• Nem Talált Eredményt

auderent, in Turcas tormentis directis, quae res una

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 161-167)

fugientibus saluti fuit. Egregiaiu laudem, omnium con-sensu, ea nocte retulisse Boemi duces dicuntur, cum hostis castris potitus, versaretur in magna hominum caede; ut dignum viris fortibus erat, cum delectis co-hortibus, eorum impetu excepto, investigio, raro edito fortitudinis exemplo, interfecti. Atque haec quidem ita per noctem gesta, simul atque discussis tenebris lux est reddita terris, victoribus barbaris nostrorum per-íidia, non propria virtute, certiora argumenta victo-riae stratis cadaveribus amnis, terra acervis caeso-rum corpocaeso-rum, omnia cruore et sanguine foeda, prope-diem laeto spectaculo Regi barbaro futura aperuerunt.

Auxit cetera mala magna cladis accessio, ingens ho minum manus, cum, quasi signo dato, temere palati fuga in summum montis iugum evasisset, ad Gerardi interfecta, paucis exceptis, qui armis traditis se vi-ctori superbo dediderunt, deteriore fortuna suorum superstites, qui se honesta morte e Servitute deter-rima vindicassent. Inde a victoribus cum classe ituin Pestum, spe minimé dubia, dum pavidis ex accepta clade subitus metus adimeret consilii vim, se oppidum capturos; neque eos spes ut opinio fefellit. Etsi enim i t a erat oppidum munitum, ut eius expugnatio difficilis crederetur eo etiam cum omni apparatu oppugnanda-rum urbium profectis : tanta desperatio tamen inva-serat animos, ut una esset inter omnes contentio, qui princeps ceteros praevertens, in tutum locum patefa-ctis portis fuga evaderet, quas quidem angustas effi-ciebat fugientium multitudo, hinc urgentium primos, hinc postremos morantium. in quorum terga immanis hostis ad exitium imminens haerebat, equitum impri-mis. quibus, u t pernicitas equorum liberum campum

154 1 0 . MICHAELIS LIRVTI

nactis, maiori erat futura ad fugae celeritatem adiu-mento: ita corporum moles, et trepidantium violentior agitatio, cum inter confertos aegre evaderetur, egres-sum reddebat difficiliorem. Hic addit multa Iovius ad Germanorum flagitium augeiidum, bí modo illud flagi-tium, et non fatalis quaedam calamitas fuit, cni raro ubi improvisa incidit, opponit is, in quem saevit con-silii vires, quas ita temporis spatium et maturitas roborat, ut ei esse locus in Iiis, quae de improviso opprimunt. non possit. Ybi primum auditum sit bar-barorum classem adventare, tanquam nulla affulgente spe salutis certum exitium resistentes mageret in-mensis argento et carissimis qnibusque rebus relictis, uriius salutis memores, quam fors effugii spes ostenta-ret, per devia atque obrupta quaeque, s e s e praecipites

dedisse. Quae quamquam verisimilia sint, ii viderint, qui tantum illi tribuunt, quantum ipse si vivat et sa-piat, miraturus sit. Neque vero ex quo genere homi-num fuerint tradit, qui belli tempore magno in discri-mine rerum, cum suorum miserabilis clades in oculis esset, et peropulenti in quotidiano victu et militaribus epulis uterentur, ignari se mox cum regia opulentia Turcae hosti praecla futuros. Neque vero probabile est oppidanos aut mercatores fuisse, qui Pestanas nundinas frequentarent, vel qui homines ad rem navi, atque experientes fectibiles in mensis longissime a regio luxu, cuso argento auroque non facto in merca-torum conventibus, et ubi nulla sit belli suspicio, utuntur. Nam si Germanos fuisse ait, id opinor do-ceat oportet, unde adesset tam lautae mensae militi praesidiario facultas, qui cum praeclare ageretur, si in obsidionis metu, quam imminere, cum iam debella-tum ad Budam esset, non ignorabat, secundarius panis

