• Nem Talált Eredményt

Processu Interamnensi, vulgo Insulano

Processus hic rescinditur a Submontano amne Bodrog, complectiturque oram provinciae il-lam, quae intra Bodrogum, et Tibiscum, in orientem procurrit. Et primo quidem milliare unicum latitudine extendit, deinde sensim latior, expandit se ad milliaria circiter duo, post vicissim coit arctius, Latorcza amne, a Provincia Ungensi in Bodrogum defl ectente. Itaque, quod inter meros amnes est, Processum vocamus Interamnensem; incolis autem vocatur Bodrogközziensis,1 a voce Hungarica Bodrogköz, quod Bodrogi interamnanum signifi cat.

1. Vajdacska in litteris publicis Vajda, ascendit a Kis-Patak eadem Bodrogi ripa circiter quarta parte milliaris in orientem aestivum, estque pagellus exilis, olim maior, ditionis Lelesziensis. Terrenum, quod viculo a meridie, et occasu est, erectius paullo consurgit, tenetque ruinas templi, et agros nonnullos arabiles, solo arido, sabuloso, [p. 88.] et li-bero a diluviis. Reliqua tamen humilia sunt, et una cum pagi nonnullis aediculis, cui-vis fere Bodrogi exundationi obnoxia, alioqui tritici atque foeni feracia. Eadem et silvulis passim interpunguntur, sed incolae sunt tenues, pauci iidem, tamen Hungari, Slavis, et Ruthenis mixti. In ea terreni angustia unicus ex piscibus vivendi modus eosdem ibidem tenet, alioqui diff ugituri.

2. A. Bereczky, pagellus paullo melior, ad iactum tormenti a priore in eadem ripa superi-us. Possessio Sigismundi Otsvarii, cui et domus praestantior in pago est. Reliquae autem colonorum aediculae, uti a septemtrione cohibentur amne Bodrog, ita ab occasu atque meridie hortis fructiferis, adeo, ut prae copia prunorum pomorumque ne videri qui-dem possit. Adiacet ei ex ea parte, qua a Vajdacska2 discessit, praedium Agócz, eiusdem Otsvarii ditio, solo illinc partim depresso, partim erecto, ideoque segetibus aptiore, sed tamen haud libero a diluviis.3 Incolitur ab Hungaris, confessionis Helveticae.

3. Felsö Bereczky, minor priori, propiorque paullulum in eadem ripa, neque meliori soli et conditionis sorte; nam aeque diluviis exponitur, quamvis aeque triticum, et semina reliqua ferat meliuscule. Pari silvularum etiam interpunctione est distinctum. Haeredes agnoscit B. Vecseios, quamvis inserviat hodie Otsvario in pignore. Insessus autem ante annos aliquot, incolitur a nonnullis advenis, Hungaris, et Ruthenis, mixtis.

4. Szegh tantumdem superius est, in eadem ripa, quam ibidem amnis incurvat, fl exu ita sinuoso ut propterea nomen quoque gerat pagellus, estque Martini Krucsai possessio, cui et curia in eodem visitur. Terrenum et heic depressius, facilius inundatur, alioqui pin-gue, ferax, et silvulis interstinctum. Ex ea parte, qua priori conterminatur, habet palu-dem piscosam, Páltó nomine, communi4 tamen cum Felsö Berezkiensibus piscatione.

5. E regione5 Vajdacska, et Alsó Bereczke, est6 pagellus Luka, in planitie remota a Bodrogo ad meridiem [p. 89.] quarta parte milliaris. Procul dubio a Slavis positum fuisse reor,

1sic! 2Cornides 1782. p. 154. recte Christiadum 3Cornides 1782. l. c. vexaret 4Cornides 1782.

l. c. qui 5Cornides 1782. l. c. Boczkai 6Cornides 1782. l. c. tulit 7Cornides 1782. l. c. relligionis

8Cornides 1782. l. c. hic 9Cornides 1782. l. c. Mitzbán 10Cornides 1782. l. c. est 11Cornides 1782. l. c. Miztbán

i Hoc poema etiam a Daniele Cornides publicatum est. Vide Cornides 1782. p. 154.

quippe qui prata obtinet, continuis usque ad Tibiscum lacunis uvida; pratum autem Slavis vocatur Luka. Caeterum exilis idem pagellus est, ditionis baronum Vétsei, et si qui sunt alii, qui eum in partes trahant. Sed pauca sunt, quae solo hoc agriculturae profi ciant, pluribus in lacunas, et uliginem abeuntibus. Ob eandem rem incolae sunt, et heic tenues, Hungari iidem, addictique confessioni Helveticae.

