• Nem Talált Eredményt

Libera et Regia Civitate Eperiesiensi

§. I.

Eperiesinum est civitas, seu urbs in fi nibus his Hungariae praecipua, et non tantum moe-nibus, aedifi ciis, ac situ, sed etiam incolis multis aliis praecellens. Nomen videtur venire a vocula Hungarorum eper, Latinis fragum, ideoque Fragopolis, a baccarum huius generis fertilitate.1 Bonfinius Aperiasium vocavit, Istvanffyus Eperiessum, alii Eperiem; quem-admodum Germanis quoque Eperies cognominatur. Slavi Pressow nominant, fortean a voce press, quod torculam signifi cat, ratione rei ignota. Si hoc verum est, apparet clare, Hungaros ex genio linguae, qua nequeunt consonantes, sine vocalibus interiectis, pro-nunciare, e geminum adiecisse, et loco Press, Eperiess enunciasse. Quidquid eius rei sit, urbem hanc prius exstructam existimo, quam Hunga[p. 142.]ri 2 innotuerant. Quoniam vero hanc regionem Slavis ante Hungaros habitatam certum est, ambiguum esse ne-quit, nomen urbis ad Slavos magis, quam Hungaros referri omnino oportere. Quod aut-em posteriores Germani imitati sint, et nomen Eperies retinuerint, factum id est, quod hi ipsis Hungaris quoque posterius huc venerunt, occupatamque ab illis, nomine reten-to, excoluerunt. Id non est probatu diffi cile, si verum sit, Germanos hos a Geyza II., ut Istvanffyus adfi rmat,a.)i aut aliis regibus sequioribus huc inductos.

§. II.

Quamvis ergo origo urbis incerta est: vero tamen haud dissimile, a Slavis iam,3 seu pri-mis incolis, positam fuisse, et ubi ab Hungaris occupata est, a Germanis post excultam.

Primos eius possessores, comites Eperiesienses fuisse, adfert auctor Ungariae suis cum re-gibus compendio datae;b.)ii extinctaque eadem gente, in libertatem assertam anno circiter MCD.4 cum iam sex ante annos muro incincta fuisset.iii Ex eo tempore crevit variis re-gum Hungariae benefi ciis adeo, ut non tantum domibus copiosis, muro instructis adfl ue-ret, sed etiam muro gemino, fossa una, et compluribus propugnaculis communiretur.

Eius reliquis praecellentia:

nominis ratio.

De origine auctoris coniectatio:

in libertatem elevatio:

munimina.

1 corr. ex qualis nam sec. A 2 in p. 139. a copista add. (sec. A3) supra portam superiorem annus erectionis eiusdem ita expressus visitur: Anno Domini Millesimo CCCCCXXXVII. eadem inscriptio visitur in porta inferiori etiam. Quae nota certe non quidem ad hanc partem, sed ad paragraphum VII., ubi de portis urbis agitur, pertinet; sed etiam in ms. A hic ponitur 3 corr. ex Vladislaus sec. A 4 corr. ex parabat sec. A

§. III.

Sed quemadmodum aliae Hungariae civitates diversis bellis et conversionibus lacesse-bantur: ita etiam Eperiesinum per varios casus ivit. Tartaricis grassationibus, dubium non est, quin pariter, uti tota Hungaria, corruerit. Qualisnam1 post sors manserit Eperiesinum, dum Sigismundus Poloniae caussa hos fi nes peragrasset, facile est ad col-ligendum.2 Bohemis autem grassantibus, etsi Bonfinius Eperiesinum inter eas civita-tes non recenset, quas Hus[p. 143.]sitae habebant in manibus: tamen quum Cassovia, et Sovarum succubuerit, quis dubitaret, Eperiesinum quoque parem fortunam exper-tum. Praesertim quum Sarosium oppugnaretur, credi nequit, quin urbs haec quoque nonnihil malefi cii perpessa sit. Mortuo autem Matthia, Albertus cum Vladislao3 de Hungaria dimicans, Eperiesinum non tantum cepit, sed etiam per aliquot tempus tenuit;c.)i neque restituit prius, quam pace facta. Ortis postea regni dissidiis, quum de eodem Iohannes et Ferdinandus decertaret, pro temporum ratione mox huic, mox illi parebat.4d.) ii Motibus autem Botskaianis, adurgente Desöffi o, succubuit, Cassoviae, Leutschoviae et Cibinii minoris exemplum sequuta.e.)iii Ea re comperta Basta, urbem rur-sus recuperavit.f.)iv Recuperata etsi a rebellibus saepe gravissimis incommodis aff ecta, ac igne et ferro vastata, recepto tamen Germanorum militum praesidio, et contemptis omnibus pericu-lis, rerumque et fortunarum suarum dispendiis usque ad belli exitum in fi de, et offi cio, constan-tissime perseveravit.v Et quamvis hac fi delitate sequutis quoque tumultibus Bethlenianis, Rakoczianis, et Tökölianis restitit: tamen nequivit evitare, quin uni alterive succumberet.

