• Nem Talált Eredményt

Districtu Zempliniensi.

§. I.

De arcibus et oppidis

1

Accipit2 hic nomen, atque initium ab oppido Zemlén, pergitque usque ad Galszets oppi-dum, milliarium plus minus trium longitudine, regione aperta, et plana, et non nisi in medio monte Imregio et Avaso interstincta. In hoc sunt

1. Castrum Zemlén, seu Zemplén est vastum rudus antiquissimi olim fortalitii, in ripa Bodrogi, contra effl uviem lacunarum Titii, uno milliari supra Ujhely oppidum, loco amoe no, a meridie plano, et ultra Bodrogum longe perspicuo, contra edito in occidentem, et partim silvis, partim vite viridi. Origo castri adscribitur vulgo Scythis, seu Hunnis, dum regnum occupavissent. Neque ambiguum est, eorum partem huc delatam, castro hoc semet tutatos contra regionis aetatis illius incolas; sed num id ipsimet eadem, qua est, operis vastitate, posuerint, dubios nos facit omnino, non modo molis interna, exter-naque qualitas, sed etiam indoles, et conditio gentis Scythicae. Ea enim, aetate illa, ru-dis adhuc, et impatiens laborum, tantum abest, ut perpetuis excursionibus, dedita, operi tam stupendae mo[p. 112.]lis, immoraretur, ut interea, nescio quas regiones pererraret.

Accedit, quod Hunnis, et Scythis aetate illa muri exstruendi notitia, nullaque fuerit vo-luntas. Diruerunt, quod off enderunt instructum muro potius, quam aedifi carunt ipsi.

Castrum autem hoc, ab imis validissimo muro instructum, et utrimque egesta humo of-fusum fuisse, experientia quotidiana ostendit. Enimvero, suff ossa humo, vel diurna ex-culcatione pressa, apparet undique murus, durissimo saxo, lateribus coctis constru ctus.

Sed et porta, qua adibatur a meridie, patet adhuc in ruinis muri, hinc illinc prostan-tis. Inde autem a porta ipsa procedunt utrinque in septemtrionem, et orientem aggeres,

Castrum Zemlény:

castri Zemleny positus amoenus:

origo a Scythis petenda:

forma externa, et interna:

1corr. ex praeter quam 2Van Dernáth? 3ex haeredibus ... provinciae adpellatio a nobis huc translata ex p.

117.; vide etiam notam nostram i. in p. 186.

i Paginae 113–116. posterius munscripto insertae sunt, in quibus descriptiones arcium Terebes et Parics, nec non oppidi Terebes itidem manu Iohannis Matolai descriptae reperiuntur; descriptio vero castri Zemlény in p.

117. continuatur. Quae cum ita sint, descriptionem castri huius integram publicandam, descriptiones vero istas posterius insertas post fi nem descriptionis huius esse apponendas censuimus.

ii De paginis 113–116. vide notam nostram priorem.

aequali muro interne, et externe humo obtecti, claudunturque intra eurum et aquilonem pari mole, et prouti per summa eorundem aggerum metiri molem licuit, complectebatur ambitu orgyas CCCXXIII. altitudine externa X. interna II. Interna enim castri ipsius intercapedo, pedes XII. modo ad summum humilior videbatur aggeribus, tota ibidem saxosa, et nonnisi per intervalla terrena. Ex qua re collegimus, petram ibidem fuisse an-tiquitus, eamque post muro sic, ut dictum est, circumdatam, et aggeris egestione com-munitam, ut eo fi eret accipiendo tuendoque militi commodior. Crediderim, id opus primum a Romanis conditum esse, quod postea Scythae, et aliae gentes, sive occuparint tantum, sive in alium modum communierint. Id luculenter testantur tot urnae, ampul-lae, numi et id genus gentium priscarum heic habitantium reliquiae, quas non tantum in ipsius castri fundamentis, sed etiam agris oppido a meridie et septemtrione vicinis reperiunt incolae. Ex eo tempore stetit semper desolatum, praeterquam,1 si variis bellis subinde aliquos excepisset, defendissetque, quemadmodum de Turcis notum, quod ca-strum hoc diu tenuerint. Hodie in media eius area eminet templum, et turris, ruinaeque domus olim a dominio conservandi vini gratia muro exstructae. Constat autem loci ipsi-us dominium [p. 117.]i ex haeredibus ditionis Homonaianae, speciatim C. F. Zichi, C. Fr.

