• Nem Talált Eredményt

De vicis, atque castellis huius districtus

1.ii Imreg exilis pagellus, tertia parte milliaris supra Zemlén oppidum, in eadem ripa Bodrogi, ad radices montis sui nominis ab ori[p. 119.]ente. Possidetur a compluribus, sed parte sui maiore a B. Sigismundo Barkoczi, cui et castellum in eodem est, vineaque

templum

1Bodrogo et Ondova corr. ex Bodrogi et Ondovae 2corr. ex subigatur

novella in colliculo monti Imregiensi subiecto a meridie, fructus adhuc ignoti, quippe hocce anno MDCCXXXII. primi. In hoc colle, quemadmodum et ultra hunc versus Zemlinum, et pagum Magyar Iesztreb, occurrunt saxa excisa et lapidis metallique signa-ti quaedam fragmenta, manifesto indicio, Romanos, Gothos, et Scythas, aliasque gentes, quae Zemplinii degebant, coloniam suam hucusque dispersam habuisse. Incolae Rutheni permixti Hungaris sunt, pauci iidem, et nonnisi pastinationibus laboribusque manuariis misellam vitam ducentes. Vix enim unus alterve est, cui biga iumentorum sit, pro agri-cultura. Alioqui solum sementibus haud inimicum est, si debita opera, et laetamine co-latur. Castellum pago sui nominis adiacet ab oriente, aedifi cio capace, et murati operis, ordinis unius supra terram, fi rmum tamen, et commodum diverticulo baronis. Id anno MDCXIV. exstructum iam inscriptio in cubiculo absidi insculpta innuit.

2. Szűrnyeg minor priore semihorio superius, in eadem ripa Bodrogi ibidem minoris, et mox infra pagellum in Laborczam infl uentis. Vix quatuor, vel quinque domunculae sunt, inter eundem amniculum, et radices montis Avasi, ditionis eiusdem baronis, et aliorum.

Solum enim eadem intercapedine arctum nimis, sabulosumque est, ideoque incolis pau-cis vix suffi ciens, tametsi et hi egeni sint, et operis manuariis dediti, cetera Rutheni, Hungaris pauculis mixti.

3. Garany vicinus priori in eiusdem Bodrogi minoris ripa, maior paullulum, sed aegre se-ptenis constans aediculis Ruthenorum, uno alteroque Hungaro permistorum. Dominantur ei haeredes Beganiani, castello ibidem habitantes, quibus maxima quoque villicatio est, solo ibidem iam latiore, pinguioreque, et foeniseciis laxis, quamvis ea etiam paludis, quam habet ab oriente, Szélestó dictam, crebra cum Bodrogo, et Ondova,1 inter quos est, colluvies, off undat aquis, et proluat. Alioqui est iisdem haeredibus mola etiam inferi-us in eadem Ondova, haud procul supra confl uentem Laborcza, ubi iam Ondova Gödöny nominatur, densisque ibidem arboribus querceis, et populeis silvescit. Alioqui et mons Avas huc pertinet. Castellum adiacet pago Garany ab occasu, loco paullulum erecto, ae-difi cio vasto, turriculis [p. 120.] duabus ab oriente subnixo, cetera in diversas domicilii fi guras abeunte, quod circuit fossa alta, et corte fi rma incincta. Ante castellum eminet templum pro eorundem Beganiorum sacris, Helveticae confessionis.

4. Bodzás Ujlak eorundem Beganiorum pagus, Garanyo vicinus ad occasum, in amoe-na planitie, agris sabulosis, sed triticum, si subigantur,2 haud reformidantibus, nudis tamen, et sine silvis. Domibus sat copiosis constabat nuper, sed iis media pagi parte fatali consumptis incendio, reliquae sunt maximam partem attritae, et humiles, inco-lis mixtis Hungaris atque Ruthenis, quamvis Hungari pauciores sint. Horum enim vix duo sunt coloni meliusculi, ceteri una cum Ruthenis cum tenui sorte miscentur. Vivunt omnes agricultura, et quoniam iumentis carent, mutuantur eadem ab invicem, vel con-iugant alternis vicibus, vel etiam excursionibus ad alienas messes, triturationesque, sor-tem miseram sustentant. Ligna eis nulla sunt, eademque furtis ob inopiam subtrahunt ex silvis vicinis.

