• Nem Talált Eredményt

Budám adductus, continuo, soluta obsidione, climittere-

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 69-79)

climittere-tur. Haue unam certam rationem esse reliquam de pace agendi, si vere eam Ferdinandus, ut videri vellet, ex

animi sententia expeteret, eerte quam expetere aequum esset, reete rebus suis consulentem. Laskius id unum enixe postulare, ut adire Imperatorem liceret; a quo quidem non dubitaret quin cognitis aequissimis Ferdinandi postulatis esset passurus a se de indu-ciis. quod in praesentia satis esset, impetrare. Sperare vero, bac una impetrata re, facile de ceteris conventu-rum. Ast Lupbtibeus longe dicere eum falli, si ita crede-r e t : ita enim esse Impecrede-ratocrede-rem a Fecrede-rdinando avecrede-rso animo, ut ne passurus quidem esset a se impetrari, ut eius legatum audiret, quod raro unquam, postquam esse homines coepissent, in medio ardore belli quan-tumvis fero atque immani bosti negatum esset. Nam, ut legato parceretur, non Ferdinando hunc honorem sed Laskio habitum, quem voluerit eins legationis munus obire, in quem esset insignis Solimani Imperatoris in-dulgentia; nihil enim sibi certius esse, quam ad eam borain capite temeritatis poenas persoluturum fuisse, quisquis esset, cui hoc munus esset mandatum. Iussit idem tarnen et in praesentia bono animo esse, et in po-sterum de se meliora sperare. Inprimis monuit, cum postridie esset illi apud Bassas de postulatis regiis agendum, apud se omnia recte constituta explicataque haberet: ne in respondendo, percuiictationibus aliis super aliis oppressus, capere consilium e re subito co-geretur, quod cavere viris etiam prudentissimis difficilli-mum esset. Interea se operám daturum, ut contra atque alii adniterentur, illi ad imperatorem aditus pateret, quae cum ultro citroque dicta repetitaque essent, col-lecta mentio de Caroli Quinti Caesaris iniecta, quem

6 2 10. MICHAELIS BRVTI Lili. IX.

haud dubia fama erat primo quoque tempore in Germa-liiam venturum, iam conventu prineipum Ratisbonam indieto, quod indieio esset,de gravioribus rebus aeturum, in quibus nemo dubitaret quin una omnium liaberetur gravissima de Vngarico bello eonsultatio, sedulo agente Ferdinando, ut cum alia externa auxilia adversus belli casus praesto baberet, tum opponeret Soliinani viribus Caroli fratris nomen, cuius felicitatem et virtutem Tur-caeformidolosam esse 11011 ignoraret. Neque vero Las-kium fugit barbarorum consilium, et quo spectaret fa-cta Caesaris mentio, cum ita Ferdinandi caussa agere-t u r , uagere-t band dubie cum eadem esse Caroli Caesaris caussa coniuncta crederetur. Itaque adiuvandam occa-sionem arbitratus: accepisse vero se, inquit, multorum literis propediem Ratisbonae Carolum Caesarem aftutu-rum eo consilio, ut si minus Ferdinando fratri cum Impe-rator e Solimano conveniret, illi adversus vim omni subsidio esset, ita tarnen animo affectus, ut ubi salua dignitate utrumvis liceret, non esset a pacis consiliis aversus futurus. Inde, ut appareret barbarorum ani-mos ea cura tangi, qua in Germaniae regione cense-returRatisbona? Laskius rogatur, et quam procul abes-set Vienna, tum illud, cur, cum proxime inter Caesarem et Franciscum Gallorum Regem convenisset, ut Caro-lus Mediolani principatum Gallo restitueret, res tarn diu procrastinata, non esset perducta adexitum? Nam quid novi discidii ortum,quae discidii caussa, et qua de re?

Ad quae omnia facili responso Laskius: foederi, inquit, quo de pace convenisset, fuisse adscriptum, ut quoad filia Caesaris adolesceret, quae uni ex Francisci libe-ris desponsata esset, in Caesalibe-ris potestate maueret,.

