• Nem Talált Eredményt

AD LEOTOREM PRAEFATIO

In document Religio, 1899. 2. félév (Pldal 142-145)

P o s t Opera Philosoplúca Petri Cardinalis P Á Z M Á N Y ,

quse, supersunt quœque tribus praecedentibus tomis huius editionis continentur, nunc, B. L., in isto quarto tomo Operum latinororum, en accipis eiusdem magni viri Opus theologicum, non quidem totum, sed earum partium, quae supersunt, primam portionem. Cetera usui publico in sequentibus tomis tradentur.

Est autem Opus boc Theologicum Petri Cardinalis

P Á Z M Á N Y nihil aliud, quam quod, auctore nobis G. Fraknói, P. Dobronoki, ipsius Cardinalis sequalis et familiaris, Collegii Tyrnaviensis in Hungaria quondam rector, T H E O -LOGIAM S C H O L A S T I C AM inscripsit: summa nempe quaedam prselectionum scholasticarum, quas Pater Petrus Pázmány S. J . in Universitate Grsecensi theologize scholastics professor Ordinarius, paucorum annorum, scilicet a. sch.

1603/4., 1604/5., 1605/6. et 1606/7. decursu discipulis partim dictando tradiderat, partim propria manu exaratas, vel ubi scriptura non ex eius calamo fluxisset, manu

propria multis inlocis correctas et ampliatas posteris reli-querat. Genuinum Pazmaniani ingenii foetus esse Theologiam hanc Scholasticam, testantur, quae in qusestione de authen-tia adduci soient, omnia tum interna, ut aiunt, argumenta, tum externa documenta, inprimis vero ipsa inscriptio Codicis Manuscripti, qui has prielectiones theologicas Petri Pázmány Grsecii habitas in unum volumen colligatas compactasque continet. Petri enim Dobronoki prsenotatio tota hsec est: „ T H E O L O G I A S C H O L A S T I C A Cardinalis P Á Z M Á N Y ,

quam Grsecii dictavit A-o 1603 et deinceps. Collegio Tyrnaviensi in memóriám Academici Fundatoris data A-o 1638."

Ex his magni momenti verbis duœ, L. B., pro nostro instituto res patefiunt.

Primum est, titulum generalem „Theologise Schola-stics" operis certo Pazmaniani non esse quidem expresse Pazmanianum ; at menti auctoris, imo etiam fortassis ipsi loquendi eius usui apprime conformem esse, vix in dubium vocare quis poterit, si circumstantias rei attentiu3 consideraverit. Petrus enim Cardinalis Pázmány anno 1637-0 19. Martii mortuus e s t ; Codex manuscriptus traditus est Collegio Tyrnaviensi anno 1638. : tradi ergo nonnisi ab ipsis excecutoribus testamenti poterat, a duobus episcopis et quinque canonicis, quos, u t in testamento ipse Cardinalis profitetur, ille „semper" dilexit. Tituli igitur prœnotator et factse donationis recognitor Petrus Dobronoki, qui ipse etiam amicissimus erat defuncto patrono suo, etiamsi nihil de re ipse per se scivisset, per testamenti executores, Pazmanianarum rerum peritissimos, ex ipsius quasi Petri Cardinalis ore vel certe omnino ad eius mentem accepisse censendus est, non tantum senten-tiam, sed ipsa propemodum verba, ex quibus inscriptio a se facta coalescit, quae quoad originem et tenorem imo

etiam titulum Codicis ad posteros breviter et concinne traducit, quod certe non sine ipso Petro Pázmány auctore in omnium qui rei conscii erant ore versabatur, opus nimirum esse Petri Cardinalis P Á Z M Á N Y , et universim

T H E O L O G I A M S C H O L A S T I C A M vocari totum apte posse.

Alterum, quod pro nostro instituto, L. B., verbis inscriptions citatae continetur, est ratio, qua Opus Petri Cardinalis P Á Z M Á N Y Theologicum isthoc in ius proprie-tatis Universiproprie-tatis nostrae Budapestinensis transierat.

