• Nem Talált Eredményt

I. Bartff a

Vetustior est Bartff ensium civitas, quam ut origines eius indicare queamus. Sed nec ratio nominis constat. Bardfam Hungaris dici volunt, a ligni genere, quod ista regione ante ur-bem conditam viguerit: id vero Taxum fuisse, infra dicetur: quem tamen hodie Hungari non bardfa, sed tiszafa3 adpellant. Germani Barthfeld vocant, etymo haud magis cogni-to. Warthfeld primitus vocitari oportuisse, non plane nulli existimant: quasi campus es-set speculatorius. Nam Warthe quidem excubias, seu speculam Germanis signifi cat. Slavis Bardiow audit, incerta prorsus denominatione. Sunt, qui urbem latroni [p. 64.]4 Ruman

Processus Sarosiensis unde nomen sortitur.

Bartphae civi-tatis origo ob vetustatem ignota:

nominis etymon:

i Locum in nota a.) citatum vide in Bonbardi 1718. p. 154.

ii Locum, qui hic citatur, vide in Turóczi 1719. ff . A[12]v–B[1]r.

iii Hic ab auctore nostro duo versus ex industria sunt omissi. Cf. Turóczi 1719. f. A[12]v. Vide etiam notam nostram i. in p. 58.

a.) Topogr. Magni Hung. Regni p. 154.

1 corr. ex hac sec. A 2 corr. ex quanta sec. A 3 corr. ex Rumann sec. A 4 add. a nobis

dicto natales debere suos, perhibeant. Diu is, sicuti tradunt, per haec1 Carpathi lustra, cum suis latrocinando vagatus, tantas opes coacervavisse fertur, quantae2 castro consti-tuendo suffi cerent. Itaque sive poenitentia facinorum tactus, sive, quod forte res est, sup-plicii metu adductus, ad mutandum vitae genus animum adiicit, atque concisis late silvis taxeis, oppidi pomoeria designat, felici adeo successu, ut brevi concurrente ad habitan-dum multitudine, nova haec latronum colonia, ad iustam oppidi molem increverit. Quae si ita sunt, eadem Bartff ensis, quae Romanae urbis fuerunt exordia, hoc est, a latrocinan-tibus arcessenda. Certe, conditoris huius statuam, ex ferro fusam, super curiam, memo-riae caussa, cives postea collocaverunt, stantem eam, et dextra hastam prensantem. Sed honestiorem tamen originem volunt alii. Nempe, Ruman3 illum non latronem fuisse aiunt, sed Romanum civem, stativorum, quae istheic adversus Barbaros Romani habue-rint, praefectum. Is ergo, turri primum educta, suorum castra praemunivit, quae postea ob diuturniores Romanorum excubias, ad oppidi modum, habitari coeperint; exstareque eius molis, in porta superiori monumenta. Haec illi, sed sine historiarum fi de. At enim, si in re dubia coniectandum sit, vero similius est, si non excitatae, saltem auctae urbis laudem, Saxonibus adtribuere: sive iis quidem, quos ista regione Carolus M. sparsit, sive posterioribus illis, qui sub Hungariae regibus hospitatum isthuc accessere. Quas quidem coniecturas, quia fusius alibi ad historicam fi dem excussimus, nolumus heic repetere de-nuo. Ceteroquin, dubito, annon antiquiorem esse Bartff am oporteat, quam ut [p. 65.]

ad Caroli I. aetatem, hoc est, ann. MCCCXXIV. referri possit; quod tamen a recen-te scriptore fi eria.)i video. Istud extra dubietatem, urbis incolae, positum volunt, primum fuisse Carolum, qui urbem, levi munitam opere, robustiorem eff ecerit.

§. II.

Posita est urbs loco editiore, opportunoque, septentrionali amnis Tapoly margine, sed angustiore forte, quam pro libera, regiaque civitate, ambitu. Est ea in orbem substru cta, atque triplici muro, quem vastae hinc, atque illinc turres praefulciunt, incincta. Hinc poeta Cassoviensis l. c.:ii

Fida favet molis lateri Neptunia proles Et compacta suis saxa tuetur aquis.iii In sphaerae circum sunt moenia ducta fi guram,

Ut docuit nostrum norma vetusta patrum.