VNGARICARVM RERVM. L I B . X . 155 quo vesceretur ad satietatem, cum pulto atque onere opponeretur. Quid, quod ue Vngaris quidem parcit?

quos rumore percrebrescente de Turcarum adveutu, tradit facta vi civium fornices, atque exterorum, qui Pesti mercaturam faciebant. defractis foribus et repa-gulis revulsis, avare atque crudeliter diripuisse? qua vero illi spe, qui intelligereut eandem fortunam, quae omnes maueret, qui inira Pesti moenia agerent, sibi subeundam, eo quidem, illis barbari infestiores urbe potiti, quo inhiantibus praedam victoriae praemium stultius ne, qui sperarent se posse in urbis direptione retinere, an sceleratius, qui tanta cum suorum iniuria praei ipuissent! At barbari portis, iam ut diximus, pate-factis oppidum ingressi. cum nemo, qui resisteret, oc-curreret. armatus imbutis odio animis. quo efferri inex-piabili inCbristianos liostes cum pietatis laude credun-tur, unius praedae memores, per promiscuam virorum et mulierum caedem. non aetate, non sexu misericor-diam a crudelibus animis extorquente, memorabilem Semper futuram posteris carnificinam ediderunt, Ger-manorum maxime, quorum mos est, adducere secum mulieres ad bellum, atque adeo saepe uterum gestall-tes, quarum ingens turba miserabili eiulatu, et suum et subrum fatum coroplorantium, frustra parvos infan-tes in ulnis ad emolliendos feros animos ostentabant, devotas victimasimpiorum manibus. Ita diu versatis in caede, cum non satietas, sed lassitudo virium saeuiendi finem fecisset, pauci, quos forma aut aetatis robur avaro militi spem quaestus uberioris fecisset, supersti-tes e tanta clade fuerunt. Numerum quidem eorum edit lovius, qui in bello interierunt, liabita fide peritis, a quibus, recenti re, potuit doceri, supra viginti liominum millium : certe magnam caedem fuisse, cum subiecta

156 1 0 . MICHAELIS LIRVTI

matéria barbaris ad explendos animos sanguinis ho-stium avidos, tum destituta imbellis túrba suorum auxilio, quae res in se saevientium audaciam impuni-tatemque augebat, fidem faeit. Capta maiora tormenta multa, quibus erat usus Germanus dux ad regiam ur-bem oppugnandam, et ad castrorum munitiones, tum quae ad alteram fluminis ripam, ad submovendos ho-stes erant collocata, ubi subire classe, flumine adverso conaretur. His accesserunt Pestana, quae urbis prae-sidio e r a n t , eximiae magnitudinis, tum magna vis pulueris et globorum ad tormentorum usum, commea-tusque omnis generis, quae omnia summo studio com-parata, ubi esset in biemem bellum ducendum, crede-bantur cumulate ad rem adversus liostem gerendám facultatem suppeditura. Claudunt alii tarn tristem

re-rum exitum acerba in Germanos peroratione, aequius facturi, si orationis aculeum in Christianos reges distringerent, quorum funesta bella dum patiuntur aequis animis crescere in immensum mutuis eladibus, potentissimi liostis per se iam pridem non ferendas opes , ut Y n g a r i , Poloni, Germani et finitimae aliae gentes imminenti in omnium perniciem non audeant opponere nimis infirmas vires, efficere. Rogendorfius, castris potito hoste negantem se superstitem tantae cladis esse velle, atque in eo perseverantem, medicus, qui curando vulneri assistebat, atque unus ex dome-sticis ministris in lembo impositum ad insulam Coma-rum perduxerunt, cuius in parvo vico questus non se Turcarum virtute victum, sed Yngarorum perfidia, animi virile robur odio, iracundia, indignatione, et magnitudine doloris superante, interiit. Iam aderat cum universis copiis Solimanus, ultima eius belli pestis, qui regni arbiter, quod iure belli victoriae praemium