Sane, quot verba in inscriptione Dobronokiana hue per-tinent, tot rebus eximiis imo nobis in hac Universitate quodammodo sanctissimis initiamur. In memóriám Acade-mici Fundatoris dono fuisse Universitati THEOLOGIAM SCHOLASTICAM Petri Cardinalis P Á Z M Á N Y relictam. Res sane memoratu dignissima. Ex multis enim praeclarisque operibus, quae Hungáriáé Catholicae Restitutor ille conscripserat, hoc unum, T H E O L O G I A inquam S C H O L A S T I C A

eius, donatur peculiari recolendae memoriae commendatione scientiarum Universitati Budapestinensi. Quid autem in hoc singulari eventu contineatur, rei natura proclamat:

nempe magistros et discipulos, Theologiam in Universi-tate a Petro Card. P Á Z M Á N Y fundatae profitentes, vel virtute donationis istius, Codicem Manuscriptum, qui scripta theologica Conditoris complectitur, veluti sacrum haereditatis theologicae penetrale venerari illiusque divitiis doctrinalibus diligenti cura et studio uti obstrictos omniuo esse, et quidem non solum pietatis, sed vel ipsius scientiae sacrae provehendae titulo. Quod quidem, meo iudicio, luce meridiana clarius patet. Memoria etenim virorum, qui de re publica optime meruerunt, nonne nusquam oblivione vel aspernatione, quod absit, sed iugi sapientiae ipsorum consectatione rite recolitur. l u s hunc agendi modum continet gentium non scriptum, estque in genere provehendarum rerum aptissima ratio simul et saluberri-mum instrumentum.

Fateor, B. L., hie aperte, me his iisdem rationibus, ni fallor neutiquam contemnendis, permotum fuisse, ut consilii edendorum omnium operum, inprimis vero huius

T H E O L O G I A E S C H O L A S T I C A E auctor et suasor anno 1882.

et deinceps coram proceribus et magistratu Universitatis nostrae Pazmanianae suo modo existerem. Hunc tamen mei consilii meaeque, u t ita dicam, sollicitationis modum describere, mihi non videtur huius loci esse, et quidem, dico ingenue, ideo, ne in vanam gloriae vel benevolentiae captationem cuiquam fortassis vidèatur degenerare simplex et modesta veritatis enunciatio. Qui, ceteroqui, de editionis huius T H E O L O G I A E SCHOLASTICAE Pazmanianae in specie, et Operum Petri Card. P Á Z M Á N Y Omnium in genere, prima initia et progressais ad vivum quasi prae oculis posita cernere cupit, adeat, si lubet, praefationem opus-culi a me „Anecdotorum Petri Card Pázmány specimina

RELIGIO. 139

duo" inscripti a t q u e ad diem solemnem a condita regia

scientiarum Universitate Budapestinensi semisaecularem quintum a. 1885. typis ipsius Universitatis editi, praecipue pag. 5. et 6.

Genus h u m á n u m , L. B , ut tu melius etiam me nosti, amoribus usque r e g i t u r . E t in hac p a r t e nec mini-mam experimur, vel expectamus, quia nec possumus, i m m u t a t i o n e m . S t a t sua veteri proverbio Veritas in-concussa: t r a h i t sua q u e m q u e v o l u p t a s , seu capi et regi omnes eo, quod volupe c a r u m q u e cuilibet videatur.

N o s theologi, ut ad nostra c o n v e r t a m u r , si nos disciplina-rum sacradisciplina-rum profectu a t q u e ornatu delectari prsedicamus, profecto quotidianum quid a t q u e tritum dicimus, quod in auribus omnium, etiamsi forsitan non c o n t e m n a t u r , nullo effectu edito evanescit. At enimvero ego, qui a me cetero-qui nihil sum, cetero-qui t a m e n edendorum P e t r i Card. P Á Z M Á N Y

operum inprimis vero huius T H E O L O G I A E S C H O L A S T I C A E

consilio altius canendi causam et ius q u o d a m m o d o con-secutus sum, vel ipso hoc proloquendi m u n e r e auctus non tarn mea sponte audeo, quam sanctissimo officio ductus, utiqua non invitus, q u o d a m m o d o r a p i o r et impelior, ut solemnius hac vice eloquar et a p e r t e p a l a m q u e profitear : nobis, Theologise in Ußiversitate Budapestinensi a

PÁZ-MÁNY f u n d a t a h. t. magistris, hoc prsecipue, imo ceu finis proximus hoc unice prse oculis in O p e r u m P e t r i Card. P Á Z M Á N Y ineditorum, atque adeo prieprimis huius

T H E O L O G I A E S C H O L A S T I C A E editione versari, ne sanctse memorise Parens Noster, ut operum usui scholarum tradi-torum scriptor, ignotus, seu ut quidam dixerat „ i n o r n a t u s "

per orbem usque sileatur, neve cari capitis veneratio, saltern ab ipsis r e r u m theologicarum peritioribus scripto-ribus, ignorationis detrimento amplius et amplius affici possit. Reliquisse nimirum P e t r u m Card. P Á Z M Á N Y opera philosophica et theologica magistralia, re vera, paucissimis, imo extra H u n g á r i á m vix alicui hucusque notum e r a t . N e c enim Bibliotheca S c r i p t o r u m S. J., nec N o m e n c l a t o r Literarius Theologise Catholicse, explicitam h o r u m o p e r u m faciunt mentionem ; imo Carolus W e r n e r , diligentissimus alioqui Theologise per illam setatem h i s t o r i o g r a p h u s , licet h a b u e r i t et locum et occasionem, P e t r u m P á z m á n y p r o -fessorem Theologiae fuisse, nescio quare, f o r t e brevitatis t a n t u m studio, constanter tacebat.