5. Magyar Iesztreb, minor priore, quarta parte milliaris ad meridiem in pari plani-tie. Paret Danieli Rudkai, I. Comitatus notario, haeredibus item Ioannis Bernath, et Szeghianis, aliisque ibidem incolentibus. Sed vero domicilia Rudkaii, et Bernathiorum

1corr. ex pari 2corr. ex decclivia 3corr. ex exolere 4lectio incerta

tersiora ceteris sunt, et mansioni nobili opportuna. Reliquae humiles, neque adeo copio-sae, incolis mixturae atque conditionis, uti in priore, paris.1 Haud procul autem a pago restant rudera, vel potius vestigia arcis antiquae. Ibidem hinc, atque inde reperiuntur etiam numi Romani, urnae item, et ampullae, aliaque id genus, antiquae coloniae ibidem antiquitus incolentis vestigia. Haud procul enim abest a Zemlinio in septemtrionem, in eodem vallis tractu.

6. Czéke discedit a Magyar Iesztreb quarta parte milliaris in meridiem hybernum, te-netque radices montis ab oppido Zemlin porrecti, loco edito, agrisque iam steriliori-bus, quippe collinis, et silvestribus. Incolunt eam pariter incolae mixti, plures et heicce Rutheni, quibus et delubrum est, templo Catholicis inserviente. Ipsis vero colonis domi-nantur partim haeredes B. Klobusitzky, partim alii, ibidem degentes. Olim ad Czoborios, Miletios, aliosque pertinebat. Castellum Czéke [p. 121.] eminet in pago in orientem, pulchro et longo prospectu, ex eadem parte, aedifi cio quadrato, vetustis, sed opportunis conclavibus, possessionis Klobusiczkyanae.

7. Kásó dissidet tertia parte milliaris a priore in iisdem montis radicibus ad septemtrio-nem. Est autem prope Ujlákum ad meridiem, loco pariter erecto, terreno, collino, et silvestri, nihilo maiore, melioreque, quam Czéke: paucioribus tamen colonis, quamvis et heic mixtis, vix uno alteroque Hungaro reliquo; qui serviunt haeredibus Beganianis.

Olim et vineae erant, sed una cum pago abierunt in deplorandam solitudinem.

8. Kiszte vicinus Kásóni ad septemtrionem semihorio, propior tamen Ujlako ad occasum, in eiusdem montis radicibus, cuius declivia2 olim pariter arte excolebantur, sed pariter etiam obsoleverunt, incolis olim dilapsis. Et quamvis eos auxerunt iam Rutheni et Slavi, effi cere tamen haud potuerunt, ut vineas recolerent, tenuitate eos premente. Alioqui solo, atque silvis pollent, nequeunt tamen excolere3 ob inopiam. Ceterum subsunt PP.

Paulinis Ujhelyiensibus.

9. Gercsely quadrante horae dissitus a priori in iisdem radicibus, sed multo inferior, pau-cissimis4 enim colonis aeque mixtis, atque variis incolitur, quamvis et his solum sit fe-rax, et opportunum, apertum partim, partim silvestre. Itaque possessoribus ipsorum, qui Beszterczii, Bakones, et alii sunt, opera manuaria inserviunt, et tota hac ora, quam his nonnullis pagellis percurrimus, miserrimi paene habentur.

10. Velejte haud multo melior, quarta parte milliaris in occidentem. Tenet is locum de-pressum, spargitque tuguriola, partim per vallem, partim per acclivia, incolis pariter mixtis, solo collino, et a meridie silvestri, cetera aperto, et aprico, paris, ut in Gertsely, agriculturae. Erat olim ditionis Homonaianae, nunc autem paret Kossovitzio, provin-ciae hoc tempore quaestori, cui et domicilium eximium in colle est, pago a septemtrio-ne obverso.

11. Barants priori frequentior, inter eurum et aquilonem, ad tertiam partem milliaris, occupat [p. 122.] planitiem, torrente Helmecio irriguam, ideoque magis fertilem, sed di-luviis obnoxiam. Cetera incolae heic etiam mixti, subsunt possessoribus diversis, praeci-pue B. Barkoczio, et P. Klobusiczkyo, inter eos domicilio peculiari degenti.

12. Kazsu in eadem planitie, et penes eundem rivum, solo paris conditionis, aperto un-dique, et fertili, coloniaque nihil diversiore, diversis tamen dominis.