Legitimo nuptiarum tempore una cum filia dotis no-mine Gallo Insubrium regnum contributum iri. Hoc

VNGARICARVM RERVM LIB. IX. 63 response» barbarus taraquani nova re

perculsus,

et praeter auam omnera expectationem, Antonium Rin-eone, Francisei Regis legatum , advocari iussit, qui paullo ante Laskii adventum ad eum venerat Regis literis ex Gallia allatis, in quibus nulla de ea re mentio fiebat; permagni vero interesse Solimani existimabat scire, an , manente cum Francisco Rege amicitia Carolo Caesari, animum aliis curis vacuum Vngariae rebus, quo maximé propendere credeba-tur, intendere liceret; neque se potuit continere, quin de eo ipso sollicitus anxiusque Laskium pereunctaretur, in lianc unam curam laborantem ut tempori obsecutus ex animi illius sensu, quem, ut erat suopte ingenio aper-tus, aegre poterat dissimulare, responsum aptaret. Ita vero de eo rogatus respondit, ut negaret quidquam se posse cerli afferre: unum se non ignorare: famae eele-britatem per Cliristianum orbem Universum vagatam, Paullo VI. pontifice autore iunetos regum animos novo affinitatis vineulo arma adversus Imperatorem Soli-manum sumluros. Quam recte vero in ufrumqueconve-niret, cum ex aliis, tum ex eo coniici licere: lieuisse Ca-rolo inermi, et cum exiguo comitatu per interiora regni ad Ultimos usque Beigas penetrare, qui a Caesare de-fecissent, Gallo Rege eum aeeipiente in sinum, cumme-dius inter Franeisci liberos Lutetiam regiam urbem prope triumphantis in morem, et quasi devicta Gal-lia esset invectus. Atque Gal-liaec quidem Laskius, quam-quam non ignoraret paullo post Carolum Francisci Re-gis beneficio Gaiulavenses, quae magno consensu de Insubrium prineipatu acta essent, in dubium vocare, ita magna Galli offensione, qui ita prolixe atque amanter cum illo egisset, ignaro aperuisset hostium consilia, in regiam urbem Augustam, regni sedem, aeeepisset

omni-64 10. MICHAELIS BRVTI Lili. IX.

bus hospitalitatis officiis et summi amoris prosecutus es-set, ut ab iis, qui auctores fuissent illi transitum per Gral-liam dandi, in dies alienior et e regia ablegaret,cum prin-cipem auctoritatis in regia antea obtinuissent. Inde lu-culento munere legationis Bassae Ferdinandi nomine donati, singuli vestibus duabus ex boloserico villoso purpuréi coloris anro distinctis, totidem pictis Da-masceno opere, et zibellinis pellibus, quas nonnulli certis adducti coniecturis putant Ponticorum murium esse. His impetratnm, ut ubi esset cum Bassis de toto munere legationis, deque bis, quae in mandatis haberet, collocutus, ad Solimanum admitteretur. Ita qua convene-rathora, ad eos postridie ingressus, brevem orationem habuit, non ignarus moris

Turcarum,

non temere lon-giorem orationem ferentium (band quidem malo consi-lio, rie sni consilii per dicendi artificium circnmvenian-tur) de re praesertim iam nitro citroque satis agitata:

venisse petitum pacem, cuius maximeinteresset eam san-cte et religiöse coli, vere atque ex animi sententia Ferdi-dinando Rege postulante, simul ut eius Studium atque observantiam in fortissimum imperatorem et iustissi-mum declararet, simul ut ageret de Vngariae regno, et ex foedere icto cum Ioanne Rege ad Ferdinandum transferendo iis legibus et conditionibus, quibus iam pridem ab Imperatore esset loanni Regi delatum, quae de re saepe superioribus diebus actum esset.