V e r u m enimvero hanc P a z m a n i a n o r u m scriptorum sortem adversam nemo r e r u m h u m a n a r u m g n a r u s mira-bitur. Scripta enim virorum vel c e l e b e r n m o r u m , quae in lucem publicam non prodierunt, non quidem cum f o r

-mali ut aiunt iniuria auctoris, a t t a m e n certe non sine aliquo detrimento literarum, saepe et diu aliquando, etiam ab optimis quibusque i g n o r a n t u r , et quia p r o non existentibus h a b e n t u r , negativo sensu ut aiunt nihili h a b e n -t u r . De ce-tero, quidquid hac in re si-t, cer-tum es-t, auc-to- aucto-res ignotorum eiusmodi operum, ex ista ignoratione ope-r u m suoope-rum, iniuope-ria ut aiunt mateope-riali affectos ope-recedeope-re ; carere enim debent, donee opera eorum cognoscantur, cognitionis hominum et p r o m e r i t a e laudis praemio, quae ad bona et o r n a m e n t a vitae honeste a p p e t e n d a pertinere, nemo nisi sententia insulsa negaverit. Tali praemio, ho-nesto et iustissimo, adusque t a m e n absente et desiderato, ornatum f r o n t e m P e t r i Cardinalis P Á Z M Á N Y avebam ego

tunc temporis, quum edendorum Operum eius, praecipue ineditorum, inprimis vero T H E O L O G I A E huius S C H O L A S T I C A E

edendae consilium animo conciperem, et eis, ad quos r e r u m r e g e n d a r u m cura in Universitate tunc pertinebat, d a r e m , fateor, L . B.

Sunt, quos curriculo pulverem Olympicuni Conlegisse iuvat

Hunc, si nobilium t u r b a Quirituru Certat tergeminis tollere honoribus.

Multos castra i u v a n t

Me doctarum ederae prciemia frontium Dís miscent superis.

E t de his quidem hactenus. Dicendum t a m e n hie erat locus, quoniam, u t alibi, in opusculo superius citato, diserte e n a r r a v e r a m , editionis Omnium P e t r i Card. P Á Z M Á N Y

O p e r u m origo ex ipsa hoc T H E O L O G I A E S C H O L A S T I C A E

negotio processif. Lectitans enim quodam felici die Codi-cem M a n u s c r i p t u m , m i r a b a r viri docere theologiam inci-pießtis perfectam ingenii m a t u r i t a t e m et t u m in sententiis propriis edicendis, t u m in d o c t o r u m s u m m o r u m opinioni-bus diiudicandis singularem auctoritatem, viri inquam, qui iudicii sui r o b o r e et subtilitate iam tyro S u p e r i o r e s suos R o m a e , in primis vero B e l l a r m i n u m , Collegii R o m a n i S.

J . rectorem, in sui singularem aestimationem excitavit, et de quo paulo post Superiores Graecio R o m a m hoc sub

districta obligatione conscientiae testimonium t r a n s miserunt : „ E s t ingenii boni et iudicii, nec minoris s a p i -entiae, bene doctus, n a t u r a cholerica, ad docsndum Philos, et Theol. aptus."

N o n abs re erit hic, L B , si tibi etiam placet, viri huius inclyti vitae cursum usque ad o b t e n t u m m a g i s t e r i u m theologicum saltern brevi c h r o n o t a x i exhibitum recolere a t q u e considerare. P a t e b i t enim ex his recordationibus illud non c o m m u n e ac vulgare, P e t r u m P á z m á n y , a fide h e t e r o d o x a conversum ditissimaque eruditione ingenii m a t u r i t a t e m a d e p t u m , celeri plane volatu m a g i s t e r i u m seu principatum in P h i l o s o p h i a Christiana et Theologia catho-lica eonsecutum esse. A n n o 1570-O 4. Octobris natus, a.

