• Nem Talált Eredményt

moliri fugám, aut similem fugae profectionem. Ita

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 157-161)

autem ab iis trepide omnia agi, ut non esset despe-randum, intereipi pavidos atque interc'udi fuga posse.

His duces sua sponte in spem finiendi belli erectos, nequid eorum spem falleret, Vngari transfugae duo confirmarunt, Georgio et Valentino antea de Germa-norum profectione edoctis. Ergo iis Mahemetes col-laudatis, e castris educi suos armatos, ac proferri tormenta, quibus Janizeri erant praesidio, ac simul se omnes sequi iubet. Iam magna exercitus parte lintribus traducta, in multam horam nox processerat, quae, ut diximus, nubila, densis undique tenebris obductis apta maxime ad occultandam abeuntium fu-gám verius, quam profectionem habebatur. Ita bar-bari repente sublato clamore, succedunt ad munitio-nes, nullis stationibus firmatas (unam enim curam fugiendi, aliis omnibus praeverterat) atque iis supe-ratis, nudata castra propugnatoribus invadunt, tanta omnium trepidatione et pavore, ut ad resistendum neque consilio vires, neque viribus consilium

suppe-ditaret; cum omnes unam modo territi spectarent certam ad salutem viam. si qua ostenderetur, nullám invenirent, quae non ad certum exitium ferret, undique a flumine, a tergo. a fronte, a barbaris circumventi-Cum vero ubique in castris, tum maxime ad ripae extremum marginem, quum conscendendum in naves e r a t , magna fiebat caedes, neque solum caedentium hostium armis. sed inter se etiam puguantium, ita confluente multitudine, ut dum quisque princeps con-scendere naves studeret, sibi ferro inter suos, multis inter se illatis atque acceptis vulneribus, (viam) aperiret.

Igitur cum error, tenebrae, nox in vestigiis haerens, lio-stis caedis avidus, omnium maxime tormentorum

cre-150 10. MICHAELIS LIRVTI

bro repetiti ictus 'ngentes globos emittentium, ter-rore omnia complerent : vix duci est facultas relicta sui servandi, ad cetera mala fugae impari, gravi vulnere in laevum bumerum accepto. In eodem discri-mine versati alii peditum praefecti, cum attonite im-proviso malo frustra, qua evaderent, circumspectarent, ne liosti quidem repugnantes, qui in perniciem resi-stentibus imminebat, in vestigio cadebant. Eodem tempore Terekius minora castra Vngarorum adortus, iis, qui praesidio erant, loco deieciis, militi tradidit diri-pienda, maiam gratiam egregie barbaro navata opera adversus suos, nisi defensae Reginae causa Climen levaret, relaturus. Iam et oppidani ignari, quam pe-stem liosti germano intenderent, in se maximé, et patriam moliri, inclinatam rem adiuvant, ac subita emptione ad castra descendentes. facibus, taedis atque igncis globis conit ctis a suis liosti praedae retenta incendere conantur, non magno fugientium incommodo, qui tecti tenebris, minus obnoxii ictibus tormentorum petebant, ignorantibus, qui iis praeerat, quo victi in-tenderent fugam, qui iis petebantur. Accessit ad ca-strorura incendium repente viaexorta effusior fiamma.

Georgius enim, haud satis sibi visus odium explevisse, quo inexorabi i, ut alibi diximus, in Germanos fere-batur, infestiorem iis fugam facturus, ad stabula regia editiore loco posita, ut supra commemoravimus, subito accurrit, ac media area, quidquid erat straminis et pabuli, eodem coacervari, atque ignibus subicctis in-cendi iubet, Inde cum magnam conceptam flammam longe lateque ventus distulisset, ita circa omnia col-lucebant, ut binc navibus Stratum flumen, quae pa-latos huc illuc temere ferebant, hinc tranantium turba miserabilis, tamquam nitidissimo die liostium

VNGARICARVM RERVM. LIB. X. 159

oculis subiiceretur, e maioribus pariter et n.iuoribua tormentis glandes, globos, ac ferreas pih.s ingentis ponderis magna cum fugientium strage eiaculantium.