VNGARICARVM RERVM. LIB. X. 157 poscebat, unus Regiuae, deletis hostium copiis non minus, quam Germanis hostis, amicus erat

pertime-scendus. Etsi enim pridem reversus Byzantio Verbe-eius. optima spe omnium animos impleverat, multis pollicitationibus et prolixis a Solimani ministris one-ratus: vix tamen Regina sibi poterat persuadere, pos-sessionem regni, quod non semel armis partum, Soli-manus suae ditionis atque imperii fecisset, in alienum ius translaturum, quem per multos annos praesertim regno imparem intelligeret sub tutela foeminae re-gnaturum, ut vieinus bostis, ubi visum est, opportuno magis tempore et melioribus suis rebus, Solimano cum exercitu profecto, amissum repeteret armis. Ita defuncta belli metu, de cuius eventu sollicita, sese et soli fortunas barbaro hosti permiserat, cum ut fit, per tot illatas bostibus clades exhausto odio in pe-ctore volueret a barbaro vipe-ctore nóvum imminens malum, natura impellente in dubiis rebus fluctuante animo, ut de eo, cuius in potestate e r a t , 11011 quid baberet, sed quid posset cogitaret, omnia sibi adversa ominabatur, satis gnara, ubi minus se ad unius nutum arbitriumque componeret, illi se quasi inter saxum et sacrum cum filio praedae futuram. Accedebat de-pravata opinio in religionis cultu, quam summám bar-barus animo fingebat, uti eodem loco babérét omnes, qui imbuti Christianis sacris a Mabemetis impia su-perstitione abborrerent. I a m , quod iis accidit, quos male initi consilii poenitet, ut male succedentibus re-bus, ad ea recurrere cogantur, quae antea reiieiebant;

omnia illa occurrebant animo, quae a Ferdinandi le-gato commemorata, tum cum eorum aliquis usus esse poterat, in memóriám revocabantur, non Ferdinando Regi magis, quam loannnis beredi, ubi in tempore

158 1 0 . MICHAELIS LIRVTI

essent avida salutaria futura. Quibus curis cum varie anxia torqueretur: audito Ciausii adventu, qui impe-ratoris nomine puerum Regem salutatum venisset, paene exanimis, victa metu atque horroré, animo con-cidit, in tanto suo et filii discrimine omnia ad dete-riora trahente, sua sponte ratio quidem sua sponte prudentem foeminam male ominari filii rebus suade-bat, praesentem rerum statum respicientem. Ciausii de rebus aliis brevis oratio fuit, quae comitatis regiae commendationcm liaberent : gratulari Imperatorem Regi puero paulo ante oppresso sceleratorum armis, recuperatum regnum, hostibus magna cum caede a regiae urbis moenibus pulsis. Inprimis vero iussum se hortari, ut pro Imperatoris summa in matrem et in filium indulgentia, de suo vindice et liberatore omnia sibi sua spe maiora prolixioraque spondere, fructum unum Solimanum referre uberrimum, victoriae titulum iustissimum, qui debeatur orbis liberatori, cuius una eerta causa sit belli gerendi, non ut armis proferat imperii fines, cuius in terris maiestatem populi gen-tesque omnes reuerentur, sedutvindicaret a scelerato-rum impia vi, qui impares viribus suo iuri perse-quendo, armis per summám iniuriam opprimantur, de-serti a suis, atque omni liumano subsidio destituti.

Hoc unum maximum et iustissimum a Deo immortali impositum, receptum Imperátori Solimano munus ex-terminandi ex orbe terrarum, qui per abruptum fas, ius gentium violatum, pessumdataä divinas atque hu-manas leges, sibi viam ad iniustum impérium, coelum, t e r r a s , maria bellis atque incendiis miscentes ster-nant. Atque haec quidem in praesentia speciosa et barbaram arrogantiam redolentia, ceteraque move-rent et foeminam et matrem vehementius : postulare

VNGARICARVM RERVM. LIB. X . 159

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 161-167)