Postremo motu Rakocziano, diu in manibus tumultuatorum mansit, donec pulchre com-munita, anno MDCCX. caesareanis restitueretur.

§. IV.

Occurrit autem urbecula haec sub latitudinis gradu XLVIII. cum minutis 49., lon-gitudinis vero XLIV. cum 46. minutis, milliaribus sex Bartff a in meridiem, totidem Leutschovia in orientem, in septentrionem vero quatuor Cassovia, loco amoeno, plano, aliquantum concavo, patentibus undique agris collinis partim, partim planis, quippe

Calamitates et verbera urbis.

Situs urbis.

c.) Vid. Istvanffius Lib. I. f. m. 9. et Lib. II. f. m. 14. alias 18, 16.

d.) Idem Lib. XII. f. 127.

e.) Idem Lib. XXXIII. f. m. 500. alias 815.

f.) Idem Lib. eodem f. 502.

i Locos in nota c.) citatos vide in Istvánffy 1724. pp. 9., 14.; Istvánffy 1622. p. 18.

ii Nota d.) a nobis huc translata est e fi ne sententiae prioris, cum sine dubio huc pertineat; loco enim operis Istvánffi ani in nota citato de castris Caesarianis pone Eperjesinum a Felsio anno 1535. communitis legere possis.

Vide Istvánffy 1724. p. 127.

iii Locos in nota e.) citatos vide in Istvánffy 1724. p. 500.; Istvánffy 1622. p. 815.

iv Locum in nota f.) citatum vide in Istvánffy 1724. p. 502.

v Vide ibidem.

1 pp. 144–145. posterius insertae et vacuae sunt 2 corr. ex positio ne sec. A 3 corr. ex notionis a nobis

4 corr. ex scolis sec. A

leni et vix sensibili passim acclivitate variantibus, quos postea fastigant montes, sed [p. 146.]1 remotius paullo, quam qui terrenum civitatis reddant asperum, et horribile.

Forma urbis est oblonga, ovalis tamen, et Cassoviae haud multum dissimilis. Pari etiam positione2 diff unditur a meridie in septentrionem, non ab ortu in occasum, ut nonnul-lig.)i volebant, Tarcza amne latus eius orientale rigante. Idem poeta sic infi t:ii

Hanc situs ipse loci, veniens e collibus unda, Et duplex tutam murus ab hoste facit.

§. V.

Aedes sacras numerat quatuor, quarum duae in media urbis area, seu foro, conspiciun-tur. Una paullo superius, D. Nicolao sacra, quae augusta, et sumptuosa fabrica, turrique eximia inservit genti Germanicae; inferior altera aeque augusta, sed expensarum mi-norum, quae recordatione conceptae Virginis Deiparae, frequentatur Hungaris, utrius nationis3 sacra PP. Iesuitis administrantibus. Ante hoc alterum templum in eodem or-dine paullulum inferius, eminent scholae, aedifi cio gemino, minori uno, altero maiu-sculo, sumptuoso, et hilari, quod ab Evangelicis exstructum, celebri olim gymnasio, vulgo collegio, in quo Academica paene studia tradebantur, enituit; sed ademptum iam utrumque, scholis4 suff ragatur Iesuiticis. Aedes autem sacrae reliquae recedunt ab his in latera, estque unum Minoritarum, sancto Iohanni Baptistae sacrum, quod auxit, atque ornavit Alexander Ketzer; alterum Observantium, restitutore eiusdem, seu restauratore Francisco Klobusiczkyo, libero barone de eadem.

