt incolae, plurimi et ipsi possessores. Distant2 autem a Legenye horae quadrante in septemtrionem et occasum.

13. Lasztócz tantumdem secedit a Mihaly in occidentem et septemtrionem, neque ab [p. 110.] eodem diff ert soli situsque et incolarum conditione. Pari enim et hi nobilitate, planitie, agricolationeque pollent, tametsi sint iisdem frequentiores.

14. Nagy-Kázmér vicinus Lasztoczio in occasum, solo paullum erectiore versus montes, et terminos Abauj, ideoque passim silvestri, tenuiorisque cultus. Parebat olim Stephano Borlok, vice iudici curiae regiae. Eo tamen extincto, successit in possessionem Eva Bencze, ex sorore Barloki neptis, cui et domus tersior in eodem est. Reliqua3 insident Rutheni, Hungaris mixti.

15. Kolbása pagus inter hos exiles vicos mediocris, ditionis partim possessorum4 Kazmér, partim aliorum in eodem incolentium. Ascendit a Nagy Kazmér in septemtrionem se-mihorio, in iisdem fi nibus Abaujensibus, per radices montium, solo pari, sterili, et cultu-rae durioris. Intersunt Hungaris Slavi, et Rutheni.

16. Kozma in eadem serie montium, et fi nium Abaujensium, disterminatur tamen a pri-ore colle interiecto, agris itidem sterilibus, et seminibus melioribus iniquis. Alioqui in-colae eius nihilo pauciores sunt, quam in Kolbása, pariterque Slavi Hungaris miscentur.

Parent tamen, praeter alios, Ioanni Reviczkyo.

17. Szilvás-Ujfalu par priori in iisdem fi nibus. Nam et simili incolarum mixtura est, neque terreno meliore, si non viliore, possideturque partim a successoribus comitis Brankovitsii, partim aliis, ibidem incolentibus.

18. Széts-Keresztúr tenet quandam acclivitatem semihorii dissidio a priori in septemtrio-nem, interiecta inter utrosque valle, per quam5 Ronyva defl uit. Itaque et heicce solum pri-ori aequale est, durum, salebrosum, et sterile, incolis insessum maxima parte Ruthenis, paucissimis Hungaris mixtis. Dominatur vero eisdem C. Sigismundus Petthö.

1 §. I. ... oppidis add. a nobis 2 malim accepit

19. Egres redit a Széts-Kereszturo ad iactum tormenti in meridiem, solo planiore, fera-cioreque, quamvis tritico haud benigne favente. Incolitur et hic mixtim, possessione eiusdem partim in Baltasarem Orosz v.comitem, partim in gentem Deveni redundante.

[p. 111.]

20. Cselei vicinus priori ad meridiem, silvulis intervenientibus, solo alioqui pari, fera-ce frumenti, si laetamine et opera debita imbuatur. Alioqui aspectu est laeto, aperto, et hilari, paretque Baltasari Orosz, cuius sede, et domicilio villicationeque laxa superbit.

Ceteroqui incolitur a Ruthenis, Slavis et Hungaris mixtis.

21. Magyar Isip pagus frequens, priori aeque vicinus in meridiem, tenet locum medio sui depressum, cetera hinc atque inde hiulcum, domunculis inaequali ordine sparsis, pos-sessorum diversorum, Iszdenczii nempe, Feketiorum, aliorumque ibidem habitantium.

Hungari sunt iidem, quibus tamen magna parte associantur Rutheni. Solum, atque ter-ritorium nihilo felicius.

S E C T I O I I .

De