Quae cum dixisset, seribit Laskius, se fuisse a Lupliti-beo interpellatum, neque vero novam rem, neque semel repetitam, quando certiora deessent, qnae obiectare-fellerentur, incultante: Id sive ut Solimano absenti se vendicaret, fuit ut tegeret occultum Studium in Ferdi-nandum, ne nimis apertum cui consultum vellet, obes-set: cuius rei Laskium etiam admonuerat: enimvero,

VNGARICARVM RERVM LIB. IX. 65

inquit, non ferendam videri hominis impudentiam, qui

speciosa oratione turpem rem et flagitiosam tegendo, speretse posse persuadere, studiosum Imperatoris, et otii amantem esse, qui vi atque armis oppida nrcesque oppuguet, quae sint in Turcarum ditione populetur, agros vastet, u r a t : mox Rostanes eodem usus genere assentationis: quid aliud est, inquit, de pace gereutem a r m a , quam velle emere pacem, amore metu ah im-belli, et qui minus possit? índe totum illud eollo-quii tempus iurgio eonsumtum, cuius momenta omnia

persequi operae pretium non duximus, cum praesentis instituti et muneris 11011 sint. Ergo cum Bassis hilari-ter ut lieuit epulatus, ad meridiem, quae illi erat de-stinata hora, ad Imperatorem admissus ingreditur; mox de more manum venerabundus deosculatus, paucis quae ad illum mandata adferret explicavit, quae, ut ipse in suis monumentis scripta reliquit, ordine complexus, si-mul quae ad ea Solimanus

responderit, deinceps

comme-morare pergam. Summa quidem orationis, quae ut tem-poris ratio postulabat, totaerat ad superbum et tumi-dum harbari ingenium efficta: Iussisse Ferdinantumi-dum Regem Imperátori maximo et felicissimo ineolumita-tem et prosperam valetudinem gratulari, tum gratias agere, et quod se facilem superiore anno praebuisset induciis paciscendis, quod indicium magni animi fuis-set atque erecti ad summura gloriae decus; et quod propensum in se animum, blanda et prolixa oratione subsecutus pollicitus esset, se flIii loco comiter, ut par esset, amicitiae iure, novaeque institutae neces-situdinis colentem inposterum habiturum, ut quod inter cetera fortunae insignia sibi duceret honesfissimum magnificentissimumque in omni posteritate futurum.

Ac ne male collocasse tantus imperátor adeo in.signe

MONUM. HUNG. HIST. SCKIPT. XIV. 5

66 10. MICHAELIS BRVTI Lili. IX.

animi Studium in se ornando augendoque videretur, mi-sisse munera, quae amoris et grati animi signa hilari vultu laetoque ut acciperet, enixe rogaret, rei gratiam potius, quam rem sibi speetandam arbitratus, quae per-exigua et multo infra suum animum esset. Daturum quidem se inposterum operam, ut quod filii locum, apud se maximum imperatorem, Ferdinandum Regem obti-nere voluisset, numquam eum instituti poeniteret. Eo animo cum esset, magnopere rogare, quando per suos oratores saepius illi curavit significandum, quod ius haberet in Yngariae regnum, iam inde olim a

Fride-rico, Maximiliano, Ladislao Rege, ex cuius Anna filia liaberet susceptos liberos, tum proxime a Ioannis Re-gis morte, qui yolens et prudens, sibi post mortem re-gno concessisset, sua et principum fide per iusiu-randi religio nem obstricta, pateretur aequo animo vici-num regem per eas conditiones, quae Bonorificae danti pariter et accipienti essent, integro regno bona cum venia potiri. Hic cum ulterius progredi volenti silen-tium imperatum esset: Solimanus iratus: memoria te-nes L a s k i , inquit, quid a me tibi superiore anno re-sponsum sit, cum de liac ipsa concordia ageretur. Imo optime memini, respondit. Tum iussus dicere: non licuis-se, inquit, Ioanni Regi quicquam de regno 11011 suo con-stituere, cum eiusregni summum ius esset cuius id bene-ficio obtineret. Quae Solimanus incensus iracundia ex-cipiens: Et liaecipsa, inquit, Ferdinando Regi retulisti?

Diserte vero et clare Laskius pro sua fide et constan-tia se retulisse, ut debuit, ac totidem verbis. Tum ille:

Cur igitur, cum sciat Ferdinandus regnum meum esse, id subito contractis copiis apertus liostis armatus infestis signis per summám iniuriam invadit, cur. inquam, us-que eo nos ludibrio habet, apud quos se obtinere filii

lo-VNGAltICARVM RERVM L1H. IX. 67 cum tantopere glorietur,ut eodem die pacem postulatum mittat, et a quibus pacempostulet, lacessat bello? Vi-deo quid spectarit iam autumno exacto, appeterit hi-ems, liaud satis aptum amii tempus rebus gerendis, hoc animos facit, hoc fiduciam atque audaciam auget.

