• Nem Talált Eredményt

Districtu Galszétsiensi.

Hic districtus incipit ab oppido Galsets, pergitque intra amniculum Toplyam, et fi nes Abauj atque Saros, usque ad vicum Hermány, milliarium trium longitudine, latusque est nunc unum milliare, nunc minus, amoena, et passim silvestri planitie.

§. I.

De oppido Galszets

1. Oppidum Galszéts est frequens, sed vilis colonia Slavorum, et Ruthenorum, Hungaris [p. 124.] antiquis, paucioribus iam, mixta. Distat ab oppido Terebes milliari in occiden-tem, loco aperto, et hilari, agro tamen viliore, quam in Terebes, sed tritico seminibusque aliis haud inimico, si post arationis meliores operas, stercoretur. Ipsum oppidum ornat castellum, aliaeque domus nobiles familiae Szemere, speciatim Ladislai et Adami, fratrum germanorum. His enim pars dimidia oppidi servit, reliqua B. Fischer, nec non viris nobi-libus, Fr. Keresztes, Adamo Kalnasi, et Ladislao Katsandi, debita cuiusvis portione obnoxia, et subiecta. Alioqui erat olim ditio Homonaiana. Post privilegia et ius gladii, frequenta-tur oppidum nundinis quotannis quinis diebus, nempe Gregorii, Sophiae, Magdalenae, Michaelis, et Martini, concursu tamen vulgari vicinorum, neque ultra meridiem durabi-li. Castellum et heic innititur turribus quatuor, per totidem angulos stru ctis, inter quas domicilium opportunis habitaculis in alteram attollitur contignationem, opere prisco, sed commodo. Condidit illud Paulus de Zemere, postquam eius curiam, impetratis Albini pagi agris, renunciantibus Fr., et Io. Boczkaiis, indeptus esset. Erat aut em Paulus is tabu-lae regiae iudiciariae assessor, et v. comes Comitatus Abauj, infeliciter in aedibus suis anno MDCLII. die XIII. Septembris aetatis suae LII. a latronibus occisus. De1 hoc sic vexilli emortualis inscriptio: sub rubea etc. Partam iam gloriam gentis conservavit una cum ca-stello Ladislaus, Pauli fi lius, huius enim virtutes pari carmine ostendit vexillum emor-tuale, dum sic ait: Quaeris, qui transis etc. Ex hoc progenitis fi liis tribus, cum Georgius Losontzium transiret, Ladislaus, una cum Paullo in Galszets mansit, extinctoque Paullo idem Ladislaus usque huc in2 Ladislao III., et Adamo Szemere castellum et oppidum ornat.

§. II.3

De pagis et castellis

1.i Kohány pagellus vicinus Galszetsio in orientem, in decliviori loco, paris tamen condi-tionis, et fertilitatis. Incolunt et hunc coloni mixti, plures Rutheni, sortis miserae: quibus imperant post B. Fischer, Szemereii, Katsandii, alii, ibidem et ipsi incolentes.

De oppido Galszéts:

vilis colonia Slavorum:

situs:

ornatur castel-lo aliisque do-mibus nobilium

familiarum:

iura oppidi:

castelli descriptio, famaque in conditorem.

1corr. ex victant 2hoc verbum nonnisi in loco custodis legitur 3corr. ex quadratis

2. Tarnóka est Galszétsio ab occasu paullo dissitius, versus montes, in fi nibus Comitatus Abauj, ubi iam solum hiulcum magis, et sterile est, triticoque inimico, quamvis ferat si-liginem, et reliqua semina, si debito modo colatur. Incolunt eum Rutheni, pauci numero, egenique, ditionis post aliquam partem B. Fischeri, Szemeriorum.

3. Batskó vicinus priori in septemtrionem ad iactum tormenti, in regia via, qua ex comi-tatu itur Cassoviam, loco amoeno, plano ab ortu, et meridie, a reliquis partibus monte atque vineis obsoletis circumsepto. Desolato olim pago, vineta quoque desolata, et in-culta adhuc iacent, quamvis pagus copiosa Ruthenorum colonia insessus sit. Advenae enim et ipsi non suffi ciunt, vitis excultioni, egestate eos premente. Alioqui locus ipse in[p. 125.]claruit famosa illa gente Botskai, cuius inchoator erat fi lius Miczbani sextus ex fratribus illis, quos eiici voluit mater Sovarini, ex verecundia fi liorum septem, uno par-tu editorum; Miczbanus autem, pater prudens, distributos nescia matre clam enutrivit.