1corr. ex seinvicem

13. Harditsa paullo melior, ditionis Terebesiensis, numerat enim circiter XX. domos, di-statque quadrante horae a Kazsu in orientem aestivum, quamvis paullo dissitior sit a Terebeso in meridiem. Solum et huic campestre, apertum, planum, sed depressum ma-gis, ideoque stagnante ibidem Helmetzio uvidius, alioqui fertile. Incolitur aeque mixtis incolis, potioribus tamen Hungaris.

14. Miglész est supra Terebesum oppidum ad iactum tormenti, solo pari, plano, atque fer-tili, possessoribus diversis, incolis mixtis.

15. Vétse paullo propius a Miglész in septemtrionem, pari tamen et colonia, et terreno, praeterfl uente Ondova ab oriente irriguo, et silvestri. Subest autem PP. Paulinis Terebe-siensibus, nec non Francisco Kiszely, et Sigismundo Szentivanyo.

16. Gerenda in eadem regione, silvis, atque Ondova ab oriente irrigua, et fertili, minor priore, sed aeque mixtus incolis, vicinusque in septemtrionem, ex qua parte clauditur praedio Kintses S. Molnarii, ipse autem pagus suspicit B. Fischer, et familiam Szemere.

17. Nagy et Kis Ruszka pagelli duo, ille hoc nomine atque re maior. Kis Ruszka enim vix tribus constat colonis, estque contra Miglész in eadem planitie, quemadmodum Nagy Ruszka contra Vétse, uterque illis, et sibi vicini invicem, ad sclopi iactum unum atque alium. Maior Ruszka subest ditioni Terebesiensi, minor partim F. Keresztesio, partim Fe-ketiis, et Pajsosiis, quibus et villicatio ibidem est.

18. Pelejte redit a Kis-Ruszka in meridiem ad quartam circiter partem milliaris, estque ipso multoties amplior, frequentiorque, in depressiori quadam planitie, silvis adiecta, itaque feraci solo, incolis mixtis, templo ad Catholicos pertinente. Imperat parti eiusdem potiori Fr. Keresztes, habetque in fi ne eius orientali diversorium, reliqua [p. 123.] sunt Ladis. Béczy, Samuelis Görgei, et aliorum ibidem degentium.

19. Upor paullulum dissitior a Peleite in meridiem, minor tamen atque vilior. Etsi namque solo nihil viliore est, quippe plano, ab oriente silvestri, cetera aperto, et torrente Helmez irriguo, tamen vix domibus constat sex vel septem, penditque in fi scum regium, colonis mixtis.

20. Keletsen est infra Upor ad iactum sclopi in meridiem, penes eundem torrentem, mil-liari dimidio supra Velejte, loco aperto et depresso, ferace frumenti, sed paucis colonis mixtis.

21. Istants par priori, vicinusque, in eodem rivulo, adiacet enim utrique, et Uporo, et Ke-le tseno proxime, huic in occasum, illi in meridiem, spectatque ad castrum Borsi, ditionis Beganianae.

22. Nagy et Kis Azar pagi duo, quinta parte milliaris dissiti a se invicem,1 recedunt ab Isztancs in occasum ad milliare, suntque ultra Isib, Cselei, et Egres, in radicibus montis Dargonis, solo acclivi, et viliore, colonis mixtis, possessorum variorum, praecipue fami-liae Szemere.

23. Zöbögnö est supra Kis-Azar in septemtrionem, decliviore iam situ, sed propinquo pe-nes Galszéts oppidum. Incolitur et is, uti priores, ab agrestibus Ruthenis, vix uno aut al-tero nationis Hungaricae, solum par Azariensi, sed diversis dominis. Dominatur enim ei B. Fischer, familia Szemere, Dienisio etiam aliquid sibi ibidem vindicante.

1lectio incerta 2sic! 3§. II. add. a nobis

iEtsi castella et vici, uti ex titulo apparet, ab ipso Matolaio in paragraphum distinctam posterius redacti sunt, numerum pagi Kohány in 1. transscribere omisit; qui error a nobis correctus est. Notandum est, ob eandem causam etiam Belium numeros pagorum castellorumque commutavisse. Vide etiam notam nostram i. in p. 141.

S E C T I O I I I .

De