• Nem Talált Eredményt

Verancsics Antalnak Lindvai Mihály

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 69-76)

Michael Lyndvensis Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi.

Reverendissime Domine, domine gratiosissime.

Servitiorum meorum perpetuam commendationem.

Ego, uti mefacturum obtuleram, commissiones etquie-tantias in capsa sub sigillo meo dominationi Vestrae Reverendissimae per hunc servitorem meum expedivi.

Misi et regestum continens summatim et continentias commissionum, et quietantiarum : quod ut dominatio Yestra Reverendissima secundum statutum sigillare, et mihi pro uberiori rerum mearum defensione remit-tere dignetur, etiam atque etiam supplico.

Sunt praeterea et aliae commissiones dominatio-nis Vestrae Reverendissimae, de quibus, litterae com-missionales licet ita repente inveniri nequeant, atta-men dominationi Vestrae Reverendissimae exacte con-stare arbitror. Quae autem sint illae, in regesto meo seorsim positas videre licet.

Sunt ihsuper commissiones, ut vocant, verbales, de quibus nullae existunt commissionales ; et sunt

1572. apre

e-hae : ut decima possessionis Nagy Lean in Districtu Tapolchan existentis domino condam Personali Prae-sentiae detur ; ut decimae possessionum Zent Pal et Ekkel domino Magistro Zazy donentur; ut Michaeli Beyczy in eius eliberationem decima valoris floreno-rum 50 detur ; ut Andreae Szewlesy, Assessori Sedis Judieiariae Regiae tritici metretae Posonienses 25 dentur; ut tonsoribus curantibus laesos a Suraniensi-bus pedites et eolonos satisfiat; utque nonnullis eorum tritico provideatur. De Iiis arbitror, dominationem Vestram Reverendissimam memorem esse.

Quod vero ad quietantias attinet ; 10. Julii anni praeteriti in Vyuar in ipso discessu dominationis Ve-strae Reverendissimae dedi domino Yincentio Cubicu-lario florenos 400, de quibus nulla data quietantia.

Joannes item Nagy, Officialis de Szewlews de pretiis vinorum ibidem educillatorum iussu, ut dicit, domina-tionis Vestrae Reverendissimae, levavit florenos 247 denarios 61, de quibus simili modo nulla quietantia extat, solummodo litterae suae recognitionales, quas simili modo una cum aliis expeditoriis dominationi Vestrae Reverendissimae misi; quae omnes testantur, ex administratione mea dominationi Vestrae Reveren-dissimae hoc anno florenos 7125 denarios 83 per me assignatos esse.

Ceterum angit animus, et lamentali non satis possimi de sermonibus, qui passim de negotiis utri-usque nostrum circumferuntur. Alii nullum officialium cum dominatione Vestra Reverendissima aut potuisse, aut in futurum convenire posse, M s o dictitant ; al il meae avulsionis statum criminantur ; quod sane utrum-que vitandum. Ego resignato officio meo lionesto Pro-tlionotariatus, ad exitum vitae me dominationi

Ve-strae Reverendissimae inservi turum statueram, quae quidem intentio et animo meo infixum propositum, ne nnne demolitimi esset, dummodo meorum aemulorum, et honestas virtuosasque meas aetiones eriminantium / heroiea (seilicet) facta me non turbassent, et

demen-tem dominationis Vestrae Reverendissimae in me ani-mum in aliam, quam sperabam, partem detorsissent.

Ego nihilomimus offero me ad omnia aequa, iusta et honesta, et si dominationi Vestrae Reverendissimae videretur provincia administrationis ad annum quo-que praesentem continuanda, in eo etiam non me defu-turum credat, dadefu-turum operam quam diligentissimam, ne ullo unquam tempore, nisi casu, dominatio Vestra Reverendissima per me offendi queat; idque sane non lucri causa, sed ut malevolorum loquaeitas pessum-detur, me facere quivis credat. Judicio tamen domi-nationis Vestrae Reverendissimae relinquo, et eidem me subscribo. Omnis mutatio perniciosa, ideoque vi-tanda. Virtus offieialium non consistit in gubernandis rebus unius anni, sed plurium. Haec dominationi Vestrae Reverendissimae ideo scribenda duxi, ne pe-nitus servitio dominationis Vestrae Reverendissimae me avulsum esse iudicarer. Et valere dominationem Vestram Revereridissimam felicissime cupio. Ex Kerthuelyes 6. Április 1572.

Eiusdem dominationis Vestrae Reverendissimae.

servitor

Michael Lyndvensis.

K í v ü l . Reverendissimo Domino, domino An-thonio Verantio, Dei et Apostolicae Sedis gratia Ar-chiepiscopo Ecclesiae Strigoniensis, locique eiusdem Corniti perpetuo, Primati Hungáriáé, Legato Nato,

Summo Secretano Cancellano ac Consiliario Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis, Domino domino gra-nosissimo.

(Joannes Nagy accepit florenos 247. denarios 61.)

XXXI.

Maximilián császárnak Verancsics Antal.

Sacratissima Catholica Imperatoria ac Regia Maie-stas, Domine, domine mihi semper clementissime !