Vocabatur autem pagus hic Boczka, quum proles haec septima in eo nutrita esset, ideo-que Botzkai diu tota propago ipsius audiebat, donec post Bocskay scriberetur. Atqui pari mutatione, pago quoque nomen ex Boczka, nunc Botska, nunc Batskó mansit. Castellum a Botskaiis aedifi catum tenet pagi fi nem ab occasu, antiqua forma exstructum, inter quat uor turriculas contignationis unius, sed satis alta. Id tamen iam pulchrius instituit, et exornat B. Fischer, aerarii Cassoviensis praefectus, pagi huius dominus.

4. Kereplye est paullo propius Batskoni ad septemtrionem, propiusque sub eodem monte, in acclivi eiusdem pede, solo salebroso, et eff oeto, aediculis pauculis, colonis Ruthenis, ditionis partim eiusdem Fischeri, partim haeredum Szemeriorum.

5. Sztankócz par priori solo, situ, et incolis, Rutheni enim et isti sunt, agricolationeque pari victitant,1 sub eodem monte, proxime ad Kereplye ad sclopi iactum.

6. Visnyó recedit a Sztankocz in orientem hybernum semihorio, estque in planitie, fru-mento magis idonea, sed incolis aeque paucis, et egenis, nationis Ruthenicae, alioqui pa-ret PP. Paulinis Varanoiensibus, quibus amoena ibidem, quamvis exilis, in plano constat silvula.

7. Parnó vicinus priori ad orientem aestivum, in eadem planitie, sed multo iam popu-losior, et fertilior, haud procul a Toplya, dum in Ondovam properat. Incolunt et isthunc Slavi, et Rutheni, agricolatione tritico idonea, quibus imperat familia Molnariana, cui et castellum ibidem est, et per hanc Franciscus Keresztes, notarius provinciae emeritus, alii-que nobiles.

8. Tehna paulo minor, sed aeque vicinus priori2 [p. 126.] in orientem versus eundem ri-vum, solo paris feracitatis parisque coloniae, sed ora magis silvestri in meridiem. Huic parte eius maxima dominantur comites Barkocziani, reliquis inter B. Fischer, Szemerios, et alios dispertitis.

9. Széts Polyánka eorundem Barkocziorum pagus exilis, Slavis, et Ruthenis mixtus, su-pra Parnónem ad septemtrionem, quadrantis3 horae dissidio. Sed quum ita prope sit, solo iam est steriliore, et tritico inimico. Alioqui ornat eundem nemus amoenissimum, a pago usque ad Toplyam quadrante horae protensum, latumque satis, et ferarum capax, vetitum tamen pro usibus dominii.

1forsan a Comitatu 2corr. ex hore 3corr. ex saligni

10. Czábócz recedit Polyánka in occidentem semihorio, tenetque acclivia montis dister-minatoris †Comitatum†1 Abauj, adeoque solo est duro, et nonnisi avenae, atque hordei ferace, si modicam aliquam partem excipias. Incolitur a Ruthenis, ditionis partim B.

Fischeri, partim comitum Barkoczy, partim aliorum, ibidem et alibi incolentium. Incolae agrestes sunt pauci.

11. Szatsúr vicinus viculo Czábócz in orientem aestivum, loco iam apertiore, planiore, fertilioreque, sed vix copiosioribus incolis, omnibus tamen Ruthenis, atque Slavis. Incolit eum domicilio nobiliore Ioannes Okolitsani, vir compluribus rebus egregie gestis in hac provincia clarus. Sed praeter hunc habent in pago suas etiam partes B. Io. Szentivany, Szemere, et successores Melczeriani.

12. David Vágás redit iterum sub montes, ad tormenti iactum, estque propior Czabóczio in septemtrionem, pari cum hoc situ, acclivi nempe, solo eff oeto, et nonnisi hordei, atque avenae feraci. Siligo enim defi cit, nisi fi metur. Neque incolae diff erunt natione, et copia a Czobaczio, quamvis hunc iam teneant haeredes Homonaiani, Barkocziani, reliqui.

13. Banyacska ascendit a Davidvagaso ad occasum, estque in profunda valle, montibus dirempta, et incincta, in fi nibus [p. 127.] Abauj, ideoque solo etiam montoso est, et ste-rili, incolis tamen frequentioribus, haeredum Homonai, et Georgii Melczeri. Olim fodinis et metallis serviebat, indeque retinet nomen, sed eorum aegre vestigia restant.

14. Porubka est David Vagaso in orientem aestivum, solo iam apertiore, et decliviore, sed aeque sterili, si aliquid melioris excipias. Pagellus tenet valliculam, incolis paucis Ru-thenis, possessoribus diversis.