§. VI.

Ipsa urbis area spatiosa quidem est, sed nihil aliud, quam media pars plateae, quae ur-beculae longitudinem dividit, et a por[p. 147.]ta superiori, ad inferiorem protenditur, vocaturque Windisch mittel-gasse. Praeter eam est alia, auf den graben, quae compluribus maeandris, seu meatibus, plateolisque iungitur. Idem poeta:

Dividit augustos, augusta platea Penates Se media pulchrum pandit in urbe forum.iii

§. VII.

Inter domos publicas excellit curia urbis, e regione templorum ab oriente instructa, laxa eadem, et usibus conventibusque publicis opportuna. Altera ab hac est in foro, in qua

Aedes sacrae.

Spatium et se-ries platearum:

Aedifi cia.

g.) Auctor Topogr. Magni regni Hung. p. 153.

i Locum in nota g.) citatum vide in Bonbardi 1718. p. 153.

ii Idem poeta, id est, Ladislaus Turóczi SJ, multo superius iam citatus. Vide in Turóczi 1719. f. A[12]r.

iii Vide Turóczi 1719. f. A[12]v.

1 corr. ex parta sec. A 2 pp. 148–149. posterius insertae et vacuae sunt

emporium olim, seu apotheca mercium diu cum gloria urbis celebrabatur, iam mer-cantibus inservit. Quidquid autem privatarum domuum ex utraque parte1 est, aequa utrimque serie, fabricisque in geminos mansionum ordines contignatis, incrustatisque amoene adtolluntur. Et quemadmodum omnia murata sunt, ita non sine decore hone-statem urbis tuentur. Moenia murus geminus, alter altero sublimior, et solidior incingit, suff ulcientibus eos propugnaculis, quorum duo praecipua, mercatorum unum, alterum vietorum non parum addunt ornamenti urbeculae, ut nihil dicamus de reliquis, quae a sartoribus, carnifi cibusque nomen habent: eae enim pariter singulari munimento moe-nia, et urbem ornant. Praeterea adstant portae, superior una, altera inferior, adiecta una portula a latere, quae omnia turritis tectis condecorant urbis compagem. Totam eam ambiunt fossae, alte satis depressae, quarum una, quae Tarcae vicina est, oppletur aquis ad summum.

§. VIII.

Extra urbem ad occasum sunt suburbia frequentium domuum, et hortorum, inter quos et oratoria Evangelicorum, cum scholis, et domiciliis sacerdotum permittuntur. Ante portam superiorem visitur mola, [p. 150.]2 compluribus ductibus conspicua; haud procul inferius sunt molae plures, inter quas et pulveris pyrii erat molendinum, frequentes que aediculae opifi cum: non secus ante inferiorem etiam portam obsessa sunt omnia domi-ciliis, quae tametsi bellis variis saepius corruerunt; restauratae sunt rursus. Ultra Tarcam fl uvium in occidentem prominent vineta urbis, non ampla quidem, sed tolerabilis fru-ctus. Tota ea regio, arbustis silvescit fructiferis. Ex eadem etiam parte consurgit mons quidam eximius, in cuius pede visitur arbor, Germanis Pfaff enbaum, succi salubris et pretiosi. Summa montis ferunt herbas itidem salutares, diversissimi generis. Et quem-admodum solo mons sabuloso est: ita ubertim procreat Sedum minus, et Napellum fl o-re albo, de quo dum Cambisis natus nonnihil quotidie degustasset, ita veneno imbutus fertur, ut quam primum musca naso eius insedit, enecata sit. Ultra eundem hunc mon-tem semihorio scatet ille fons acidus, quem Hungaris Gonoszkút supra nominatum dixi-mus. Color aquae caeruleo atrior, aluminis odor, saporque stringens, vis, qua elumbia membra solidantur. Itaque non ad potum modo suadetur a medicis, sed etiam ad illi-niendum externo, si quis virus vehementius, et membra imbecillia persentiat. Sunt, qui marte, seu ferrea materia imbutum fontem adfi rmant, ideoque ad solvendas obstructio-nes hepatis, lienis, et venarum mesariacarum utilem credunt. Sunt autem fontis huius complures venae, et crebrae scaturigines, silvis ibidem obumbratae, in quibus silvis locus unus Germanis audit Zellengrund. Infra portam inferiorem a dextris, inter agros occur-rit amoe na quaedam terrae positio, [p. 151.] ibidemque lapicidina; inde ad quadrantem horae succedit via lacustris, et coenosa, quae in eundem montem deducit. In huius pro-gressu reperitur passim farvora, salubris herba. Summum autem montis cacumen cuspi-datum est, olim depressum, et intime rivo ebulliens, e cuius fundo aurum quoque elutum fertur. Et quamvis iam scrobs hic, et rivus obruti sunt parte sui maxima: tamen eruitur adhuc humus quaedam glareosa, quae si comminuta aquis diluatur, fi atque ex reliquiis