6. Karós ascendit a Luka in orientem aestivum quarta parte milliaris, estque e regio-ne Felsö Bereczky, et Szegi, pagellus priori minor, solo tamen haud dissimili, lacunoso a meridie usque ad Tibiscum, cetera sicco, et fertili, sed pariter obnoxio diluviis amnis Bodrogi, quippe a quo quarta parte distat ad austrum. Ab oriente pulchre ei circum sunt silvae. Paret B. Vetsei, et Sosiis, Kazincziisque, et aliis, sed haud pridem insessus est, in-colis mixtis, Hungaris nempe et Ruthenis.

7. Szerdahely nova pariter colonia B. Vetsei, distat a priori quarta parte milliaris in orien-tem aestivum, haud procul a vico Szeghi in meridiem. Olim erat pagus celebris, a Boczkaiis excultus, qui et castellum in eo reliquerunt, sed postquam a centum annis desertus stetit, ante annos aliquot insessus est, longa quidem positione, sed aediculis exilibus, et <hinc>

atque inde sparsis. Terrenum quidem laetum est, ab ortu monte vinifero, et silvestri, ab aquilone Bodrogo praeterfl uente amoenum, sed eiusdem diluviis adeo saepe uvido, ut vix domus in arido constare possint. Reliqua in meridiem usque ad Tibiscum, plusquam milliaris intervallo meris lacunis tenentur, neque exarescunt unquam, quin etiam aesta-te sicca cultionem agri propediant.1 In latere montis, quem attigimus, erant olim vineae plures, nunc vix una pro usibus dominationis existente. Castellum pago ab austro est, versus pagum Karas, loco erecto, et diluviis libero, aedifi cio quadrato, quatuorque ornato turriculis, quod muri circumveniunt, a Boczkaiis una cum castello exstructi, quemadmo-dum id clare [p. 90.] ostendunt Boczkaiana supra portam insignia: leo nempe magna-nimus in circulo serpentis, caudam suam ore prehendentis. Infra castellum ad iactum sclopi †fi stulae† est tempellum, iam cum pago olim dirutum, in cuius crypta sepultum esse Nicolaum Boczkaium, marmor superiectus notat. Non tantum enim insignia eadem, sed etiam poema habet, Boczkaianae genti accommodum, quod sic sonat:i

Undique Christi dum2 furerent et bella per orbem vexarent3 miseros dira famesque viros,

Nicolaus praestans atavis, et principe fratre,

quo4 Stephanus Boczkai,5 Teutonis arma tudit,6 ac Gabriele iuvans, electo limina rege

et patriae, et purae religionis7 opus.

hoc8 genus a Miczban9 Simone trahebat avitum cuius septena prole erat aucta domus.

Sex iubet exponi coniux, quos forte ferenti, obvius est 10 Miczban:11 res patefacta fuit.

1Cornides 1782. l. c. recte infantes 2 Cornides 1782. l. c. Miztbán 3Cornides 1782. l. c. caute

4 Cornides 1782. l. c. Botkaius 5 Cornides 1782. l. c. coronam 6 Cornides 1782. l. c. patulam

7Cornides 1782. l. c. gerant 8Cornides 1782. l. c. divitias 9Cornides 1782. p. 153. om. 10 Corni-des 1782. l. c. Boczkai 11Cornides 1782. l. c. tradidit 12Cornides 1782. l. c. 16. 13erectum ... Bocskay Cornides 1782. l. c. om. 14sic! 15corr. ex hodi

instantes 1 Miczban2 famulis melioribus usus aspere3 clam timida coniuge curat ali atque ubi creverunt, numeros auxere suorum,

ex his Boczkaius,4 vir pius ortus erat.

Erectos animos leo, victoremque corona prudens serpentis nomen, et omen habet.

Non frustra est, quaecunque gerunt generosa leones pectora primatum sceptra verenda notant.