15. Vehécz in eadem regione sub montibus ad septemtrionem quadrante horae, loco ta-men magis plano, et meliore, quamvis et eodem sterili, nisi fi metur. Possidetur ab Izden-czio, et aliis, colonia et heic Ruthenica.

16. Iuszko Vollya ascendit a Vehecz in occasum pari situ inter montes, uti Banyátska, pa-rique agricolationis miseria, nec diversa colonia, paucis tamen tuguriolis in fi nibus Pro-vinciae Abauj. Caeteroqui dominantur loco B. Io. Szentivany, C. Zichi, alii.

17. Zamúthó priori paullo melior, reductiorque ex eisdem montibus, ut licet ex ea parte incingatur montosa ora, in orientem tamen pateat, agro ubique collino, et sterili, domi-norum eorundem, quorum Iuszkovollya.

18. Csemernye est infra Vehecz ad orientem, ad iactum sclopi, penes amniculum Toplyam, contra Varanoviam, pagus mediocris, Ruthenicus, solo paullulum meliore, aprico, pla-no, et patiente tritici, frumentique, si fi metur, sed exiguo terrepla-no, possessionisque di-versae. Est enim in eo pars B. Io. Szentivany, est et comitibus Zichi, et Barkoczi, est et Bornemiszae, et aliis ibidem, et alibi habitantibus.

19. Csáklyó vicinus priori in eadem ripa, sed remotius a fl uvio, vicus exilis, colonia, et solo pari, licet paucioribus incolis, ditionis variorum.

20. Sókút abest uno quadrante horae2 a Csaklyó in occasum, solo pari, sed frequen-tiore domuum positione, incolis tamen Ruthenis. Imperant ei praeter Csakios, B. Io.

Szentivanyi, Bornemisza, alii. Nomen vico imposuerunt fontes [p. 128.] salini,3 qui loco in gemino, extra vicum versus montes saliunt, aqua ubere et aquationi pecorum idonea;

1in margine manu eadem Ioannis Matolaii haec leguntur: Haec omittenda sunt, ne fi sco sit occasio miseram plebem benefi cio hoc privandi. 2corr. ex salioris 3in margine: §.2usDe arce Csuszva. §. 3us De vicis atque castellis huius districtus. 4in margine: §. I. De oppido Varanovia, et eius castellis 5titulus synopsis add. a nobis, sed quae infra sequuntur, ab ipso Matolaio in margine sunt addita

i Erronee p. 130. apponitur pro p. 129.

ii Arx Csicsva inter pagos sub numero 4. reperitur.

quapropter et in diversos locos evehitur.1 Sed et ipsi incolae subigunt eadem panem, salis2 melioris inopia.

21. Rudlyó est supra Sókút ad eundem rivulum in occidentem, ad sclopi iactum, pagus aeque haud postremus, insessus enim colonis Ruthenicis, paucioribus, quam Sókút, sed solertibus, solo quippe viliore, sterilioreque, ditionis partim B. Fischeri, partim haere-dum Homonnai. Conterminatur Comitatui Sarosiensi.

22. Agyagos par Rudlyoni, dominorum eorundem, semihorio dissitus in septemtrionem, prope Toplyam.

23. Fekete Patak nomen habet ob discrimen Aranyos Patak, qui ei vicinus est ab occasu, sed desertus. Hic enim propior est amni Toplyae, insessusque Ruthenis, semihorio supe-rius Agyagoso in occasum, solo itidem sterili, possideturque a diversis dominis.

24. Bisztra est supra F. Patak in ripa Toplyae. Pagus oblongus, sed rarioribus tuguriis Ruthenicis, ditionis variorum. Vicum eius interfl uens rivus dividit, parte ipsius ulteriore ad Provinciam Sarosiensem, citeriore ad Zempliniensem pertinente, utrinque collina regio-ne, soloque sterili, et tritico inimico. Est in pago domicilium, sedesque Ludovico Szegi, processus huius nobilium arbitro, vulgo iudici.

25. Hermány est vicus fi nitimus, extremusque in hac provincia, ex hac parte amnis Toplyae, supra Bisztram, in pari montosa regione, parique sorte. Nam et hic divisus eo-dem rivulo, parte sui ulteriore Sarosiensibus, Zempliniensibus autem citeriore adscribitur, inservitque Ioanni Okolicsani, olim Homonnaiis, colonia Ruthenica, sed meliore, quam in Bisztra. [p. 130.]i

S E C T I O I V.

De