Csaky, et C. von der Nath.2 Castrum autem Hungaris vocatur Földvár, quod Slavica lin-gua Zemlin signifi cat, a quo unde totius provinciae adpellatio.3 [p. 113.]ii

Arx Terebes

Erat olim nomine Parics a Periniis sive restaurata, sive condita. Nam iam Sigismundi regis temporibus, Ioannes, et Emericus de Perény heic dominabantur, sepultique sunt in templo oppidi MCDLX. et postquam Petrus de Perény Helveticae confessioni se-met addixisset, arcem ampliavit, muro, ex templo Paritsiensi, et claustro Terebesiensi, ut fama est, in arcem amplifi candam translato. Priniis post successerunt Homonnaiani, et Drugethi, sed quia Georgius eius nominis, temerarie verberibus excepto Simone Banoczio, violentiae convictus est, arcem etiam cum oppido, et toto eius dominio, quod totum XXXII. pagis, et locis habitabilibus constabat, familiae Banoczii, speciatim Petro Szokoly tradere fuit coactus, suff ragente ipso Rudolpho imperatore MDCIII. Sed non prae-fuit dominationi Petrus Szokolyius diutius, quam tribus annis, quum laesae postulatus maiestatis caput atque ditionem hanc amisisset, Homonnaiis postea rursus succedenti-bus, quorum posteri ex semine feminino hodienum ei imperant, praesertim C. Fr. Zichi.

Ipsam arcem Turcicis praecipue temporibus observabat praesidiarius miles Christianus, pro parte imperatoris; destruxit autem C. Emericus Tökely, quum rebus ei desperatis, fu-gam ad Turcas capere [p. 114.] meditaretur. Nam hinc elapsus Munkatsium, arcem inie-cto incendio combussit. Erat autem loco plano, forma rara, et plane peculiari. In circuli

auctoris sentimentum de origine castri.

Descriptio arcis Terebes.

1malim abiit 2corr. ex Terebesiiae 3In margine a Belio adnotatum: 1. Op. (oppidum), quia Terebes est oppidum primum in hoc processu. Vide etiam notam nostram i. in p. 141. 4post servitia ponuntur a dominis, sed posterius a Matolaio deleta 5corr. ex substraxerunt 6corr. ex quid quid

enim spatium stabat aedifi cium praetorii, ita tamen, ut in septemtrionem, et meridiem protraheretur, utrinque pars quaedam pro pluribus habitaculis prominebat. Ex parte autem occasus et orientis suff ulciebant aedifi cium utrinque bina propugnacula, colum-narum specie assurgentia. In medio praetorii erat area, et in ea puteus, penes puteum a sinistris sacellum breve, pro diurna dominorum devotione. Extus, qua subibatur, supra ianuam visitur numerus MDXLI. quo procul dubio Prinii arcem ipsam restaurarunt.

Praetorium cingebat fossa, et circa fossam erant moenia in formam quadrianguli, sex plus minus propugnaculis incincta. A meridie erat porta, et murum moeniorum circum-veniebat fossa altera, aquis plena, haud parvo arcis munimento. Nam, quod arcem prope amniculus Tirnoka praeterfl uit, facili negotio derivari poterat in cavernas arcem subien-tes, siquidem est solum humile, et stagnis putridis idoneum. Sed postquam arx com-busta est, restaurari amplius non potuit, verum perpetuo nutu sensim in ruinas abit,1 nihilque nunc retinet, nisi muros atque fossas infi nitis colubris et serpentibus scatentes.

Parics est viculus exilis ex ea parte arcis Terebesiae,2 qua in orientem spectat. [p. 115.]

Olim forte maior erat, sed post desolatus diu stetit, dum iterum †villicationi a comite Zichi excitatae et aliquot pauperculis Ruthenis atque Slavis impenderetur†, qui defectu agriculturae piscium et cancrorum captatione dominio serviunt.

Oppidum Terebes3 erat olim oppidum praestans et temporibus Turcicis, arci sui nominis, cui est ab occidente, haud parvo auxilio. Habitabatur enim a militibus Hungaris, qui cre-bris adversus Turcas incursantes eruptionibus, eff usoque sanguine suo non minus, quam Turcico, arcem perpetuo tuebantur. Sed arce post desolata, sensim et incolae illi dispe-rierunt. Nam ubi paulatim ab armis ad stivam et servitia4 prensarentur, subinde se sub-traxerunt,5 sedibus Slavis atque Ruthenis relictis, qui hodienum parte oppidi maxima, non tamen in tanto fl ore, et praestantia, domiciliorum ibidem nidulantur. Sunt enim pauperrimi, qui serviunt, et censum pendunt, adeo, ut vix unus alterve suo agricolandi valeat arbitrio. Reliqui †coniugant†, qui poterunt, vel iuvant suas miseras sortes opifi ci-is. Alioqui sunt PP. Paulinis claustrum, et plus quam tredecim domus colonicales, quas a Priniis collatas confi rmarunt olim Homonnaii. Atque in horum templo est sepultura illorum Priniorum. Neque desunt viri nobiles, cum alii, quibus domini olim pro servi-tiis sedes libertatas [p. 116.] contulerunt, tum in primis Petri Szokoly posteritas. Certe, eiusmodi domus libertatae cum Paulinianis, plus quam tertiam partem oppidi occu-pant. Praeter templum Paulinorum, est unum infra, quod Helveticae confessioni adiun-gitur: stat inaniter, et minitatur ruinas. Est supra aliud Ruthenorum. Terrenum oppidi planum est, et si semel fi metur, per complures postea annos sine iteratione laetaminis, tritici ferax. Foenisecia etiam extenduntur longiuscule, versus Topolyan, atque Olykam, sed loco tam uliginoso, ut si diluvia fi ant, nihil exhibeat, et nonnisi aestate sicca aliquam modicam praestet utilitatem. Ibidem et silvae sunt, sed quidquid6 terreni melioris est, partim dominis, partim liberis et nobilibus inservit; agrestibus, seu oppidanis vix ali-qua modica parte suppetente. Cauponae quoque partim dominii sunt, partim Patrorum Paulinorum, quemadmodum et nundinarum proventus adhuc dominio ministrabatur, tametsi ius oppidani sibi vindicent, parvum tamen illud est, quod ex nundinis habetur.