Suburbia.

1add. a nobis 2 pp. 152–153. posterius insertae et vacuae sunt 3 corr. ex vestiarium 4 add. a nobis

5 corr. ex a bundant sec. A

regulus, ex binis circiter libris, terna plus minus grana auri elidentur. Vocatur scrobs hic Hellengrund, Latinis baratrum. Reducto isthinc itinere occurrit opacus quidam atque amoenus meatus, qui ad acidulas ducit alias, Borkut nomine, quas Eperiesienses lacu lapi-deo instruxerunt, adiecto aedifi cio, suff ugii amoenioris gratia. Depressa sunt, sed non sine amoenitate, quae fons hic tenet. Aquam eius terram auream, vel si mavis, sulphu-ream ducere compererunt, rerum periti. Itaque sextarius unus alterve ex ea dum bibitur, laxat alvum, urinam pellit, ideoque, quod ob levitatem suam diu stomachum non onerat, verum transit, gratus est bibitu, et opportunus.

§. IX.

Cives urbis partim sunt Germani, partim Slavi, Hungari pauci, et non nisi qui vel ad-venerunt, locis ex Hungaricis, partim didicerunt linguam ex Germanis, atque Slavis.

Germanorum par fere dialectus est, quemadmodum Cassoviae, Cibinii, Leutschoviaeque, Saxonica nempe, vario genere mixta. Contra Slavi imitantur partim Polonos, partim Russos, adscititio loquendi <modo>,1 qui parum leporis, inconditi, et crassi multum ad-mixtum habet. Religio in utramque nationem dominatur Catholica. Nam etsi pars ci-vium [p. 154.]2 potior confessioni adhaeret Augustanae, tamen eius exercitium excluditur in suburbia, Catholicorum sacris in urbe obtinentibus.

§. X.

Magistratum gerit praetor, seu iudex, suff ragantibus XII. senatoribus, et uno actua-rio; qui ut alias, heic etiam diebus certis in curiam coeunt ad concilia. Extra senatores istos habentur quoque viginti quatuor viri, ex nobilioribus civibus delecti, qui senatum superiorem in rebus magis arduis, sublevant quasi, et iuvant, et non tantum in nume-rum demortuonume-rum eliguntur, sed etiam munera gerunt externa. Cives reliqui incum-bunt vel mercaturae, vel operis sellulariis, vel etiam agriculturae. Et quod ager arctior est, quam ut quaestui, aut vino suffi ciat, ad Tokaiensem oram recurrunt quidam poten-tiores, redemtisque illic vineis, dant operam ibidem vino, coemptisque saepe vinis plu-ribus, faciunt eorum quaestum, cum in fi nibus his Hungariae, tum in Poloniam quoque.