1582. ab erroribus Calvinianis conversus, annis 1589—92.

philosophicum trienium Vindobonae, annis 1893—97.

theologicum q u a d r i e n n i u m R o m a e absolvit, et anno 1597., aetatis 27., Graecii iam studiorum Praefectu*, anno vero 1598. P h i l o s o p h i a e Magister constitutus est, quod m u n u s usque anni 1601. a u t u m n u m gessit. A n n o 1600. lucem publicam conspexit Graecii dissertatio philosophica „De ente eiusque passionibus," in ordine ad obtinendam lau-r e a m philosophicam, plau-raeside, u t dicitulau-r, R . P. P a z m a n i S. J., P h i l o s o p h i a e Magistro et P r o f e s s o r e ordinario. Anni 1601. a u t u m n o et anno 1602. toto in H u n g a r i a missioni-bus sacris a S u p e r i o r i b u s iussus o p e r a m dedit in V e r b i Dei praedicatione insignis hie Societatis J e s u a t h l e t a et veri nominis héros. Graecium anni 1603 i 20. Septembris rediit et quidem ad docendam Theologiam ; cui muneri toto quadriennio p r a e f u i t . S u m m a e Theologicae D. T b o m a e commentationem eiusdem a. 1603-i 7. Novembris ccepit publice in scholis profiteri. E s t autem ista prima illius anni 1603. commentatio P a z m a n i a n a scholistica t r a c t a t u s eius de Fide, qui in isto nostrae editionis 4-o tomo pag.

379. incipit typis nunc p r i m u m orbi patere. Quid anni

18*

1603 prioré parte tusque ad autumnum gesserit, et utrum commentarios et disputationes in 1. Il-ae S. Th. D.

Thomae, quae tractatum de Fide tum in Cod. Manuscr., tum ergo etiam in ipsa hac editione praecedunt, tunc, vei postea, seu quando generatim conscripserit vel dicta-verit, ex actis mihi notis non liquet.

E t ita iam, his expositis, in medio versamur. L. B., illarum rerum, quae ad istum 4-um tomum Operum P e t r i Card. P Á Z M Á N Y tomum, Operis Theologici eiusdem pri-mum, speciatim pertinent, et ad quas res nunc iam sin-gulari cura est convertendus et sermo meus, et attentio tua, eum in finem, ut indoles tandem libri huius specialis atque ratio, qua iis, qui scholasticarum speculationum studiis delectantur, usui alicui esse possit, sicut ratio proloquii postulat, in apricum collocetur.

E t tomus quidem hic T H E O L O G I A E S C H O L A S T I

-CAE Pazmanianae primus, ut scientiarum sacrarum amico indicem operis vei cursim lustranti primo intuitu patebit, continet eximii auctoris tractatus seu commen-tarios et disputationes in satis multas qusestiones 1. Il-se, et in 2. Il-se Summse Theologie Doctoris Angelici tracta-tus très de virtutibus tneologicis, Fide, Spe et Charitate.

Proinde recte, ni fallor, bifariam dispertitur tenor huius tomi. Priore parte qusestiones ex 1. Il-se, posteriore quse-stiones ex 2. Il-se pertractantur. Partem tomi priorem, quse commentarios et disputationes complectitur in 1. Il-se, titulo „De generalibus morális doctrinse principiis" inscri-bendum duxi, auctoris ipsius menti et expressis verbis rite obsecutus. Prselectiones enim in 2. Il-se, quas Petrus Pázmány a. 1603. die 7. Nov. tradere in scholis cœpit, his ipse verbis introduxit : „Post tradita, inquit, 1. Il-se generalia principia morális doctrinae, incipit de virtutibus in specie disserere D. Thomas." Itaque hac una principe sententia causam tituli generalis, pro utraque parte tomi, auctor ipse, non ego, diremisse censendus est. P a t e t vero ex his simul, in hoc T H E O L O G I A E S C H O L A S T I C A E Pazma-nianse tomo primo, ea, quae ab auctore nostro disputata in 1-m Il-se Summse Theologicse Doctoris Angelici in prima (I.) huius tomi parte inveniuntur, spectare ad Theologiam Moralewi Generalem illustrandam ; quse deinde in altera (II.) parte huius tomi disputata in 2. Il-se habentur, sicut etiam ea, quse in eandem 2. II-se disputata in sequenti tomo fient D. 0 . M. propitio iuris publici, in qusestioni-bus, quse in Theologia Morali Speciali indagantur, iuva-bunt magistros et alumnos huius disciplinse. Quse a P e t r o Card. P Á Z M Á N Y in III. partem Summse Theologicse D.

