• Nem Talált Eredményt

quod luberet sperare, et se nosse inciperet, et qiian-

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 177-181)

qiian-tum esset miuius, quod in terris gereret, qiian-tum cuius liberalitati id referret acceptumj- intellecturus esset Turcas et propulsandae iniuriae, a quocunque infer-retur, vires atque animum parem efferre, et fovenclis augendisque suis omni genere honoris, si quandosuae fidei, constantiae, animi magnitudinis certa documenta ederent, non páti suam dignitatem et munificentiam desiderari. Hinc regiam suppellectilem et mundum muliebrem Isabella Regina asportare iussa, ex arce excessit, tormentis Omnibus magna cum vi tormentarii pulueris relictis. lüde comitatu exigua septa, quem illo reliquum barbarorum immanitas facérét, iter in Tran-siluaniam suscepit, satis contenta praesenti rerum statu futura, ubi barbarus promissis staret, quae ne ulla tide et religione sancita diu firma et rata habe-ret, una satis inexplebilis contra, atque eredi vellet, efficeret ampliandi ac proferendi imperii. Alio ordine liaec omnia acta apud Solimanum Iovius tradit, quem multi, auctorem, facile nobis patientibus, sequuntur.

Nobis quidem iis fidem habere visum, qui quarum rerum spectatores testesque fuerunt, earum deseriben-darum e privatis commentariis, quae de his confecis-sent, nobis potestatem fecerunt. Ita enim Iovius: Soli mamim in principio sui adventus, iussisse produci cap-tivos in conspectum. Cum ita praefatus esset, in sce-leratos liomines, et qui fallax pacis nomen in iusto bello obtendissent, esse ageudum severe, ad deterren-dos alios exemplo, multitudini trucidandeterren-dos obiecisse, paucis, quibus parceret selectis, qui primos ordines duxissent, ut si permutatio esset captivorum facienda, facultas non deesset. In his, quasi scenae et tlieatro scriptor rerum serviat, e tragica re, et memoriae

po-170 10. MICHAELIS LIRVTI

steris exeerandae sumpto ridente argumentő (id quod nunquam non usque ad fastidium feeit, nullo rerum di-scrimine aut temporum), Germanum militem eNorico ait, inter multos proeeritate eminentem, in gentis con-tumeliam, pumilioni, qui vix illi capitis vertice genua attingeret, traditum interficiendum. Qui cum miserum, per immanes cruciatus laceratum, imbelli quidem manu, sed nunquam non faciente vulnus, crurum ner-vis et poplitibus iucisis straner-visset, in valido nisu, in vastam corporis molem crebro repetito ictu, quo mors esset aeerbior mora, pugione iugulasse. Nam cum legatis cum muneribus missis, quod Iovis tradidit, nulla apud illos mentio, ut suo loco diximus: per Ciau-sium, id quod est a p u d T u r c a s in more, delectum, qui munere legationis fungeretur affirmantes. Nam mu-nera non per legatos, sed praesenti Regi oblata, atque iis, qui eum comitati essent, iidem testes luculenti tra-dunt, quod mihi quidem verisimilius fit. Iam ne de ratione quidem occupandae urbis magis illi cum Vn-garis convenit, quorum monumenta in manus nostras pervenerunt, a quibus discedere prohibet nos gravis scriptoris constantia et fides, quam non est consilium pati a nobis, bis scribendis desiderari. Nam 11011 ait per urbis diruta moenia, aut irrumpentium in modum, in vrbem invasisse, sed per Sabbatiam portam, falsis custodibus, quasi spectandi causa ingressos. Cum in principio, ut fides fieret, fraudem obesse, qui prin-cipes intrassent, eadem porta in castra redissent, inde sensim cum ducibus confluente multitudine mili-tum urbe potitos. Idem affirmat, certantes cives cum milite barbaro moderatione animi, comites advenien-tes hospicio accepisse, tantum quidem abfuisse, ut cuiquam vim inferret, ut cives sua sponte,