Post humillimam, perpetuam ac fidelem servitu-tem meam in gratiam Sacratissimae Imperatoria Ma-iestatis Yestrae commendationem. Si piane non vide-rem, quantopere apud nos iam hoc tempore et Catho-lica religio vilescit, et Ecclesia e ex Antistitum penu-ria labefactentur, silerem omnino, neque cursum Sa-cratissimae Imperatoriae Maiestatis Yestrae volunta-tum interpellarem. Sed quum aliae vi Turcica pror-sus evastatae sint et eversae, aliae vero in pror- sustenta-tionem rerum temporalium usurpatae miserrime op-primantur, quae Dei duntaxat laudibus religione per-petua et inviolabili dedicatae fuerant : in dies cerni-mus, quantum ex hoc et irarum Dei perpetimur, qui laico ordini satis multa contulit, quod testantur sacrae litterae, suaque sibi omnino reservari voluit ; et in re-ligione iacturam facimus, postquam in prophanos usus Ecclesiarum redditibus effusis, translatisque sacerdo-tiorum curis in Dei domibus in laicos, Antistitumque

1572. apr. 7.

vacent et loca et nomina, consequenterque etiam sa-cerdotibus et Ecclesiarum ministris careamus.

E t tametsi unum atque alterum duntaxat Episco-pum habemus cum Archiepiscopo, qui intendant non-nihil suis Ecclesiis, Agriensi tamen et Jaurinensi de-stituii, aliis partim aegrotis, partim functionibus mu-nerum temporalium occupatis, quorum quique strenue possent praeesse suae stationi, si imprimis curarent spiritualia : nescio, clementissime Imperator, quo-modo et religioni, et Ecclesiis nostris tam pauci suc-currere possimus. Quoniam vero et Judicia Publica, et aliae complures Regni res exigant Episcopos, ut cum Baronibus uniuscniusque nobilitati et juribus possessionsriis consulatur : meo quidem humili Consi-lio maiorem numerum Episcoporum habere debere-mus, etiamsi titulares essent; dummodo Reipublicae commodis nihil eorum decederet, quae pro Regni le-gibus requirantur.

Quapropter humillime supplico, dignetur Sacra-tissima Maiestas Vestra id ex me clementer excipere, et benigne apud se deliberare, ut Episcopatus Agri-ensis et JaurinAgri-ensis conferantur; addanturque hiis Syrmiensis et Bosnensis, esto quod nunc sint sine redditibus. Quoniam tamen promovendi non care-bunt quibuspiam Abbatiis et Praeposituris liberis, quibus interim, donec Deus meliora Regno reddet tempora, et optatae aliquae occasiones cuique offeret ad assequendum expectata, poterunt sese non incom-mode sustentare, ut cum plerisque nostrum factum sit.

Et si ad hos Varadinensis quoque et Vesprimiensis praesentes nimirum ordinarli ad Agriensem et Jau-rinensem transferrentur, aliique substituentur illis, haud dubie de Episcoporum penuria hoc tempore

la-mentaremur, subvenireturque liunc in raodum et reli-gioni et Ecclesiis, nec Judicia Saeratissimae Maie-statis Vestrae, nec plures aliae Regni res defectum paterentur,

Quoniam vero nunc et cum Agriensi et cum Jau-rinensi male agitur, quod his Comitiis facile potuit Saeratissimae Maiestati Yestrae ex multorum queri-moniis eonstitisse : liumillime censerem, eosdem Epi-scopatus in laicorum manibus non esse relinquendos, vel Divina causa. Excluso enim ex Agriensi Catho-lico clero, sectarii sunt repositi, et ibidem blasphema docent; Dominicoque grege in contemptum acto, in praedam quoque omnibus, quibus est commendatus et commissus, dispergitur nullo illi pastore praesidente.

Jaurinensi pari fortuna tempestateque agitato, nullo idem quoque antistite rectus, totus iam haereti-corum turba premitur, depascitur, et doctrina de-pravatur.

Quorum audaciam ac temeritatem nisi authoritas Principimi legibus civilibus repressent, frustra nos imbelles Dei oviculae spirituálém industriam, doctri-namque Catholicam intendemus ; cui etiam victrici contumacia sectariorum contumacia (igy,) non cedit;

sed perpetuo eum conatum urgent, maiorum Regni patrocinio ac tutela freti, quo etiam in malo, et in ini-qua causa victores evadant. Iterum itaque humillime supplico, dignetur Sacratissima Imperatoria Maiestas Yestra Ecclesiis Regni sui Hungáriáé de Antistibus primo quoque tempore providere, ne una cum reli-gione deficiant et evertantur ; Cleri quoque Catholici, quasi indefensi ac neglecti, et exclusione digni, ani-mum despondeant, et adversariorum causam iustio-jem quam suam arbitrantes, quod tutela nulla

fove-antur, pedetentim depraventur, et in adversariorum errores degenerent.

D e reparandis igitur memoratis Episcopatibus eorumque Ecelesiis non differantur remedia; quum hac aetate nostra omnia posteriora tempora in dies deteriora fieri, et multa interim deperire, ac in aliena iura a suo statu abire videamus. Dum sublatis iis,

quorum ductu res humanae moderantur, novis postea succedentibus, disparique studio nixis, eadem remedia aeque promissa ac sperata perturbentur, bonaque sive

ecclesiastica sive saecularia ad tempus modis usurpata dominum tandem mutant, et priora amittant iura. Quod ne Ecelesiis Regni Hungáriáé eveniat, in solius post Deum Sacratissimae Imperatoriae Maie-statis Vestrae situm est potestate. E t sperant stabili fide pietatem Eius, qua est in DivinamMaiestatem, et in illius legittima, reparationi et conservationi earum non defuturam; curaturamque benigne, ut haedem hoc beneficio subleventur, neque careant suis Ordina-riis. Quam Deus Optimus Maximus diutissime sospi-tet atque conservet. Posonii 7. Április 1572.

Eiusdem Sacratissimae Catholicae Imperatoriae Maiestatis Vestrae

servitor subiectus et obediens Strigonensis m. p.

K í v ü l : Sacratissimae Catholicae Imperiali ac Regiae Maiestati etc. etc. Domino, domino mihi cle-mentissimo.

XXXVIII.

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 69-76)