Inde fi t, ut constans animo cristata corona5 regalem patulo6 casside tecta gerat.7 Divitiis8 inhient alii, sed suffi cit unum

ingenii pretio, et regis amore frui.

Hunc igitur tumulum, quisquis conspexeris, opta, molliter ut cineres, mortua et ossa cubent.

Circa hos versus, in marmore eodem leguntur haec:

Monumentum Spectabilis et Magnifici Domini Domini9 Nicolai Boczkai10 de eadem, electi regis Hungariae

consiliarii intimi qui dum vixisset annos 54. menses

4. dies 18. animam christo reddidit11 anno

1621. iul. XV.12

erectum a Magnifico Stephano Boczkai13

Id autem propterea interserere voluimus, ut esset, et historiae Miczbani Sovariensis, et illustrissimae gentis Vetseianae, quae materno sanguine a Boczkaiis processit, monimen-tum, ornamentumque. Alioqui haec familia etiam non desistit, tam antiqui sanguinis celebritatem, omnibus claris actibus conser[p. 91.]vare. Castellum adhuc in pristina for-ma est. Pagum autem hactenus desertum, sensum augent advenae Rutheni, Hungaris mixti, quibus et delubrum est, sed quod tenues venerunt, aegre convalescunt, solo uvi-do, et diluviis obnoxio.

8. Kis et Nagy Kövestd,14 pagi duo, Latinis minus, atque maius Kövesd. Utrumque ad pedem montis eiusdem positum, ita ut Kis Kövesd subiaceat eidem ad meridiem, Nagy Kövesd autem ad orientem, vix quadrante horae spatio a se invicem dissiti, quamvis uterque recedant a Szerdahely quarta parte milliaris in orientem. Olim et hi familiae Sosianae, Boczkaiorum consanguineae parebant; hodie15 tamen sanguine materno, a Sosiis propagato, translati sunt in Klobusiczkyos, a quibus quoque coluntur, colonis pau-cis, Hungaris in Nagy Kovesd, in Kis Kovesd autem mixtis, haud pridem confl uentibus.

Per latera eiusdem montis, versus utrumque pagellum in orientem, et meridiem virent

1in margine eadem manu additur arx Nagykövesd 2corr. ex tesselati 3corr. ex in fl exus 4post eidem vocula ita erronee iterum descripta del. a nobis

amoenissimo contextu vineae crebrae, fructus satis generosi, et nobilis, quamvis tantum pro domestico potu accomodi. Quidquid autem a pago utroque in reliquas partes rece-dit, planities est, exigua sui parte arida, quia lacunis, praecipue Kartsa interfl ua, pul-chre eam tamen silvis inumbrantibus. Ceterum ab oriente pagi Nagy-Kövesd adtollitur quidam tumulus, satis editus, in quo arx eius nominis,1 nudata quidem tectis, sed muro adhuc integra, longo prospectu eminet. Eam familia Sosiana sive condidit, sive conser-vavit diu, donec temporum iniuria ante annos L. desolari occiperet. Alioqui opus erat solidum, muris altis, atque crassis, conclavibusque opportunis, in formam quadratam structum. In medio habet puteum, profundum sane, et aquae saporis grati.

9. Kartsa adiacet lacunae cognomini a septemtrione, ad unum iactum tormenti dissitior a Kiskövesd in meridiem. Paret is B. [p. 92.] Emerico Sennyei, incolis paucis Hungaris, sed olim erat amplior, nobiliorque, si templi, quod in eodem est, nobilitatem respicias.

Totum enim quadrato saxo tessellati2 vermiculatique operis instructum fuisse, reliquiae eius ostendunt. Crediderim, a dominis olim ipsis pagum incolentibus conditum fuisse.

Pertinebat autem pagus antiquitus ad ditionem Alagi et Magotsii, quorum gens utraque celebris erat et potens. Hodie autem vix unus, alterve incola numeri melioris pagellum colit, solo ubique coenoso, et lacunoso, plano tamen atque campestri.

10. Páczin transit easdem lacunas semihorio in orientem aestivum, estque pagellus eiusdem ditionis, priori paullo melior, nam et pluribus Hungaris incolitur, et meliore terreno pollet, quamvis potiori parte et heic lacunoso.