Nihil a vobis potuit callidius excogitari, qui nos stipi-tes, truncos, statuas, vafri et versuti homines ducitis. Sed ver aestatem,aestas autumnum,is hiemem excipiet immu-tabili naturae lege et temporum vicissitudine, quam mo-ram eo aequiore animo feremus, quo maior et certior spes est, ni animum vires deficerent, fore, ut quando non se-cus de nobis existimatis, ac de hominibus barbaris et in quibus nihil simile homini sit, discatis aliquando non temere contemnere, quos intelligitis multis parti-bus esse vobis meliores. Mox patria lingua conversus ad regios praefectos, multa süperbe et contumeliose bar-bara arrogantia et fastu elatus in Ferdinandum Re-gem, multa in praesentem Laskium dixit, qui adstabant deiicientibus acl terram oculos, quasi homini mortali figere oculorum aciem in iratumnumen haudliceret. Se-cundum haec de Carolo eadem et de illius ac princi-pum adventu Ratisbonam percunctatus, quasi eius rei cussam, sui metum agnosci vellet. eadem illa usurpavit, autumnum in exitu esse et hiemem sequi, sed ver et mox aestatem autumnum atque hiemem excepturum, 11011 obscure aut per ambages, bello arma retinenti-bus denunciato. Mox cum ira vehementius excandes-cens, contumeliosis verbis minas misceret: iussus est legátus de salute anxius, ne verbo quidem addito fa-cessere, et se in hospitium referre, cum iratus barba-rus nullum finem facérét in Ferdinandum aeque, et in Carolum Caesarem fratrem, per immanem linguae in-temperantiam baccliandi: ita profecto Laskio, cum per

5*

8 IO. MICHAELIS BliVTI

trium horarum spatium in consilio fuisset, audente ne-rnine adversus irati sententiam verbum efferre, bel-lum adversus Ferdinandum deceruitur, et ut Imperator Hadrianopolim se conferat, inde conscriptum exerci-ium in Vngariam ineunte vere adducturus. Quibus re-bus ita administratis, Laskio imperatur, u t s e cum omni familia contineat domi, poena capitis imposita, si aut ipse, aut e suis quisquam egredi, et sermonem cum ullo mortalium serere audeat; iam et illud actum, ut lios-pes domo sua eiiceretur, ne esset per quem aut perfer-rentur fo ras Laskii mandata, aut ad illum ferperfer-rentur alio-rum, appositis custodibus, qui cura attentiore, quae di-ccret, ageret. omnia observarent. Quod tum ad extre-mum piacúit reservari. Quae itaadministrata magnum

Laskio metum iniecerunt, minime inscio, quo progredi barbarorum immanitas adversus sua iura retiuentes constantia consuevisset; privatim tarnen, quo a metu animus respiraret, accipit eins munera Imperator, Fer-dinandi reiectis, generosas aves ex accipitrum genere, quas vulgo falcones vocant, iisque mirifice oblectatus, male evenisse aiit viro imprimis scito atque eleganti in-genio, qui Grermano regi serviret, insito genti odio in no-bilissimam nationem aifectus, quam viris, equis. armis, copiis Üorentissimam, se simulat contemnere, horret ani-mo,unam pares vires, ubi alto somno expergiscatur, quo sopita languet, in contentionem de summa imperii allaturam. Neque postea Solimanus destitit per suos hinc praemiorum ingentium spe , hinc imminentis exi-tii metu, eum a Ferdinando avertere, cum altissimo mari demerso (Iiis ad hominis constantiam labefa-ctandam utebatur) nullám spem aliam enatandi dice-rent, nisi induceretanimum ad Solimanum transire; quo-ad haec omnia sunt Laskii virtute et constantia

dis-VNGAltICARVM RERVM L1H. IX. 77

cussa, negantis sibi aut nulla vitae commoda, a u t eam ipsam vitám, cuius potiorem partém integrum a labe flagitii transegisset, sua dignitate, atque existi-matione esse cariorem. In magno discrimine posi-t u s , uposi-t saluposi-tis spem omnem abiicereposi-t, novi nuncii Buda allati perfecere: Ferdinandum Posonium pro-fectum secundo flumine Budám cxercitum misisse.