Par et panni, rerumque vestiariarum3 mercatura est. Praeter venundandi modum, quem domi habent, cum quotidie, et hebdomadatim, tum quotannis diebus festis SS. Triadi, Laurentio, Andreae et Carolo <sacris>,4 excursunt in oppida, et civitates vicinas mercandi caussa. Eadem commomercanditate, opifi cum etiam, modus vendenmercandi ea est, quae confi -ciunt. Ea vero omnia, quum parvi constent, tantum haud important, quantum ad opes, et divitias suffi ciat. Itaque pauci abundant,5 plurimis aegre angustam rem domesticam cum honestate tutantibus. Alioqui vivunt omnes modo civili, non ad luxuriam, verum parce, honeste tamen. Vestis paucis Germanica est, pluribus Hungara, oblongior tamen paullulum, et composita ad modestiam, colore caeruleo, aut rubello. Par et feminis co-lorum varietas, [p. 155.] vestitus ex Hungarico Germanus, forma venusta, ex albo rubea,

Cives Germa-ni, Sclavi, Hungari pauci:

religio.

Iustitiae ad-ministratio:

labor civium:

mercatus: et nundinae:

i Locos in nota a.) citatos vide in Istvánffy 1724. p. 184.; Istvánffy 1622. pp. 298–299.

a.) Vid. Istvánffius Lib. XVI. f. m. 184. b. alias 298.

vegetus animus, et eff abilis, benefi cusque ac hospitalis. Nuptiis et hae properant, dum li-ceat, perosae virginitatis protractioris. Eaedem nendo, et sarciendo, pinsendoque, atque coquendo vitam occupant; sed praecipua ipsarum industria subigendo lino impenditur.

Virorum contra a puero est litteris se humanioribus, et deinde mercaturis, vel opifi ciis devovere. Et quoniam ab antiquis iam temporibus celebria heic gymnasia habebantur, fi eri aliter non potuit, quam ut cives Eperienses praecipuam nacti sint occasionem mores induendi tersos, politos, atque decoros.

SEC T IO I I.

De

Arcibus huius Processus.

I. Köszögh

Rudera sunt arcis eius nominis, quae olim in monte quodam modice alto insedit, subluen-te eum Hernado. Suberat olim familiae Segnei, quae in varias lineas sparsa, produxit Lapis Pataki, Köszögi, Somosi, Budameri, tandemque in ultima Segneiana una cum exitu saeculi praeteriti defecit. Itaque femineo semini relicta paret dominis diversis: numeratque in hoc processu Budamer, Lapispataka, Berettyo, Bogdany, Lemes, Litsert, Vargony, Mik, Erdötske, Abrány, Segnye, Boroszlo, Bolyar, Terebö, Oroszpökleny, Labócz, Oroszszuha Dolina.

II. Lipocz

Erat olim arx celebris in edito quodam monte, parebatque genti Roszgony. Ea vero defi ciente da[p. 158.]ta1 est a regibus dono familiae Czeczei de Czecz. Ex qua fami-lia, quum Leonhardus Czeczei per XV. annos Cassoviae cum imperio praeesset, ne se-mel quidem extra urbem pernoctasse visus est.2a.)3i Fuit autem dux belli Ioannis de Zapolya. Demortuo eodem, arx cum bonis a Ferdinando I. Ketzerio data est; qua-propter Ketzer de Lipócz nominatur. Is ubi in arce ipsa stationem suam fi xisset, conse-rens cum Zapolyianis caesus est, arxque adsultu eisdem cessit, fi lio post pacatis rebus ad possessionem eius redeunte. Pertinent ei4 vici Ketzer, Pkleny, Ofalu, Turina, Veres-Vágas, Patacskö, Tischita, et Modiocz in hoc processu.

III. Sóvár

Antiquissima rudera arcis olim celebris, et famosae a partu inusitato domini eius Miczbani; quippe cuius coniugem uno partu a. 1222. fi lios septem exclusisse accepimus.

Quum autem ob tantum partum territa uxor, uno fi lio retento, reliquos per agrestem

1 pp. 156–157. posterius insertae et vacuae sunt 2corr. ex sit 3 notae a.) textus om. B, add. sec. A

4 corr. ex et sec. A

Rudera arcis Köszög.