Oppidum

1 corr. ex caphracti 2 In margine a Belio adnotatum: 2. Op. (oppidum), quia Zemlin est oppidum secundum in hoc processu. Vide etiam notam nostram i. in p. 141.

i Descriptio oppidi Terebes hoc loco interrumpitur; Matolai enim ob nescio quam causam non continuavit. Post vocabulum „rima” nota quaedam visitur, quae in mss. Belianis id signifi care consuevit, ubi additamenta textui principali inseri debeant; quae nota autem nusquam in textu principali in ms. reperimus. Certe, de rima illa in sepulchro Petri Perényi marmoreo reperta etiam inferius legere possis, in descriptione scilicet oppidi Tőketerebes altera (!) in p. 187., de qua vide notam nostram sequentem. Haud quidem scio, utrum eam ob causam hoc loco Matolaius notas suas interruperit, quia intellexisset de hoc sepulchro marmoreo in „altera” descriptione oppidi Tőketerebes uberius fusiusque agi, immo haec duo oppida identica esse; an ea, quae pp. 116–117. scripsisset, tamquam additamenta descriptioni oppidi Tőketerebes in pp. 117–118. repertae destinaverit. Hic vero ea, quae a Matolaio in paginis p. 113–116. posterius insertis scripta sunt, desinunt; in p. 117., ut superius iam admonuimus, continuatur descriptio castri Zemlén, cuius vero partem eam, quae in hac pagina legitur („ex haeredibus ...

provinciae adpellatio”), parti illius priori adiunximus. Vide etiam notam nostram i. in p. 184.

ii Certe, erat alterum Terebes, immo Tőketerebes in vetere Hungaria, sed in Comitatu Szatmáriensi. Matolaius vero duo oppida hoc nomine praedita in Comitatu Zempliniensi existere videtur credere; aut alius hic latet error, cum paulo superius oppidi Terebes, nunc vero oppidi Tőketerebes descriptio in textu sequitur. Certe, id etiam fi eri potest, ut quae superius de oppido scripsisset, tamquam additamento huic descriptioni Matolaius concinnaverit.

Vide etiam notam nostram priorem.

Nam aegre unus aut alter ex vicinia concurrit nundinationum tempore, quotannis ad dies Pauli Eremitae, D. Petri, Gothardi, ac Colomanni adstricto. Quod reliquum est, vi-situr in templo Paulinorum, a Priniis aedifi cato, etiam cippus Petri de Pereny coram ara templi maiore, rubro marmore, forma cataphracti1 incisus, in cuius pectore ostenditur rimai [p. 117.]

2. Oppidum Zemlin2 est colonia Hungarica, Helveticae confessionis, cui exercitium una cum templo permittitur. Interiacet ea castro, et clivis viniferis, utrinque in meridiem, et septemtrionem devexa positione, viculis, seu plateolis, plus minus tribus, humilibus aediculis per totidem ordines sparsis: inter quas medio loco eminet curia provincialis, aedifi cio laxo, et capiendis provincialium congressibus, hospitioque summi magistratus, vulgo supremi comitis idoneo. Id exstructum olim a Bocskaio, supremo, dum viveret, comite, quum temporum iniuria corruisset, hodie restaurat C. Michael Pethö de Gersse, eiusdem dignitatis successor dignissimus. Erigitur et pro dominio domus alia erectior;

reliquae sunt omnes humiles. Terrenum oppidi partim erectum est, clivis praecipue vi-niferis ad dominium spectantibus, fructifi cantibusque vino viliore, quam quod ad op-pidum Ujhely posterius diximus; partim depresso et plano, circa amnem, sed propterea crebris etiam diluviis obnoxio, alioquin resoluto et sabuloso, neque favente frumentis, nisi fi metur. Ipsi incolae tametsi frequentes sunt, adeo tamen et heic egeni, ut vix ali-quos repererimus, qui coniunctis iumentorum iugis agricolentur. Reliqui omnes operis victitant vineaticis, pro mercede aliorum. Ceterum nundinarum etiam sua eis sunt pri-vilegia, et quotannis pridie Calendas Ianuarii, et ad diem Divi Andreae concurratur, sed haud frequenti vicinorum copia, neque durabili magis, quam ad horam meridiei XII.