Intus vetusta sunt omnia, sed operis omnino solidi, quare in primis priscorum hominum aedifi cia merentur commentari. In4 media urbis area, publicae aedes, sive curia visuntur,

statua condi-toris.

Situs urbis:

operae solidae:

aedifi cia:

i Ecce, hic citantur illi duo versus, qui superius omissi sunt. Vide Turóczi 1719. f. A[12]v.

ii Locum in nota b.) citatum vide in CJH I. pp. 127., 130. Hac enim Tripartiti editione usum esse Belium, iam diu nobis compertum est.

iii Verba hic citata vide in in CJH I. p. 127. Vide etiam notam nostram priorem.

b.) Tripart. P. III. Tit. VIII. et XIX.

1 sc. alternis vicibus 2 p. 66–67. posterius insertae et vacuae sunt 3 corr. ex munimenta sec. A 4 corr.

ex aetatis sec. Túróczi 1719. f. A[12]v 5 CJH I. 127. add. itaque 6 CJH l. c. Leuchovia 7 CJH l. c.

Th avernicorum 8 CJH l. c. Pesth 9 CJH l. c. Barthfa

substructionis et ipsa, vetustae licet, haud tamen contemnendae. Hanc Rumani, latro-nis illius, sive civis Romani, sicuti diximus, statua ornat, facitque fi dem credulis, heroam fuisse, cui urbis exordia debeantur. Hinc demum forum, atque platearum divortia, serie domorum inaequali, versus tres portas procurrunt, quas olim forte, cum res, ob belli vici-nitatem trepida esset, alternis1 patuisse, Zeilerus meminit. Ecclesia, quae ad aquilonem prospicit, D. Aegydio dedicata est, laxa ea, neque inelegans. In primis intrantium oculos advertunt, altaris substructio, magni sumptus, umbo item sacer, et organum pneumati-cum. Insunt ei praeter [p. 68.]2 emortuales cryptas alias, Stephani de Sered, summi viri, clarissimorum item aliquot virorum monimenta.3 Sed privatorum aedes, nisi opimiores sint heri, tenues sunt. Praecipua cellariis laus tribuitur, in quibus nostra adhuc aetate, taxeae trabes, ferendis doliis suggestae, inerant: silvarum, uti vulgo creditum est, quas Ruman excidit, reliquiae. Suburbia civitate ipsa multis modis sunt ampliora.

Hinc, illinc illam spatiosa suburbia cingunt, Aeratis 4 patefi t postibus illa tribus.i

Toti ea urbi circumfunduntur, sed aedibus constantia humilibus, et ex materia factis.

Quando in iura liberae, regiaeque civitatis venerit, non habeo dicere. Illud in confesso apud omnes est, inter primas fuisse, quibus axioma istud, ab optimis regibus collatum legas. Hinc est, quod inter antiquiores superioris Hungariae quinque liberas, regiasque urbes, tertio loco censeatur, adscribaturque iurisdictioni Magistri Tavernicorum. Quod, quia a Verböcziob.)ii tamquam res, quae sua aetate iam inveterata fuerit, inter iura Hungariae refertur, oportet libertatem urbis nostrae non minus antiquam esse, quam reliquarum, quae illic recensentur. Civitatum,5 inquit, liberarum aliae subsunt iurisdictio-ni Personalis Praesentiae Regiae Maiestatis, ut Alba Regalis, Strigoiurisdictio-nium, et Leutschovia,6 aliae vero, ex antiqua regni consuetudine, iurisdictioni Magistri Tavernicorum7 Regalium, sicuti Buda, Pest,8 Cassovia, Posonium, Tyrnavia, Sopronium, Bartff a,9 Eperies.iii In primis vero emicuit Sigismundi regis adversus Bartff enses indulgentia. Uti enim erat urbium studiosissimus, nihil sive in muniendis iis, quod decreta loquuntur, sive privi-legiorum accessione donandis fecit residui. Bartff am profecto, [p. 69.] praeter insignem libertatem, ditione XIV. vicorum, memorabili ad posteritatem exemplo, locupletavit, ea lege, ut castrum Bartff am, sic enim verba diplomatis habent, moenibus communirent.