quemad-VNGARICARVM RERVM. LIB. X. 171 modum a Solimano imperatum erat, arma in medium proferrent, atque ea quidem tanta alacritate animo-rum, ut non imperata facere, sed vere sua sponte, atque ultra ea offerre crederentur. Dum liaee ita apud Solimanum geruntur, tristibus nuneiis Ferdinandus aeeeptis de re male a suis apud Budam gesta, animi praesentia leviora reddenda arbitratus, quae dura atque aspera adversus inveheret casus, Velsio nego-tium dat, qui vix gravi et diuturno morbo convaluerat, et primo quoque tempore Comarum profectus, militum reliquias quas habebat, colligat, qui in insulam se rece-perant, triste eventu belli et miserabili, sive fortunae beneficio, sive virtute et animi magnitudinis defuneti, simul imperat, missis per circumiectos agros conqui-sitoribus, det operam, ut palati, et dissipati fuga, re-ducantur ad signa, ne territi tanta clade, de se durius statuere, et sese hostibus dedere cogantur. Inde cum potentissimo hoste, Austriae imminente, qui rebus secundis elatus, neque suae fortunae, neque aliorumfe-rendae esset, Imperatore Carolo fratre, in quo 11110 spes certa auxiliorum esset, proeul agente dirimendis Grermanorum conti*oversiis intento, alia omnis consilii ratio, praesenti malorum mole inferior liaberetur, quod oppresso angustiis temporis vnum reliquum eon-silium visum, nova legatione victoris animum tentare, et de compositione agere constituit, veritus, ne si mi-nus in tempore consilio praesenti fortunae occurrerent,

cum ad amoliendam propulsandamque saevientem nullae adessent validiores vires, eodem impetu victo-riae elatus victricia arma, in proximas regno provin-cias converteret, unde 11011 facile in ulla propulsari posset Duris rebus atque arduis, quando dignitatis ratio haberi 11011 posset, rationem habendam salutis

172 10. MICHAELIS liRVTI

urgentis atque impellentis ad ea, a quibus maxime etiara refugit aiiimus. Neque vero eos faeere digni-tatis iacturam, qui sibi tempori statuerent parendum, non enim illum opinione imperitorum aut comparari, aut mitti, sed dignitatem retinere; de qua decedere multorum populorum et gentium causa, non solum 11011 esset vitio dandum, sed summae etiam tribuendum laudi. Nam eos magni animi 1 audem sequi, qui mul-torum salutis causa, compressa ea ipsa magnitudine animi, necessitateparerent, cui qui obsisteret. hominis esset conditione maior, maturius fuisse hosti poten-tissimo communibus viribus occurrendum, ubi quae libido suaderet, liceret impune circumferre arma, mul-tis exscidio futuro: quando eorum dissimulatione, quo-rum exitio cresceret, eo pervenisset, unde facile pelli band posset, non reprehendendum, qui nollet suam ruinam accessionem communium maiorum facere, sed laudandum, qui efficeret tempore observando, ut ni-mium infirmae vires tanto evertendo hosti ad meliora tempóra reservatae essent salutares reipublicae fu-turae. Haec in Ferdinand! consilio ita omnes proba-bant, ut in uno omnes eodem modo haererent, qui nam munus legationis obiret, ut maxime necessarium adeo angustius rebus, ita obeunte, futurum magno discri-mini ubi non conveniret, id, quod omnes horrebant animis, atque exsecrabantur cum hoste barbaro rem esse, impotenti animo superbo, dei atque hominum contemptore, cui violare ius gentium iocus lrsusque esset, ut eum ab ingenio discedere, et sancta habere legationis iura, non magis verisimile videretur, quam in sicca atque arente arena fruges serere cum spe uberis proventus. Exemplo esse proximum Laskii le-gatione, quae, quam male cessisset, nemo ignoraret,

VNGARICARVM RERVM L[B. X. 1 7 3

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 177-181)