11. Öres in eodem ordine ad orientem hybernum semihorii spatio, propius tamen accedit ad lacunas illas Kartsenses. Multo tamen Paczinio vilior, non tantum soli qualitate, sed etiam colonia. Pauci enim iidem sunt, et Rutheni Hungaris mixti. Paret dominis com-pluribus, quorum nonnulli et in eodem habitant.

12. Nagy-Géres in eadem serie propius ad lacunas Kartsae, distat autem ab Öres semiho-rio, vicus aeque exilis, immo vilior. Nam praeterquam, quod solo aquoso, et inutili est, etiam colonis inhabitatur miserioribus, advenis maximam partem, iisdemque Ruthenis, et Hungaris, sed utrinque vagis, et nunc heic, nunc alibi degere cupientibus. Imperant autem eisdem heri plus, quam triceni, eorumque potiores sunt familia Jasziana.

13. Kis-Géres tantumdem distat a Nagy-Géres in orientem, estque ex altera parte lacuna-rum, ad iactum sclopi a radicibus montis Helmecziensis in meridiem, et quamvis nomine minor adpellatur, tamen priori praecellit, et incolarum copia, quamvis die X. Septembris MDCCXXXII. magna sui parte confl agravit, et benignitate [p. 93.] soli. Nam versus montem, atque ortum, terreno est erectiore, et arido, quamvis in meridiem discedat in lacunas. Incolunt eum Hungari, ditioni Lelesziensi subiecti.

14. Szomotor redit in amnem Bodrogum, prioribus duobus pagis in occidentem fere ses-qui milliaris, vix tamen quarta parte milliaris remotius est supra Szerdahely in eadem ripa; et quemadmodum Bodrogus, in eodem loco infl exus,3 sinu suo collem quemdam terreum, seu tumulum erectiorem complectitur, ita colli eidem4 pagus subiacet in meri-diem, ut proxime subluatur Bodrogo amne ab occasu, sed quod erectiore situ est, aquas despicit, agrosque colit, in edito atque arido, paucissimo tamen terreno. Nisi enim prae-dio Véts, quod proxime conterminatur in eadem ripa ad orientem aestivum, sublevaretur,

1sic!

in maximis foret angustiis: tametsi et praedium idem, quod depressum est, vitietur di-luviis. Supra pagum ex eodem tumulo declivitas quaedam vite consita conspicitur pro possessore, qui est Paulus Klobusoczky.1 Est pago piscina, seu palus piscosa a meridie, in-colae autem partim Hungari, partim Slavi, pauci utrimque.

15. Kis Ujlak revera exilis pagus diversorum possessorum, eundem incolentium, assi-det eidem ripae, semihorio supra Szomotor ad orientem aestivum, solo partim sabuloso, partim subiecto crebris diluviis. Incolitur autem ab Hungaris, vagabundis Slavis mixtis.

16. Pálfölde, nonnullae aediculae Klobusoczkyorum, in eadem ripa, disterminantur ad iactum sclopi in orientem, acceduntque lacunoso rivo Titio, solo undiquaque uliginoso, et fallibili.

17. Sz. Maria pagus episcopi Agriensis trans Titium, contra Palfölde, tenet locum non modo diluviis obnoxium, sed etiam ita silvestrem, ut vix agro arabili nonnihil interiiciat apertius. Ceterum, uti ab occasu vicinus est ei Titius, ita haud procul in meridiem prae-termanat amnis Bodrog, Zemlinio in adversa ibidem ripa adiacente, ab ortu vero pariter accedit Latortza, dum supra Zemplinium Bodrogo miscetur. Itaque tot amnibus inter-clusus viculus, diluviis nequit liberari, dum [p. 94.] exundant. Incolae ei sunt pauci, ex Hungaris, Slavis, Polonis, Ruthenisque mixti.

18. Rad est in insula eiusdem lacus Titii, quarta parte milliaris supra priorem, solo nihilo meliore, ab oriente et septemtrione circumfusus silvis, cetera apertior, sed lacu-nosus. A meridie vero est ei vicinum praedium Gerebse. Vicus olim parebat Forgatsiis, postea tamen traditus Baltasari Nemesanio, hodienum ab eiusdem haeredibus possidetur.