Thomse tradita de Ircarnatione et Sacramentis in Cod.

Ms., ad cuius fidem hsec editio paratur, relicta continen-tur, adeo copiosa sunt, ut unus tomus vix complecti om-nia possit.

Ha?c de Operis Theologici Pazmaniani amplitudine in eo statu in eaque integritatis conditione, qua illud in Manuscripto allegato posteritati traditum est. Quod in specie ad integritatem operis adtinet, permitte quseso, B-L., ut te aliquot adhuc momentis a legendo textu remo-rer, volens imaginem exhibere Operis buius Theologici Pazmaniani, ab ipso auctore depictam, et a me ex visce ribus ipsius operis explicatam. Dico aperte : ad mensuram integritatis et plenitudinis Sum re se Theologicse Doctoris

Angelici imperfectum opus esse, tota I. parte destitutum, hiatibusque prsesertim ab initio plus minusve maioribus affectum, sed in suis partibus servatis eximium, primi omnino indaginis, in quibusdam elaboratioribus locis summorum Theologorum elucubrationibus comparandum.

Factum, seu quoad imperfectionem operis ita rem om-nino esse, ex ipso opere, ipsiusque auctoris verbis, ut dixi, ostendam ; causam vero, tua benignitate, L. B., co-hortatus, ex história paucis demonstrabo. E t quod ad qusestionem, ut aiunt, facti adtinet, ipse auctor, Societatis Jesu et Hungarise Catholicae lumen insigne, tomi huius pag. 89. ita de se loquitur, ut se etiam I. partis Summae Theologicae D. Thomae explicatorem sistat, dicens, „cum, inquit, I. p. q. 55. explicaremus, quomodo species Ange-lorum possint esse naturales in repraesentando." Quoquo modo hoc effatum intelligatur, certum omnino est, in Manuscripto Codice, huius editionis fonte, nihil a P e t r o Pázmány in I. partem Summae disputatum inveniri. Si-militer, ibidem fere et alibi, dicere et repetere solet P e t r u s Pázmány saepius, se supra „dixisse" sententiam, se supra „rationem assignasse" rei, se quaestionem illam vel hanc „supra" pertractasse ; imo in Cod. Mans, habe-tur locus, quem tomi huius pag. 376. exhibet, ubi tracta-tum de gratia traditurum se non obscure promittit, dicens, ideo se in quaestionibus facilioribus in materia de peccato ibi pertractata solvendis ad Medinám et Valentiam audi-tores relegare, quia „brevitati, inquit, servire oportuit, ut materiae difficiliori de necessitate gratiae tempus locus-que daretur" : attamen in Manuscripto Codice citato nec allegata ilia, nec promissum hoc ullibi reperiuntur. De causa porro, cur Petrus Pázmány imperfectum sensu ex-posito opus reliquerit, explicatius dicere longum potius quam difficile negotium esset. Sed huiusmodi rei nec locus in praelogiis esse solet, nec necessitas hic obversa-tur. Illud enim vel ex hucusque dictis iam ad fatim p a t e t : tempus virum eximium et summe industrium defe-cise. Vix enimvero Româ studiis peractis redierat, con-tinuo Hungáriáé Catholicae desolatae curis animus viri natura cholerici agitari distendique cœpit. Quae deinde curae totum paulatim Philosophi et Theologi docentis otium et requiem absorbserunt. Mira sane res est, L. B. ! Graecii, in cathedra sedens Pázmány, trium fere virorum, quorum unusquisque magnus in suo genere esse debuis-set, trium inquam virorum laborem in se, admirabili prorsus animi magnitudine et non sine speciali Dei ad-iutorio, suscipere et perficere cœpit. Scripsit nempe et trsdidit discipulis Philosophiam et Theologiam, studia eorum fortiter moderatus. Eodem vero ipso tempore, animo totus fere simul in patria quasi existens, cœpit, una cum curatione Philosopbiae et Theologiae, Ecclesiam collapsam Hungáriáé, editis hungarice insignibus pietatis libris precationum meditationumque, divinitus reaedificare.

E t tandem, quod unius viri facultates revera superare videatur, bellum dominanti haeresi Novatorum domi adeo fortiter et feliciter una simul intulit, ut qui Hungáriám Româ e schola Bellarniini reversus heterodoxam totam propemodum invenisset, mortuus catholicam toto orbe catholico plaudente relinqueret, ad vivum in se exprimeras agendi vim et fortitudinem duorum suorum aequalium et

RELIGIO. 141

In document Religio, 1899. 2. félév (Pldal 142-145)