Ex eo tempore, validior esse coepit, et ob adiectos, nova munifi centia vicos, etiam ditior.

suburbia:

a quo gaudeat tempore iure libertatis, ig no-tum auctori:

Sigismundi re-gis adversus Bartphenses indulgentia.

i Locum in nota c.) citatum vide in Frölich 1639. p. 350.

ii Locum, qui hic citatur, vide in Turóczi 1719. f. B[1]r.

iii Locum in nota d.) citatum vide Schesaeus 1571. f. Fiii(r).

c.) In Medulla Geogr. Pract. p. 350.

d.) Schesaeus Ruinar. Pannonicar. Lib. I.

1 nota marginalis add. sec. A, ubi vero reipublica est; corr. a nobis 2 malim recte 3 pp. 70–71. posterius

insertae et vacuae sunt

§. III.

Incolae Germani olim fuere omnes, lingua institutisque Saxonum agentes: quod quidem nostram sententiam confi rmat, ipsa civitatis incunabula, genti illi exterae deberi. Hodie Slavi Germanis mixti sunt, ac hi sane ex Polonorum vicinia, et Russorum, qui circumha-bitant, contagio, ore loquentes crasso, et incondito. Cum Saxones soli rerum potirentur, ita moris aviti erant tenaces, ut non vestis modo genere, sed ritibus etiam a ceteris incolis sese discriminarent. Fröhlichiusc.)i auctor est, senatores, et communitatem (cives praeci-puae dignitatis intelligit) publicis in congressibus habitu peculiari uti. Nempe, ex Saxonum consuetudine palliati, et ob muneris gravitatem, atras induti vestes, in curiam prodi-bant. Sed is mos, Slavis in supplementum civium adscitis, tandem evanuit. Recta2 poe-ta cipoe-tatus:ii

Dicitur haec olim veteres imitata Quirites, E rostris dixit cum sacra iura suis, Scilicet annosis, quoties subiere senatum,

Imos ad talos defl ua vestis erat.

Certe, non laude modo egregiae administratae reipublicae valuerunt olim Bartfenses, sed litterarum etiam cultu. Vulgatum ideo avorum memoria Bartff ae encomium fuit, ut lit-terata, eruditaque diceretur, ob gymnasii, quod heic fl oruit, praestantiam, et doctorum, ex eo prodeuntium, copiam. Enimvero, non Sarosiensis modo Provinciae, [p. 72.]3 sed Hungariae etiam superioris iuventus, et quod mirere, exteri quoque isthuc ad mercatum bonarum artium, frequentes confl uebant. Itaque, ne aliquod melioribus litteris praesi-dium deesse videretur, offi cinam quoque typographicam, egregia cura, istheic consti-tuerat urbis senatus. Quae omnia pridem vel evanuere, typographia Cassoviam translata, vel ita sunt adtrita, ut vix pristini fl oris umbram referant.

§. IV.

Ad cives, quod adtinet, culti ii sunt, et ad omnem humanitatem facti: quod nos quidem litterarum illi amori, qui heic aliquando viguit, non dubitamus adscribere. Propagatur enim per litteras, nescio qua vi occulta, honestatis studium, in posteros quoque, ut licet desinant esse eruditi, tamen imaginem quandam castigati probique moris aliquamdiu referunt. Hinc illud Bartff ensium encomium:d.)iii

Incolae prisci:

hodierni:

horumque mores:

prisca reipu-blicae admini-stratio:1

literarum cultus.

Civium humanitas:

encomium in Bartphenses:

i Locum in nota e.) et inferius citatum vide in Cromerus 1568. p. 273.

e.) Lib. XVII. De rebus Polonicis p. 273.