Intersunt tamen et alii viri nobiles: quorum unus ex antiquis olim nomine Milet, domi-cilii sui particulam legaverit PP. Minoritis, qui hodienum domicilio in eodem loco in-structo, vulgo residentia inhabitant, numero terni. Gerebse autem praedium trahunt in suas partes varii, in his potiores PP. Praemonstratenses Leleszienses, Csakii, et alii.

19. Szinyér assidet eidem rivo lacunoso, situ tamen erectiore, magisque arido, semihorii itinere supra Rad ad orientem hybernum. Vix tamen octenis constat tuguriolis, domo tersiore Sosii fi nem viculi in occidentem claudente. Est enim domicilium instructum muro, in alterum contignationis ordinem, ab oriente turricula turbinato tecto adstru-cta, qua domus intratur. Inservit autem diverticulis Sosiorum, qui et pagum possident.

Ceterum huius etiam incolae, uti pauci sunt, ita etiam vagabundi. Infra Szinyer, in via, qua in Szomotor, vel Szerdahely itur, interiacet praedium Puszta Kőrtvelyes, in quo praeter pascua, agrosque arabiles et aliqua parte bonos, obvia sunt diversoria duo.

20. Zéteny recedit semihorio in orientem aestivum, ad eiusdem Titii rivum, estque ei a meridie, loco depresso, et modica qualibet exundatione aquoso, et lacustri. Incolitur a diversis nationibus, Hungaris, Slavis, Ruthenis, Polonisque, frequenti numero aedicu-larum, sed colonis pariter vagabundis, et instabilibus. Castellum Zéteny adiacet pago a se ptemtrione, a meridie turribus duabus exornato, inter quas sunt habitacula, et mansio-nes, in alterum ordinem contignationis auctae; a tergo licet murus, pari etiam altitudine, ex omnibus tribus partibus, mansiones eas claudat, [p. 95.] et una cum eisdem, castelli formam quadratam, fossaque cinctam repraesentet, tamen in eodem muro a tergo aliud est nihil, nisi pergula, seu ambulacrum, quo interne castellum ambitur. Primi, quibus

1lectio incerta 2corr. ex a 3In margine a Belio adnotatum: Op. (oppidum), numerusque transscriptus est in 1. (quia Lelesz est oppidum primum in hoc processu.) Vide etiam notam nostram i. in p. 141.

4corr. ex episcopus

i Id est, iudex nobilium, qui abbreviate ita nominabatur apud Hungaros.

natales debet, erant Boczkaii, Zetenyii possessores. His successerat B. F. Klobusiczky, du-cta ex eadem gente uxore, qui etiam castellum idem ab imis reformavit MDCLXXXIX.

Situs opusque castelli amoenitate, munitione sua haud carent, sed hoc uno infelicia, quod quibusvis Titii, et Bodrogi diluviis, inundantur adeo, ut quidquid †atria†1 castelli occupare solent alias, eiusmodi incommodo in superiora debent supportari. Ultra castel-lum est hortus laxus, et multi generis pomis refertus.

21. Véke pagus haud multo exilior, tenet quidem eandem lacunae ripam, ad iactum tor-menti in meridiem, sed loco paullulum erectiore. Etsi namque ex parte lacunae solum eius est humile, tamen semper erectius in meridiem, tantaque passim elevatione, ut ibi-dem exundationes eff ugiat, agroque sit arido, resoluto tamen, et seminum omnis gene-ris ferace. Id unum queritur, quod exile est, et angustum. Ipsi pago dominantur partim B. Georgius Ghilani, partim haeredes Vikeiorum, alii, et in his praecipue Somlyodi, pro-cessus huius iudlium.i Utrisque sunt domicilia, quae fi nes pagelli claudunt, illius unum ab ortu, murati operis, huius vero alterum ab occasu, mansionis commodae.

22. Szentes recedit a Veke atque lacunis ad quandrantem milliaris in meridiem, tenetque erectam ibidem et collinam positionem, monte ei Helmetzio in orientem aestivum su-pereminente. Ipse pagus grandis non est, sed solo ferace, et a diluviis libero, si partem illam, quae in meridiem transit, excipias, ea enim aquosa est. Incolae et heic Hungari, ditionis partim Sennyeianae, partim Vaianae, partim Ibranyianae, partim aliorum.