3. Oppidum Tőke Terebes, nominatur discriminis gratia Tőke Terebes,ii distatque Zemlinio milliaribus duobus in septemtrionem, colonia frequens, Hungaris, et Slavis, Ruthenisque mixta, ditionis olim sui nominis, deinde Priniorum, post familiae Druget de Homonna, iam C. F. Zichi, C. F. Csaky et de Dernath. [p. 118.] Occupat locum campestrem, atque planum, colubrosum tamen, haud procul a fl uvio Toplya in occasum, ideoque est solo

Oppidum

1corr. ex hecatumbae

i De his verbis ac de sepulchro marmoreo vide notam nostram i. in p. 186.

iiEtsi castella et vici, uti ex titulo apparet, ab ipso Matolaio in paragraphum distinctam posterius redacti sunt, numerum pagi Imreg in 1. transscribere omisit; qui error a nobis correctus est. Notandum est, ob eandem causam etiam Belium numeros pagorum castellorumque commutavisse. Vide etiam notam nostram i. in p. 141.

pingui, et tritici, aliorum seminum, sine laetamine quoque feraci. Ipsum oppidum vico uno sed longo satis, a septemtrione in meridiem procurrente, et domibus copiosis, quam-vis humilibus constat; earum tamen pars haud exilis libera est, et partim plebano, partim PP. Paulinis subiecta. His enim heic nobile domicilium, templumque est, a Priniis aedi-fi catum, eorumdemque sepultura famosissimum. Ioannis enim et Emerici de Perény, qui Sigismundo regi Hungariae erant a consiliis, magistratumque gerebant cubiculariorum, et tavernicorum regalium, sepulchrum, excisis in marmore anno MCD. insignibus, no-minibusque inscriptis, visitur ibidem, in pariete sanctuarii dextro. Est ea Petro Prinio cippus, ante aram sanctuarii, loco ostii cryptae, seu hecatombae1 impositi, pari marmo-re, forma cataphracti excisus. In pectore eius sinistro visitur rima,i quam alii fulmine, alii clavo infi xam credunt. Si patribus fi des est, toties fulmen de coelo in templum hoc, et cadaver Prinii frequentatum fuisse dicunt, ut id non prius cessarit, quam cadavere exem-pto. Quidquid eius rei sit, nos praeterire non potuimus, quin insereremus, quae de hac re utrinque Catholici, et Protestantes, in hac ora narrare solent. Caeterum praeter domus sacerdotum, sunt etiam domus nobiles, et liberae, rusticanis et hic paucioribus, quam quidem oppidum refert, existentibus. Itaque coloni et heic egeni sunt, iidemque advenae, operis manuariis dediti. Nundinae ter quotannis coeunt, pari, ut in Zemplin, fructu.

4. Castrum Terebes est extra oppidum ad orientem, loco pariter plano, quamvis ubi ae-difi cium insistit, egesta humo erecto. Forma vero aeae-difi cii laxa satis, et capax est, muro alto, et solido, rudique, conclavia in alteram elevata contignationem ambiente. Est ei et fossa alta, quae totum opus circuit. Sed omnia desolata tectoque iam nudata, ruinas, nisi reparata fuerint, minitantur. Primi castri, seu arcis conditores erant aliqui ex familia nomine Parits, sed eorum opera rudis erat, neque tam ampli, ut postea subsecutum est, aedifi cii. Crediderim, rotundam tantum illam partem praetorii, quae medio eius loco est, conditam a Paritsiis esse. Eam postea, adiecto a septemtrione, et meridie ampliorum cubiculorum aedifi cio, auxerunt Prinii anno MDXLI. quemadmodum supra aditum in fronte portae, legi potest. Iidem Prinii moenia quoque adiecerunt, praesertim Petri Prinii, et Gabrielis temporibus, qui in eam rem claustrum PP. Paulinorum applicuisse creduntur. Alioqui, uti arx ipsa interna fossa alta, ita etiam moenia cavernis atque lacu-nis ambiuntur, haud levi arcis munimine, frequentanturque colubris innumeris.

§. II.

De vicis, atque castellis