1 Schesaeus 1571. f. Fiii(r) Bartpha 2 corr. ex exerunt sec. A 3 sic et in ms. A 4 quibus del. sec. A

5 in … geruntur Cromerus 1568. p. 273. ita geruntur in Prussia et Pomerania 6 pp. 74–75. posterius

insertae et vacuae sunt 7 Cromerus 1568. l. c. Ungarorum 8 Cromerus 1568. l. c. Vuladislaum

9 Cromerus 1568. l. c. promisisque 10 Cromerus 1568. l. c. Transylvaniensem 11 Cromerus 1568. l. c.

duodecim 12 Cromerus 1568. l. c. Boemorum

Bartff a1 ubi Sauromatas acresque intersecat Hunnos, Urbs nec opum dives, nec moenibus inclyta celsis, Sed morum insignis, bene quam commendat honestas Nutrit et unanimes felix concordia cives.

Occupatio his varia est, atque in primis singulari assiduitate conspicua. Qui sunt lautiore mercatu, cum rerum quarumvis, tum maxime vini Tokaiensis quaestum faciunt, Poloniae collimitio invitati. Alii agrum colunt, asperum illum quidem, sed pro ingenio regionis non facile fraudantem rusticanas operas. Reliqua civium quantacunque est multitudo, opifi cia tractat, atque textrinam potissimum. Nimirum, illata a Polonis fi la, istheic co-emuntur, quae demum operas huiatum textorum mira assiduitate exercent.2 Certe, cum sarta urbis privilegia fuerunt, nihil lintei ultra Bartff am Polonis deferre ad mer[p. 73.]ca-tus licuit. Itaque a nostris civibus crudum adhuc, et intractabile redimebatur, posteaque apricatione candefactum, non sine eximio fructu passim per fora Hungariae superioris venundabantur. Nam et hoc in praecipuis Bartff ensium iuribus censendum est, quod of-fi cinam habuerint linteis insolandis longo ad amnem ordine constitutam, eamque ita sibi propriam, ut regum etiam diplomatibus fuerit confi rmata. Ceterum merces, quas paravere nostri, linteas potissimum, per vicina fora circumferunt hodieque. Quin et ipsis Bartff ensibus sui sunt mercatus. Nam ut hebdomadarias nundinas, quae in singu-los dies Sabbathi, incidunt, taceamus, fora quoque annua pro regionis urbisque copia, ingenti sane celebritate, istheic aguntur. Tria horum sunt, die XXII. Februarii, die item Iohannis Baptistae, Aegidio, et Th omae sacra.3

§. V.

Tametsi autem intra montes retrusa sit urbs nostra, tamen a Marte nequivit fi eri inte-merata. Profecto bellis Polonicis, quae subinde recruduerunt, in partem periculorum, vel invita trahebatur. Cum Sigismundus, Hungariae rex, Poloniam ex pacto sibi adtri-butam, in suam potestatem vindicare, factis semel, iterumque impressionibus, connite-retur, Bartff am multum inde adfl ictam fuisse, ex Cromero;e.)i rerum Polonicarum non indiligenti scriptore, colligas. In primis, cum adiuturus crucigeros, quibus4 Ladislaus rex Poloniae bellum intulerat, Poloniae confi nis oram evastaret, clade exercitus Sigismundi, Bartff a nobilitata est. Dum haec, inquit, in5 Prussia et Pomerania [p. 76.]6 geruntur, interea Sigismundus rex Hungarorum,7 ut Vladislaum8 a crucigerico bello aver-teret, promissisque,9 ob quae quadraginta millia fl orenorum a crucigeris acceperat, satisfaceret, Scriborium Transilvanensem10 Palatinum cum XII.11 vexillis Bohemorum,12 Moravorum

occupatio civium:

mercatus:

nundinae.

Fata Bartff ae tempore Sigismundi perpessa:

docent verba Cromerii:

i Verba Bonfi nii a Belio hic allata vide Bonfini 1581. p. 524.

ii Verba Wagneri hic citata vide in Wagner 1719–1731. I. p. 563.

f.) Decret. an. MD. art. XXII.

g.) Hist. Leopold. Lib. VIII. p. 563.

