• Nem Talált Eredményt

eafccle, a rapinis, a sacrilegiis temperandum; quibus

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 33-39)

vitam contaminatam dilapidata privata re, tueri scela-tissime cogantur. Haec dicentem, ut aequioribus ani-mis regii ministri audirent, inimieorum niani-mis accele-rata ratio efficiebat, prineipi mortuo novum sufficiendi, cuius declarandi praerogativam ad Solimanura perti-nere arbitrabantur, in cuius se fidem tradidissent: te-mere fecisse, quod praecipere sibi ius summum imperii ausi essent, cuius dandi atque aciiraendi potestas 11011 penes deditionem esset, sed penes eum cui se dedis-sent: quo quidem inconsulto nihil iis quidquam 110-vandum, quod pertineret ad surmnam rcmpub. cense-bant. Laesam ab iis imperatoris maiestatem, qui prin-cipatum, quem esse illius beneficium 11011 ignorarent, cui visum esset detulissent: utetiam,simaximedignus principatu haberetur, cui eum honorem habuissent, uno hoc nomine quod in eo honestando violata a Mol-davis maiestas summi imperii esset, eo videretur ab-dicandus. Cuiusmodi tarnen eum 11011 esse, illud ha-beri argumenti loco, quod de eo non ausi essent Soli-manum appellare, cui intelligerent neminem posse probari, quem non certa iustitiae, et sapientiae fama fidem faceret futurum administrando imperio parem.

Ita moesti legati ad suos literas dant, quibus quam angusto loco sint eorum res, doccnt. Praeoccupatam a Petro per regiorum studia ad Solimanum gratiam, quo-rum animos sibi aut magnis muneribus, aut maxima-rum largitionum spe haberet devinctos, ut nemini du-bium esse posset, quin primo quoque tempore Turca-rum armis in regnum reduceretur. Alio esse confu-giendum, qui eo rerum potiente se parum tutos futuros arbitrarentur: praecisam enimspem omnem quidquam aequi a Turca impetrandi, qui uni faveret maximé, a

26 10. MICHAELIS BItVTI

quo ipsi essent maxime aversi. Quibus i 1 Ii cognitis, spccioso quidem consilio, sed parum tempori apto, quod praesens subsidium requirebat, legatos ad Caro-lum Caesarem mittunt, et ad Ferdinaudum Regem vi-ros spcclatae prudentiae, qui doceant magnam occa-sionem ostentari adversus commuuem liostem Tur-cam rei bcne gerendae, modo oblatam agnoscentes ex-pedire arma, et ferre opem poscentibus, quorum res areto loco laborent maturent. Moldavos a Turca gra-vissimis de caussis alienatos ad defcctioncm spectare:

atque adeo, ut quominus id primo quoque tempore ngantunuspotentia atque opibus p a r a d q u e m deficiant desit. Si equitum X millia subsidio mittantur, cum ipsi cquitum delectorum X L millia liabeant in armis: itbi et iam congrediendum sit cum Turcarum immensis

co-piis, sc de belli eventu minime dubitare. Properato modo opus esse, occasione non ferente moram, quae ut subito , et praeter spem non expectata adsit, ita e manibus liorae momento neglecta effluat. Dari in prae-sentia optionem, Turcarumne an Ferdinandi et Ca-roli V. Caesaris Moldáviám fieri accessionem virium ma-lint, regionem ferocissimam atque equis virisque abun-dantem: se quidem Turcae sua sponte infensos, quo vis fas, religio suadeat quam sauete colaut, ad eos inclinare, quorum numquam in Christi religionem prin-eipum intelligant viribus aequari. Cum bis mandatis dimissi legati quo facilius inimicos se passim obser-vantes fallerent, per Turcarum praesidia iter facien-tes mutata veste, et uno modo atque altero comite contenti, qui duces simul itineris essent, proficisci iu-bentur. Speciosa re magis lcgatio,quam ulloorationis apparatu,instituta alieno tempore, quo uno suseipien-dae consultationes de rebus gravioribus maxime

in-VNGARICARVM RELíVM LIB. IX. 27 digent, neque usui fuit,

duos fratres

reges iatestiiiis Germanorum diseordiis a respiciendis aliis rebus avo-cantibus, et quod necesse fuit, pluriimmi etiam obfuit.