Nequid tarnen timendum esset, in urbe cumprimis va-lidis munitionibus firraata, ad sex millia delectorum mi-litum liaberi, pabuli, frumenti, vini, et cibariorum omnis generis copiam parem: ut satis videri posset X annorum obsidionem tolerandam: copias, quibus aperta vi spes esset hostem vinci, longe numero su-periorem, deesse. IIoc decus fortissimo Imperátori re-servari: cui uni deus immortalis in terris dedisset, ut cum tantum posset, quantum alius nemo regum maxi-morum, ea modo vellet, quae agere regem iustissimum et sanctissimum deceret. Haec iam per se saucium Solimani animum, cum nulla esset sanandi spes,multo vehementius inLaskium incenderunt.Omnia vero, sive casus, sive quid aliud lioc efficeret, in deteriorem par-tém accipiebantur: id quod sólet iis evenire, quorum ani-mi suspicioni patuerunt, semel offensione in aliqucm gravioresusccpta.Etmissus exercitus BudámétCaroli Quinti Caesaris in Germaniam adventus, cuius gravior subesse caussa credebatur, quam quae vulgo Germa-nis ferretur, et Byzantium legátus eodem tempore Las-kius, qui de paceageret, ita inter se consentientia mi-nimé sui potentem movebant, ut aut crederet, aut se credere simularet, bis se artibus et fallaciis peti, quo magis dandam" sibi operám statueret, ne de improviso imparatus opprimeretur. Sive autem a legato obiice-retur Ioannis Regis foedus, praesto erat qui ita

refel-70 IO. MICHAELIS BliVTI

leret, de eo regno quod bello partum Solimanus sui iuris fecisset, non licuisse loanni Regi beneficiario cum ullo pacisci: sive idem contenderet licuisse Ferdinando armis tueri ditionis suae fines, at non continuo licuisse cum aliorum iniuria, multo Turcarum minus, ad quos bello impar supplices legatos mitteret pacem petitum.

Nam illa iniquissima et vere Solimani et T u r c a e : po-stulabat enim, ut qui pacem posceret, arma poneret,

tum ut Carolus V. e Germania decederet, quo nihil aut fingi aut dici foedius poterat. Nam pacem nemo ea lege petit, ut ponat arma, quasi quando fides eius labatur, a quo sit petita pax, ad propulsandam, non ad inferendam iniuriam necessaria habeantur. Retinenda vero arma, quae ita subsidio sint adversus iniuriam, ut nemini sint infesta, qui 11011 in ea ultro et volens incur-rat. Cur autem Carolus e Germania discederet, Soli-mani imperio, quem hoc uno nomine, ne illi obnoxius vi-peretur, mauere in Germania oporteret? Etsi enim ab eo qui pacem dat, non ab eo qui accipit, sunt leges pacis dicendae, 11011 erat tamen Carolus Caesar ita i n f r a t r i s potestate, ut ex illius praescripto , ubi esset barbaro assensus iniqua imperanti, aut sibi manendum aut

discedendum, quo Solimano visum esset, statueret.

Nam quod Ferdinandus posceret pacem armatus, ita arma retinebat, ut uteretur adversus negantem pa-cem, quae aequa atque ex dignitate potentis esset, po-nendae eadem ubi 11011 necessaria redderet eius, qui pa-cem daret,tum aequns et prolixus aiiimus, tum iustitiae multis documentis spectata fides; non enim minus ne-cessaria arma tuendae paci, quam propulsando bello.

Sed inanis omnis disceptatio, ubi est pro lege unius vo-luntas, et quidem quam 11011 ius atque aequitas, quam nullám novit qui mancipiis imperat, sed inexorabile

odi-VNíURICARVM RERVM LI». IX. 71

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 69-79)