1Cromerus 1568. l. c. Ungari 2 Cromerus 1568. l. c. causati 3 Cromerus 1568. l. c. vastandam

4 Cromerus 1568. l. c. eius 5 Cromerus 1568. l. c. hyeme 6 Cromerus 1568. l. c. persecuti 7 Bartff a …

Bardiovia Cromerus 1568. l. c. Bartfa sive Bardeovia 8 Cromerus 1568. l. c. add. hostilis 9 Cromerus 1568. l. c. quanquam 10corr. ex de sec. Cromerus 1568. 11 Cromerus 1568. l. c. add. quidem

12 Cromerus 1568. l. c. fuit 13 Cromerus 1568. add. iamque ad fugam … Ioannes Valachus Chmelicius;

quae a Belio om. 14 Cromerus 1568. l. c. excursionibus 15 Cromerus 1568. l. c. Ungariam 16manibus

… fuerant Bonfini 1581. p. 524. manu Sovarum, Sechum, Cassovia, Zolium, Bistricia, Scepusium, multa quoque alia oppida fuerant 17 Wagner 1719–1731. I. p. 563. Tökelius

et Austriorum (nam Hungari1 foedera sibi cum Polonis constare caussati 2 sunt) misit ad va-standum3 submontanam Poloniam, cum iam nostri, qui ad praesidium illius4 orae relicti a rege erant, hieme 5 ingruente domos dilapsi essent; sed celeriter tamen ii ad primum nuncium concurrentes, hostem praeda ex agro Sandecensi capta gravem abeuntem persequuti 6 sunt, et non procul a Bartff a seu Bardiovia7 adepti, magnoque impetu adorti profl igarunt. Maior pars8 exercitus vel caesa, vel capta, a longe paucioribus nostris; quamquam9 ne10 nostris11 in-cruenta fuerit12 victoria.13 Et vastavit ea manus deinceps repetitis incursionibus14 fi nitimam Polonis Hungariam.15 Credi par est, haud tunc quidem Polonos, inermi adhuc, saltem non prorsus communitae urbeculae pepercisse. Quam Bartfensium cladem uti leniret, fi -demque erga se remuneraretur Sigismundus, vicos, de quibus diximus, urbi impertitus est, ut haberent cives, unde, cum muniendae urbis operas, tum quod faciendis sumpti-bus erat necessarium, depromerent. Et intererat sane, quam validissima castra per haec Poloniae confi nia habere Sigismundum, quod inter utramque gentem, internecinis odi-is, bellisque certatum subinde est. Venere postea Hussitae, atrox genus, qui an insederint Bartff am, non ausim adfi rmare, negareve. Bohemi certe reliqui, Elisabethae iura, mor-dicus tota isthac regione tutabantur, et non urbes modo insederunt, sed nova passim, ubi id e re sua fore putabant, castra excitaverunt. Tunc vero diffi cile admo[p. 77.]dum fuit, non admittere gentem, non tam bello fortem, quam infamem latrociniis. In ho-rum manibus,16 inquit Bonfinius,i Sovárum, Szecsum, Cassovia, Zolium, Bistricia, Scepusium, multaque alia oppida fuerant. Adde Saros, arcem Kesmarkinam, et quae non alia in Poloniae collimitio castra, et oppida. Itaque fas est existimare, ne Bartff am qui-dem ab hoste immunem perduravisse. Tanqui-dem Bohemis Matthiae Corvini virtute tota deiectis Hungaria, fi dem regum Bartff a sequebatur; praeterquam, quod a Ladislao Polono pignori exteris fuisse datam, decretaf.) loquantur. Post Ludovici II. interitum saepius dominos variavit, nunc Iohanni, nunc iterum Ferdinando accensa. Idem post ea obortis tumultibus civilibus, frequenter evenit. Botskaio certe, Gabrieli Bethlen, et Georgio Rakoczio, nunc obsidione tentata, nunc metu adducta, sese dedit, eadem iterum facilitate caesari adserta. Anno demum MDCLXXXII. a Tökölio, cum essent induciae a caesareanis, capta fuit, direptaque. Ita rem Wagnerus memoriae prodidit: Nondum, inquit, elapsis induciis Barthfeldam cum circumsita regione despoliat Tökölius;17 obsistere ausos manibus pedibusque truncat.g.) ii Pertinacius inde a Tökölianis defendebatur, ut ha-buerit omnino Schultzius, laudatissimus caesareanorum ductor, quid cum praesidiariis