Nihil enira eorum, quae a Moldavis agerentur, regios ministros Byzantii fugiebat, Petrum suarum partium hominibus de iis eo litteris crebrioribus certiorem fa-cientibus, quo eos magis celatos inimici velleut, cum quidem vitio liumaui ingeuii in multorum numero, qui se videri studiosos adversariorum partium vellent, non esset satis tuta fides. Eo vero Solimanus in Molda-vos incensus vehementius, quo ad Ferdinandum con-fugissent maiore cum siti contumelia; se facile passus Petro per suos reconciliari, receptum iterum in fidem, iurare in v e r b a , et sacramento de more adigi iubet:

mox Himbrecurtio, impigro homini et rei militaris pe-rito, negotium dat, ut contractis copiis det operám, ut primo quoque tempore Petrum, rcdactis inimicis in potestatem, reducat in regnum. Quae cum in Moldá-viám fama minimé dubia allata essent, trepidi Boiero-nes, quo res praecipites temeritas egisset, novo sce-lere, ita c praesentibus malis emergere sperantes, se-rnél admissum scelus cumulare pergunt, atque Alexám incautum adorti interficiunt. Inde mortui caput Petro advenienti ad placandum irati animum tradunt, Turca duce sceleris immanitatem detestante. Quos Petrus eludendos pari fallacia arbitratus, in praesentia collau-dat, ac sequi se, et deinceps, obliteratis oftensionibus, de se omnia bene sperare iubet. Mox Suchaviae in regia collocatus, vir, ubi cetera paria essent, in omni fortuna admirabilis, muneribus amplissimis ducem, mi-litem donativo liberaliter prosecutus, dimisit. Inde

converso aniino ad res constituendas, quae per in-signem varietatem temporum, 11011 facile defervescente

28 10. MICHAELIS BItVTI

írarnm aestu fluctuabat, e Boieronibus, quos princi-pes coniurationis fuisse , et desertionis auctores con-staret, iussos caussam dicere, rapiendos damnatos ad supplicium, et plectendos capite curavit. Interea Ioan-nesRexaudit in Transilvaliia, coniuratione principum facta, nova adversus se consilia iniri. Praeerant tum provinciáé Stephanus Mailatus et Emericus Balassa, quorum fides maximé erat Toamii Regi probata, fallaci spe decepto, Mailatum, quamquam ilíe animi impotens, et superbo ingenio uberiora praemia posceret cgrcgie navatae adversus Grittium operac, Trausilvaniae prae-fectura contentum futurum, quam et ipse ante initum regnum, et Semper, maiorum memoria, clarissimi viri, et dignitate atque auctoritate principes, admínistras-sent. Cupiditate enim regnandi incensus, quae illi mox pesti atque exitio fűit, missis ad Solimanum literis, tentabat per eorum gratiam, quorum erat maior in regia auctoritas, regnum deiecto loanne occupare, cuius bene-ficio, praeter lionorem provinciáé, ex infimo loco ad sum-mum gratiae locum (evectus est): mox ea spe dciectus, Ferdinandum Regem multis pollicitationibus et prolixis in citátum, cum illi spem facérét brevi per suarumpar-íium liomines totius regni adipiscendi, sibi conciliare studebat: Sperabatvero regem Ioanni minimé aequuiu, deiici se Transilvaniae praefectura haud passurum.

