• Nem Talált Eredményt

Oppidis, Vicis, seu Pagis huius Processus

I. Dominium familiae Bajor

1.) Bajor vicus gentis cognominis. Dissidet Eperiesino milliari uno in occidentem intra montes, ducitque viam ad Scepusios, speciatim Gölnicium, et Szomolnokum. Ager ei asper et eff oetus est, nominatur Bajor vágás.

2.) Kvatsan priori affi nis, incolitur a Ruthenis, rigaturque torrente quodam, qui in Swinkam emeat.

3.) Klemberg Ruthenorum colonia, priori consimilis.

4.) Andras-vágás modicus viculus, nomen ab Andrea gerit, qui eum exciderat.

5.) Reliq.

II. Dominium urbis Cassoviensis

Est id in decursu fl uvii Hernad, cuius vallem totam occupat. Pagi eius sunt:

1.) Berky retroagitur inter montes, incolis Slavis, solo aspero.

2.) Tapolcsan ad eundem fl uvium, sed solo benigniore.

3.) Berzenke recedit inter montana ad occasum.

4.) Kwaczány est etiam inter montes.

5.) Janó supra Radacs, inter montes.

6.) Radacs accedit propius ad Hernadum, [p. 163.] cuius pars dimidia spectat ad gentem Csicser apud Unghenses.

7.) Rusin in ripa Hernadi.

8.) Kis Ladna, 9.) Nagy-Ladna,

10.) Kis-Falu, vicinissimi circa Hernadum vici.

11.) Szokolya 12.) Sz. István

13.) Tehany, erat hic unicus vicus Turcis in toto Comitatu Sarosiensi tributarius.

1 pp. 160–161. posterius insertae et vacuae sunt 2 corr. ex II. sec. A

Arcula Macska-kő e regione Eper jessini posita.

Dominium fa-miliae Bajor.

Dominium urbis Cassoviensis.

III. Dominium Kőszőgh

1.) Budamer distat ad iactum sclopi manuarii ab amne Tarcza, deditque ortum familiae sui nominis. Ager heic iam incipit esse planior, et utilior. Distat Cassovia milliari uno.

2.) Lapis pataka in altero margine Tarczae, Lapispatakiorum1 incunabulis notus, agro commodo.

3.) Berettyó, adfi nis Budamero in eodem amnis latere, in via paene regia. E regione eius est

4.) Bogdány paris agri.

5.) Lemes adfi nis Beretyoni.

6.) Licsért, cursoris statio, ostendit castellum haud ignobile ducis belli baronis Rhenand.2 Sed et viculi priores in eadem via regia sunt, reliquis intra montes ad orientem, et se-ptentrionem sparsis.

7.) Vargony 8.) Mick 9.) Erdőcske 10.) Abrany 11.) Senye 12.) Boroszló 13.) Bolyar

14.) Terebö pagelli sunt contigui. [p. 166.]3 15.) Orosz Pökleny,

16.) Orosz Lubócz,

17.) Szucha Dolina, omnes hi Ruthenorum sunt coloniae, parvis pagis, vicinisque sibi in-vicem, solo vili, et salebroso.

IV. Bona familiae Ketzer

Cohibentur angulo quodam ultra montes inter fi nes Comitatus Zempliniensis, et Abauj.

1.) Ketzer Pöklyen est sedes dominationis, quam diruta arce Ketzerii delegerunt.

Continetur castellis duobus. Ager tamen montani ingenii est: montes enim heic excelsi sunt, iidemque provinciolae huius, et Zempliniensis arbitri.

2.) Kosztolyan solo rivo a priori discernitur, estque pari regionis, atque soli indole.

3.) Ofalu, quarta parte milliaris supra Poklyen, a quo fl uvio defl uente irrigatur: tan-demque infra eundem mediocri milliari infl uit Tarczam.

4.) Turina supra Ofalu. E regione eius 5.) Verés-Vágas sub radicibus montium.

6.) Patacskó et

7.) Tischite infra Ketzer Poklyen, atque montes.

8.) Modrocz paris sortis.

1 corr. ex Lapis patakiorum sec. A 2 corr. ex Rhenan sec. A 3 pp. 164–165. posterius insertae et vacuae

sunt

Dominium Kőszog.

Bona familiae Keczer.

V. Bona familiae Andrasi de Csik Sz. Kiraly

Redeundo e montium angulo est

1.) Somos natalibus olim familiae Somosi clarus, iam subiectus Andrasiis. Ager ei bonus, sedetque pagus contra Letserd. Subluitur latere dextro ab amne Tarcza, cui heic pons im-positus est, eluvionum tempore frequens. Colitur ab Hungaris. [p. 167.]