sermonem in eadem

conti-nuat auctor:

i Locum operis Wagneri hic citatum vide in Wagner 1719–1731. I. p. 651.

ii Locum in nota a.) citatum vide in Istvánffy 1622. p. 14.

h.) Hist. cit. lib. IX. p. 651.

ageret. Caeso enim anno MDCLXXXIV. semel iterumque Tökölio, reparari fortunam suam posse sperabant, cuius sequaces, si quas insederant urbes, arcesque mordicus de-fensarent. Qua re1 permotus Schultzius non prius in hiberna discedendum rebatur, quam Bartff a sub potestatem missa. Brevis ea fuit obsidio, dies enim IV. admodum duraverat, sed haud sane incruenta, quod factis eruptionibus Hungari, non desinebant Schultzium fati[p. 80.]gare.2 Verum ubi arctiora in dies sentirent omnia, neque a Tökölio, quem de-nuo fuderat Schultzius, liberari se posse viderent, victori V. Cal. Novembres3 conces-serunt, legibus, quam poterant, aequissimis, quas istiusmodi fuisse accepimus: civibus vetusta iura intemerata sunto: nobiles, quos metus belli, in urbem coegerat, securi ad sua, fi de prius caesari iurata redeunto: milites exauctorantor, aut castra caesarea, si libuerit, stipendia merituri, libere sequuntor: a rapinis urbe decessuri, penitus se abstinento. Ita Wagnerush.)4i meminit: Bartfelda, inquit, et Makoviczio5 castello, Strakosia item arce, deditione captis, munitis se castris haud procul Eperiessino,6 continet, multisque excursionibus feliciter fa-ctis, tradita Veterano eminus obsidendi loci 7 provincia, in hiberna 8 concessit. Nostra denique aetate, caveri haud potuit, quin a Rakoczianis occuparetur, tenereturque toto lustro.

Plane enim, e re sua putabat Rakoczius, ut urbem Poloniae vicinam, neque inermem, in sua haberet potestate, quippe necessarios bello adparatus ab exteris isthac recipere so-litus. Tandem capta Cassovia, et Eperiessino, Bartff a simul ex istis laqueis expedita est, iamque tot vicissitudinibus attrita, incipit reviviscere; quam ei felicitatem Deus perpe-tuam esse velit.

II. Cibinium

§. I.

Altera processus huius libera regiaque civitas Cibinium est, Szeben Hungaris, Germanis Zeben, Slavis Szabinow dicta. Ut a Cibinio Transilvanorum discriminaretur, Cibinium minus, seu Kis-Szeben Istvanffyusa.)ii vocat: quod tamen nomen hodie plerisque inco-gnitum, et quasi peregrinum est. Originem urbis, iuxta et adpellationem ad Sabinam [p. 81.] gentis Tarczianae virginem, domesticae quorundam relatiunculae transferunt.

Res istiusmodi fuisse creditur: Bela, fi lius Andreae II., quum privatus adhuc vive-ret, utereturque ducis titulo, castrum Saros incoluit. Duobus inde milliaribus arx Tarkö, sedes Tarczianorum aberat. Itaque subinde huc animi caussa digressus Bela, virginem heri formae consummatissimae impensius adamavit, statuitque matrimonio eandem sibi coniungere. Nec mora, patrem ille Tarczium, nihil negaturum ratus, solemni cum co-mitatu adit, et quid de fi lia sua statuerit, remotis arbitris, plane aperit. Diu Tarczius, quid faceret, haesitavit, ducemque nunc spe lactavit, nunc ab ea iterum prorsus deiecit.