23. Boly est pago Véke ab oriente aestivo paullo propior, quam Szentes, ultra lacunas Titii, prope tamen aquas eiusdem. Constat aediculis paucis, inter quas eminet domus, seu cu-ria Farkasiana. Alioqui pagellus ipse paret Klobusoczkiis. Solum ei bonum est, sed non liberum a diluviis. [p. 96.]

24. Szolnácska secedit a Boly in orientem, eadem Titii ripa, quippe qui fl exu, recurvo eo, cursum dirigit, sed pagus vix disterminatur, ab2 eodem Boly longius, quam quadran-tis horae spatio. Ex ea parte, qua in septemtrionem respicit, fi nitur silvis in terminis Comitatus Ungvariensis. Reliqua sunt aperta, plana, sabulosa, feracia seminum, si absint diluvia. Incolae tamen aeque mixti, et migrationibus crebris dediti. Serviunt Kantaianis, hodie relictae Botosianae. Vix tamen octenis constant aediculis.

25. Polyán pagus ditionis Lelesziensis, semihorio dissitus a Szolnacska in eadem Titii ripa.

Domibus est paucis, solo suppare, incolis Ruthenis atque vagis.

26.3 Lelesz oppidum est vico Polyan a meridie quarta parte horae dissitum in eadem Titii

ripa, cuius quidem pariter damnosa diluvia perpetitur, sed nihilominus tamen solo pas-sim erectiore laetatur, ideoque terreno est inter hos locos optimo, resoluto, pingui, et ferace, amplissimeque arabili. Olim a Lelesziis possidebatur, sed postquam ad Belam II. fi lium Almi translatus erat, is in testimonium animi grati erga Boleszlaum, episco-pum4 Vaciensem, quo ex sacro fonte ab ipso susceptus esset, eidem oppidum hocce dono dedit. Boleslaus autem devovit canonicis regularibus ordinis Praemonstratensis, suff ra-gante Andrea Hierosolymitano, qui non tantum oblationem Boleslai roboravit, sed quod pars quaedam corporis coniugis suae in templo oppidi huius sepulta erat, etiam partem

Oppidum

1In margine a Belio adnotatum: Op. (oppidum), numerusque transscriptus est in 2. (quia Lelesz est oppidum primum in hoc processu, Királyhelmec vero secundum.) Vide etiam notam nostram i. in p.

141. 2recte occidente 3corr. ex in umbrata 4corr. ex Elisyos

dimidiam pagi Mikusae Varadiensis adiecit, ut bini huius ordinis sacerdotes in perpetu-um heic habitare, sacrisque vacare possent. Accesserunt post alii, qui partim pagorperpetu-um, partim vinearum donatione ditionem Lelesziensem auxerunt. Roborarunt autem omnia Ludovicus I. Carolus itidem I., Elisabetha regina, et Sigismundus. Ea regum et maecenatum gratia adeo accrevit possessione Leleszium, ut non tantum viginti et aliquot pagis dominaretur, sed etiam praepositos aleret, qui ad praecipua munia regum †pren-sabantur†. Dominicus certe e comitibus de Palocz, praepositus Lelesziensis, ea fuit apud Urbanum VI. Romanum pontifi cem aestimatione, ut non tantum vicarius ge[p. 97.]ne-ralis sui ordinis per Hungariam constitutus sit, sed etiam bullam ab eodem indeptus, ca-pituli generalis in Hungaria celebrandi gratia. Nicolaus vero apud Sigismundum regem vices cancellarii gerebat MCDXXXI. Elias de Butka adspiraverat in episcopi Hipponensis, secretariique Sigismundi eiusdem regis fortunam et dignitatem. Non minus et Ioannes praepositus vicibus cancellarii defungebatur apud Ferdinandum I., ut reliquos viros prae-claros taceam. Sed quemadmodum Ferdinando cum Ioanne dissidente, cuncta susque deque habebantur, ita Petrus Prinius, eodem bello diff ugientibus sacerdotibus, praepositu-ram hanc Lelesziensem in praesidium convertit, quod et post fecerunt Boczkaius, Betlenius, Rakoczius, alii, oppido eius ditioni suae adplicato. Postea, ubi tempora subinde requieve-runt, redditum est Leleszium sacerdotibus, verum non Praemonstratensibus, sed Petrinis, observandi archivi caussa. Dum vero Benkovitsius, episcopus Varadiensis, Turcicorum bellorum causa, in sua episcope nequiret habitare, praeposituram hanc consecutus diu in potestate habuit, neque eandem Praemonstratensibus restituit, nisi ubi Varadinum repetere potuit. Ineunte ergo saeculo decimo octavo, missi sunt primum patres duo, a Francisco ab-bate Pernecensi, ut eandem praeposituram occuparent. Ex eo tempore semper in manibus ipsorum praepositura haec mansit, imperatque hodie in Provincia Ungensi, pagis Nagy, et Kis Kapos, nec non Viszokae, in Zempliniensi autem oppido Kiraly Helmecz, nec non vi-cis Kis Geres, Polyan, Csernö, Senyén, Ritse, Szaloka, Keresztur, Vajda, et nescio, ubi Ojloch, quamvis olim tenuerit in diversis comitatibus Kanyak, Arpa, Zalonta, Mikusa, Hagy-masz, Narher, Apa, Migad, Bessenyö, Csernafeld, nec non partes aliquas in Golcza, et Egred.