2.) Magyarfalu solo interfl uente rivulo dirimitur a Somos, priori suppar, et aeque exilis.

Silvae ei sunt copiosae, ager vilis, incolae Hungari.

3.) Somos-Ujfalu, supra Letsérd, altero aquae margine. Sunt ei acidulae, sed enectis po-toribus infames, inclinato in fontem capite opprimunt vapore: bibuntur tamen, et sca-turiunt in prato.

Hucusque bona Andrassyana.

4.) Kendi supra Ujfalu, olim Kendiorum pagus, qui tamen iam inter plures dividitur.

5.) Mocsarmány visitur contra priorem, non procul ab amne, est familiae Soos de Sovár.

6.) Szent Péter distat uno milliari Eperiesino, incoliturque ab Hungaris religionis Helveticae, nunc ad Sebes spectat.

7.) Eniczke est supra Kendi, possessio Eniczkeiorum, adfi nis Eperiesino et Sovár, dextro latere subluitur ab amne Tarcza.

VI. Bona Sóvariensia

1.) Sovár subiacet ruinis arcis cognominis in ripa rivi Szegtsó, infra quem <ille>2 in Tarczam incidit. Est ei fons aquae salinae, quae si coquatur, pari copia elicit salem, uti Halae Saxonum. Sed quod fodinae quoque salis sunt penes pagum, fons incolis relinqui-tur; ex fodinis autem eruitur primo materia atra, deinde sal crystallinus, qui paratur hoc modo: certa pars materiae atrae, et salis crystallini inditur in lacum; infunditur his aqua salina, ex Leopoldina Salina, sic enim vocatur, eruta. Ea re solutus sal defl uit per canali-culum in ahenum, in quo aliquot horarum [p. 170.]3 intervallo coquitur. Sed in eadem fodina Leopoldina reperitur etiam sal purus, caeruleo haud dissimilis, ex quo fi unt disci, pocula, et id genus vasa domestica. Idem sal si conteratur, candet nivium instar, alioqui est caeruleus. Occurrit heic in eadem salina quoque liquor Alkahest, tantae virtutis, ut vestem quoque perrodat.

2.) Sós-Ujfalu, adfi nis priori sub montibus, est Sosyanum bonum.

3.) Gyül-vész vicinus utrique, nihil melior, nunc Francisci Lonyay.

4.) Motsarmány huc olim spectabat; sed hodie possidetur a Soosiis.

5.) Kis-Sáros possidetur iure Soosiano a compluribus.

6.) Salgó, aliquibus Salgotska, exilis pagus, familiae olim cognominis natalis, sed iam in-ter complures possessores dispertitus.

7.) Kelemes, familiae Kelemesi praedicatum, quae iam defecit. Omnes hi adluuntur fl u-vio Szegtsó.

1 nota marginalis om. B, add. sec. A; ubi vero bona Sarosiensia est 2 add. a nobis (ille, id est, rivus Szegtsó

infra Sóvár pagum in Tarczam incidit) 3 pp. 168–169. posterius insertae et vacuae sunt Bona familiae

Andrassii.

Bona Sóvariensia.1

VII. Bona Sebesiana

Fuit olim Szinka de Szebes familia celebris, qua emortua devoluta haec1 bona sunt in Forgatsios; hodie autem possidentur a comite Iosepho Szentivany. Ubi

1.) Varallya tenet arcis Matskakö pedem, vicus exilis ad orientem.

2.) Fel-Szebes adsidet rivo, qui a Matskakö per Varallya defl uit, agroque collino est.

3.) Alsó-Sebes eundem ad rivum, in via regia, qua Eperiesino itur Ungvarium. Est ei ca-stellum C. Szentivanyi, est et Franciscanorum coenobium, quod fulmine percussum semel iterumque ex tabaccae [p. 171.] fumigatione, instauratum est. Habet amoenam planitiem. Poenae loco erat impositum rusticis fumigantibus tabaccum, ut mulctum2 solvant unius fl oreni, quae mulcta data huic claustro, et sic restauratum.

4.) Szent-Peter supra dictus huc pertinet.

5.) Keresd Fö, melius Körös Fö, sub altissimis3 montibus, qui perpetuis iugis Tokainum usque procurrunt.

M E M BRU M I V.

De

Processu Orientali,