Libera,

1 A nequissimis; in B altera manu corr. in aequissimis 2 pp. 82–83. posterius insertae et vacuae sunt 3 corr.

ex gynecaeum 4 addiderim iubere

Metuebat enim, ne, cum nuptias, inconsulto patre Andrea, adolescentem concupiscere, probe nosset, regis sui iram sibi atque indignationem colligeret: in primis, quod palam esset, Andream, et fi lium Belam inter se dissidere. Proinde rem cupidius urgenti duci, tandem respondet: sibi integrum haud esse, fi liam suam, uti eidem in matrimonio daret:

tum quod res eo invito, saltem ignaro patre gereretur, tum quod homo privatarum for-tunarum nolit in eam se coniicere temeritatem, ut futurum regni haeredem, obscura sua adfi nitate illigaret. Facile praeterea evenire posse, ut facti Belam poeniteat, posteaque repudiata, quam nunc immodice ambiat, fi lia, sibi gentique suae dedecus conciliet. Sed istis nihilo remissior Bela factus, amore in puellam exarsit eo pertinaciore, quo magis haec, quae negata sibi erant, natura concupiscere didicerat. Indoluit fortunae suae virgo, et damnata patris duritie, clam in nuptias Belae consensit, eumque rogat, ut si preci-bus aequissimis1 nequeat genitoris animum expugnare, rem, quam sine fraude occepe-rat, dolo con[p. 84.]fi ciat:2 stare sibi sententiam, rapturo duci, velle obsequi. Laetus hac erga se virginis voluntate Bela, non iam parentem fatigabat, sed occasioni, qua desti-nata exsequeretur, imminens, dies noctesque de raptu virginis, consilia cum suis agita-bat. Non potuit diu latere Tarczium ducis institutum. Igitur fi liam, ne rapina fi eret, in arce diligentissime custoditam, intra gynaeceum3 continet; arcem maiori, quam ante, praesidio communit; quin per vicos circumiectos, et sui accensos ditioni, excubias dislo-cat, ut si forte elabi contingeret virginem, praesto essent, qui fugientem interciperent.

Iam diutius, quam amatores voluissent, res protracta fuit, cum Bela ulterioris morae, et qui hanc molestam reddebant, cruciatuum pertaesus, rem cum familiaribus suis com-municat, fi dem eorum obtestatus, ut istis laqueis, quam possent, celerrime expedirent miserum. Erant in his strenui iuvenes, quorum alteri Gregorio, alteri Bodó nomen fuit.

Off erre illi operam, et ducem bene sperare.4 Relatum scilicet per exploratores accepe-rant, laxius iam virginem haberi, et subinde cum pedissequis in hortum arci subsitum laxandi animi caussa descendere. Fuit hoc magnae opportunitatis, quod hortum eum densum nemus contingebat, ut latere in eo subsessores potuerint. Huc ergo per longas ambages cum quadrigis Gregorius et Bodo se coniiciunt, speculaturi, dum virgo ex more hortum subeat. Gregorius interea, uti erat ad fraudem factus, in hortum clam irrepit, se-que intra rosarum, quae tunc fl oruere, dumos induit. Accessit huc forte fortuna virgo

Off erre illi operam, et ducem bene sperare.4 Relatum scilicet per exploratores accepe-rant, laxius iam virginem haberi, et subinde cum pedissequis in hortum arci subsitum laxandi animi caussa descendere. Fuit hoc magnae opportunitatis, quod hortum eum densum nemus contingebat, ut latere in eo subsessores potuerint. Huc ergo per longas ambages cum quadrigis Gregorius et Bodo se coniiciunt, speculaturi, dum virgo ex more hortum subeat. Gregorius interea, uti erat ad fraudem factus, in hortum clam irrepit, se-que intra rosarum, quae tunc fl oruere, dumos induit. Accessit huc forte fortuna virgo