dimidiam pagi Mikusae Varadiensis adiecit, ut bini huius ordinis sacerdotes in perpetu-um heic habitare, sacrisque vacare possent. Accesserunt post alii, qui partim pagorperpetu-um, partim vinearum donatione ditionem Lelesziensem auxerunt. Roborarunt autem omnia Ludovicus I. Carolus itidem I., Elisabetha regina, et Sigismundus. Ea regum et maecenatum gratia adeo accrevit possessione Leleszium, ut non tantum viginti et aliquot pagis dominaretur, sed etiam praepositos aleret, qui ad praecipua munia regum †pren-sabantur†. Dominicus certe e comitibus de Palocz, praepositus Lelesziensis, ea fuit apud Urbanum VI. Romanum pontifi cem aestimatione, ut non tantum vicarius ge[p. 97.]ne-ralis sui ordinis per Hungariam constitutus sit, sed etiam bullam ab eodem indeptus, ca-pituli generalis in Hungaria celebrandi gratia. Nicolaus vero apud Sigismundum regem vices cancellarii gerebat MCDXXXI. Elias de Butka adspiraverat in episcopi Hipponensis, secretariique Sigismundi eiusdem regis fortunam et dignitatem. Non minus et Ioannes praepositus vicibus cancellarii defungebatur apud Ferdinandum I., ut reliquos viros prae-claros taceam. Sed quemadmodum Ferdinando cum Ioanne dissidente, cuncta susque deque habebantur, ita Petrus Prinius, eodem bello diff ugientibus sacerdotibus, praepositu-ram hanc Lelesziensem in praesidium convertit, quod et post fecerunt Boczkaius, Betlenius, Rakoczius, alii, oppido eius ditioni suae adplicato. Postea, ubi tempora subinde requieve-runt, redditum est Leleszium sacerdotibus, verum non Praemonstratensibus, sed Petrinis, observandi archivi caussa. Dum vero Benkovitsius, episcopus Varadiensis, Turcicorum bellorum causa, in sua episcope nequiret habitare, praeposituram hanc consecutus diu in potestate habuit, neque eandem Praemonstratensibus restituit, nisi ubi Varadinum repetere potuit. Ineunte ergo saeculo decimo octavo, missi sunt primum patres duo, a Francisco ab-bate Pernecensi, ut eandem praeposituram occuparent. Ex eo tempore semper in manibus ipsorum praepositura haec mansit, imperatque hodie in Provincia Ungensi, pagis Nagy, et Kis Kapos, nec non Viszokae, in Zempliniensi autem oppido Kiraly Helmecz, nec non vi-cis Kis Geres, Polyan, Csernö, Senyén, Ritse, Szaloka, Keresztur, Vajda, et nescio, ubi Ojloch, quamvis olim tenuerit in diversis comitatibus Kanyak, Arpa, Zalonta, Mikusa, Hagy-masz, Narher, Apa, Migad, Bessenyö, Csernafeld, nec non partes aliquas in Golcza, et Egred.