Taetram faciem rerum, ubi etiam Turcarum sanguis amnes cruentaret, ut maiori cum invidia victores spectarent, cum auctor tam foedae rei faciebat, cu-ius sacrosancta persona habebatur Christi Pontificis, et quod non ignorabat, pro Turcarum victoria pu-gnantis, tum ii ipsi, quorum sanguine Danubius inun-d a b a t , quos ut tegeret fugientes, insigni sua cum gloria sua sponte ortum incendium, cuius esset adeo immanis futurus usus restinguere, memorem suae hu-manitatis ac muneris, quo fungebatur, oportebat. Eo-dem tempore commissum navale praelium haud lae-tiore Germanis eventu. Cassonus enim, classis Turca-rum praefec'us, levioribus navibus a latere invectus, territis victoribus tanta suorum cognita clade, et in-pari fortuna par exitium aperientibus regiam classem disiicit, navibus aliis cum victoribus captis, aliis tormentis laceratis, ac suopte pondere cum militum numerus maior ad eas nantiüm exciperetur, quam, ut iis tuto vehendis essent, demersis. Iam maioribus castris direptis, quae piano loco posita erant, Germa-nis per pontem insulam petentibus, Janizeri iufesti a tergo instabant, e quorum manibus se praecipites de ponté deiicientes. redimere conabantur, nóvum discri men, quod propius urgebat fugientes, adituri. Aut enim gurgitibus verticosi amnis, cum nequidquam enatare contenderent, concussi absorbebantur, aut ca-pite et humeris exstantes telis hostium venenatis pa-tebant, quorum vis innumerabilis, tum e fluminis ripa, tum e superiore Cepelliae regione, c classe inprimis, in undique apertos mittebantur. Ita per varia mortis

152 1 0 . MICHA Ü LI S BLIVTI

genera unurn sortiti eventum in omni memoria Chri-stiane) nomini funestum ac miserabilem terra, flnmine, montis cliVo, eadem peste acti susceptam tristibus auspiciis expeditionem, suorum miserabil strage, ae-terna Christianorum infamia, ab iis deserti, destituti, insignem reddiderunt. Nunquam immanius spectacu-lum aut oculis obiectum, aut exceptum mortalium au-ribus, liinc dissonis clamoau-ribus, lugubri questu undi-que undi-queritantium vocibus horribilem sonitum edenti-bus, cum et privatam quisque fortunam, ac suorum varie cadentium miseraretur. Hinc omni cruento in-terfectorum sanguine, quamdiu flamma illuxit, foedam et deformem faciem obiiciente. cum Semper sua sponte, vasto atque aestu et rapiditate liorrenti, tum ob sae-vientem tempestatem altiores ciente fluctus, eaesorum passim cadavera ingeilte hiatu haurire, tum e vi vis alios laceratos tormentis, sagittis deiixos alins; naves agere transversas, frangere illaesas, ad ripam erepi-dinis ubique saevire, atrox violentusque quasi per humánum scelus solito se ipso truculentior eonspice-retur. Neque minus victores, terrorem hostibus inii-ciebant clamore, ululatu, tubarum clangore, timpano-rum et eornuum strepitu, maxime omnium fragore tor-mentorum, cum nox, tenebrae, error, suapte natura gravia augerent suis animos victoria sublatos, pavo-rem victis, omnia adversa perpessis, eoelum, terram, ignem, quibus constat atque alitur hominum vita.

Inter tot clades duces, qui classi praeerant, deplorata salutis spe, ubi diutius morarentur, iam terra et flu-mine suis profligatis, graviora navigia, quas ab Vn-garis Nasadas voeari diximus, ad superandam adversi vim fluminis biremibus remuleo trahentibus, incolumes Comarum perduxere, quo minus succedere propius

VNGARICARVM RERVM. LIB. X . 1 5 3

In document H U N G A R I AE H I S T O R I CA (Pldal 157-161)