Sed Solimanus, cum ob Gritti caedem pridem Mailato infensus, qui eius interficiendi fuisse auctor ferebatur, tum suo ingenio, ut nemo alius magis a proditoribus fovendis alienus, quas Mailatus ad se literas miserat, Ioanni Regi cum fiele curavit reddendas, adiectis alíis suis, quibus illum amice monebat: Videret posthac, quousque progrederetur suis eredendő. Non ita mul-tos in regum consilio haberi; in quibus insignis

pru-VNGARICARVM RERYM Lili. IX. 29

dentia inesset, aut fides;

vix unum

aut alterum,

in quo esset cum summa fide par prudentia coniuncta. Si al-tero carendum esset, nudam fidem, tectae calliditati praeferendum. Natu, quae imperia unius consilio mi-nus munita starent, posse alieno fulciri interea in re-rum moderatore probitate industriam excitante; quae raro esset, magnis etiam gerendis rebus, atque ar-duis infelix; quo enim quisque sui conscius sibi iideret minus, eo adversus omnes insidias cautiorem vigilantioremque esse: consilium, quod non probitas fidesque moderaretur, ut in occulto lioste latentia ar-ma, aut in poculo dilutum venenum, quibus usui esse deberet, exitium afferre. Hoc esse functum officio So-limanum in Ioannem Regem ne Iovius quidem ínficia-tur, eorum immemor, quae paullo ante dixisset: Inci-tatum Barbarum a Laskio Ferdinandi legato, cum quae acta cum Ferdinando essent. illi omnia aperuis-set, in Ioannem Regem, maximum atque inexpiabilem ódium suscepisse. Non eadem moderatione animi u-sum Ferdinandum fide sua in Ioannem exsoluenda acerrime accusat, quasi per Tliomam Nadasdium, cu-ius soror Mailato nupserat, cum alio largitionum ge-liere, tum spe provinciáé maximae Mailatum delinitum in partes traducere conatus esset, conceptafallacispe, per illius auctoritatem cum alias Transilvaniae civita-tes, tum qui Saxonum sedes appellantur, ad volunta-rlam deditionem perducendi. Germani enim origine, band tacitis studiis, ubiutrumvis liceret, Vngaro Fer-dinandum Germanum regem praeferebant. Ab eodem ait Emericuni Balassam, quem loannes collegam Mai-lato dederat, cum ad defectionem sollicitatum, magni-tudine largitionum, mox in sententiam traduxisset, co-natum esse populos, per se iam ad defectionem

spe-30 10. MICHAELIS BItVTI

ctantes, ad arma excitare, id facilc futurum coniicien-tem, quod iam civitatibus tributis exhaustis, pecuniae, iniqua aestimatione, non liabita fortunarum, non cen-sus ratione, viritim imperarentur. Neque ratio tempo-ris populorum querelam minuebat, quibus prospicere, et tueri simul publicum otium,non facile, volenti etiam maxime, licebat, Byzantii Solimani ministris, alterum iam annum Ioannem Regem vectigalem pecuniam de-bere: ut magno consensu negantibus esse unde solue-rent, opportuna occasio ad alienandos a Ioanne Rege animos oblata videretur. Quibus de rebus Ioannes, ut di-ximus, certior factus, iusso milite Budam ad signa con-venire, in Transilvaniam movit, celeritate sui adven-tus coniuratorum consilia, quae non ut facile iniri, ita facile conloqui, atque explicari possent, oppressurus.

Ac quo opinione clementiae sibi provincialium animos conciliaret, iussis suis a maleficio temperare, ita edi-cendum curavit, se ita armatum adventare, ut saluta-ria suis arma nemini, qui non in ea nitro incurreret, essent incommodo futura. Esse enim suum consilium, ut quae seditiosi liomines ad perturbandum quietum provinciáé statum, falsis rumoribus dissipatis moliren-tur, suo adventu disiieeret, atque ita lioc tarnen, ut ne iis ipsis quidem quidquam ... esset timendum, quorum scelere factum esset, ut invito et detractanti adeo es-sent necessario sumenda arma. Principum conventu indicto, evocaturus ad caussam dicendam, qui capita se-ditionis liaberentur, interposita publica fide, omnia iis tuta a vi atque ab armis fore: quidquid de iis,cognita eaussa, principes statuissent, eo se contentum, nemi-nem violari armis passurum. ita conventus in certam diem Tordam indicitur, nobile Transilvaniae oppidum salis emporio, cuius est tota regio feraeissima. Mox

VNGARlCAßVM RMERV LlB. IX. 31

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 33-39)