Arx Lipócz olim celebris:

eius fata.

Arcis Sóvár de septemplici partu digna memoria:

feminam eiiciendos curaret, forte ei occurrens maritus, qui tunc venatus caussa abe-rat, interrogat, quid eff erret, illa respondente canes, hic videndi eorum desiderio in-census, dum liberos suos esse comperisset, clam eosdem hinc et illinc distributos apud agrestes educari, et ubi adoleverant, coniugi suae repraesentari iussit. Eorum ergo, qui in Sóvár educatus est, propagavit familiam Sós de Sovár, qui in Batsko, comitatu Zempliniensi, Batskai, qui in Szerdahely in eodem comitatu, Szerdahelyi, qui in Szürt, Szürti in Comitatu Unghensi, Vecsei, qui in Vecse, et sic porro. Historiam Miczbani et sep-templicis partus, quam multi inter fabulas retulerunt, roborat carmen, in templo diruto Szerdahelyiensi, in regiuncula interamnana Bodrogköz, cippo marmoreo [p. 159.] Nicolai Boczkai, ex eodem partu prognati, inscriptum, quod occasione Szerdahely in Comitatus Zempliniensis processu Bodrogköz sat magno labore ex oblitterato monumento consigna-tum heic repetimus hoc modo.1

Undique Christi dum2 furerent, et bella per ignes3 Vexarent miseros, dira famesque viros,

Nicolaus praestans atavis, et principe fratre, Quo4 Stephanus Boczkai Teotonis arma tudit.5 At Gabriel iuvenis6 †electa limina rege†7

Et patriae et purae relligionis opus.

Hoc8 genus a Miczban9 Simone trahebat avitum Cuius septena prole erat aucta domus.

Sex iubet exponi coniunx, quos forte ferenti Obvius est 10 Miczban,11 res patefacta fuit.

Infantes Miczban12 famulis melioribus usus Aspere 13 clam timida coniuge curat ali.

Atque ubi creverunt, numeros auxere suorum Ex his Boczkaius14 vir pius ortus erat.

Botskaius autem vocatus a Batska pago Zempliniensi, in quo primus ille Dionysius de par-tu illo educapar-tus est. Alter erat Brucius de Szürte, tertius Detricus de Szerdahely, quarpar-tus Simon de Eszony et Csapi, quintus Th omas de Polyunka, unde Polyankai, sextus Th omas praepositus Lelesziensis, septimus Georgius de Sóvár. Quibus post emortuis recidit arx in aerarium regium, parentibus ei pagis Sovár, Sosujfalu, Gyülvész, Motsarmány, Kis-Sáros, Salgó, Kelemes.15

1Hoc epitaphium etiam in Notitia Com. Zempliniensis, immo ibi plenius reperitur; quod enim hic ponitur, mancum est. Vide in hoc tomo in pp. 169–170. Vide etiam in Cornides 1782. p. 154., ubi textu meliore hoc carmen legi potest. 2 Christi dum Cornides 1782. p. 154. Christiadum 3 Cornides 1782. l. c. orbem

4 Cornides 1782. l. c. qui 5 Cornides 1782. l. c. tulit 6 Gabriel iuvenis Cornides 1782. l. c. Gabriele iuvans

7Cornides 1782. l. c. electo limina rege 8 Cornides 1782. l. c. hic 9 Cornides 1782. l. c. Mitzbán

10Cornides 1782. l. c. it 11 Cornides 1782. l. c. Mitzbán 12Cornides 1782. l. c. Mitzbán

13 Cornides 1782. l. c. cauta 14 Cornides 1782. l. c. Bozkaius 15 corr. ex Kelemet sec. A

carmina in di ru to templo Szer daheliensi visa de septem Miczbanii

pro-libus masculis uno partu editis.

IV. Matskakö

Arcula est in petroso montis latere e regione Eperiessini. [p. 162.]1

S E C T I O I I I .

2

De

Oppidis, Vicis, seu Pagis