• Nem Talált Eredményt

Maximilián császárnak Verancsics Antal

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 23-29)

Ad Maiestatem Caesaream.

d e m e n t e s litteras Sacratissimae Imperatoriae Maiestatis Yestrae die 6. mensis instantia ad me da-das 13. liumillime accepi ; ex quibus cognovi, Ean-dem contra me et capitaneum meum gravissime fuisse commotam, quod Sacratissimae Eiusdem Imperato-riae Maiestatis Yestrae dominis Commissariis mea et capitanei mei inobedientia militum meorum non sit lustratio concessa. In quo negotio quicquid ambo re-prehensionis perferimus, nec mea nec ipsius capitanei mei culpa commissio est ; sed eins, qui in delationes meas et in praxes ambitionis snae adeo praecipitat, ut nie apud gratiam Maiestatis Vestrae deiiciat. Cui et Deus parcat, et Maicstas Vestra nec cito, nec omnia credat. Quia coelum terrae miscet, ut mihi negotium fatescat, piulorem incutiat, et dignitatem authoritatemque imminuat. Quos honorcs ego lione-stissimis et laudatissimis rationibus acquisivi et ade-ptus sum.

Utque Sacratissima Imperatoria Maiestas Yestra omnem rem suo ordine intelligat : Proxime quum

1572. jun. 17.

memorati domini Commissarii fuissent in Swran apud Magnificimi dominum Forgach, inde Lewam, liti di-cebatur, profecturi ; dederant perbreves litteras ad meum eapitaneum petentes , ut in campimi, qui est inter Wywarium et Swranium milites educeret, et ibi lustrarentur ; quemadmodum ex copia earundem litte-rarum Iiis adiuncta intelliget. Capitaneus meus, non ita bene forte fortuna edoctus a me de hoc et suo, et meo officio, quod ab eo tempore, quo sum Archiepi-scopus, Ulli commissarii lustrationis causa fuere Wy-warii, nesciens quid acturus esset, eosdem rogavit, ut tantillum moram non gravate ferrent, donec me liac de re edoceret. Sed dominus Forgach hoc officio subiectionis mei capitanei rapto in sinistram partem, quasi ut ego, et idem capitaneus meus Maiestati Ye-strae essemus inobedientes, occasionem calumniandi me fecit sibi, curavitque nimis propere, ut sicut palilo ante, ita et nunc me apud Sacratissimam Imperato-riam Maiestatem Vestram faceret reum. Idque quam vere, et in quem fìnem, non dubito Eandem optime animadvertere et piane scirc.

Verum lectis litteris mei capitanei, quas 24.

super hac ipsa Justratione ad me dederat, quid ilii ad easdem 27. eiusdem mensis rescripserim, ex hac adiuncta copia earum litterarum dignabitur clementer intelligere, et secus quum de meo capitaneo, tum etiam de me quoque sentire, quam dominus Forgach vellet. Neve prolixius in Iiis immorer, taediumque Maiestati Vestrae moveam ; satis abunde ex eadem copia cognoscet, meritone an immerito et ego, et ca-pitaneus meus fuerimus delati.

Quod autem ad illud litterarum Sacratissimae Imperatoriae Maiestatis Yestrae attinet; quum sciant

istmi praesidium Wy wariense, quantum ad rein mili-tarem spectat, nobis omnino esse praeservatum : absit a me, Clementissime Imperator, ut ego de lioc secus sentiam. Suae euim et hoc est potestatis, et non solum de toto Arcliiepiscopatu meo potest omnia semper arbitrati! suo disponere, quum libeat : sed etiam de me ipso, et de meo capite. Verum quomodo Maiestas Vestra informata sit super hoc, nescio : ap-paret tarnen, quod minus recte. Et repetantur meae reversales et donationales Maiestatis Vestrae Sacra-tissimae litterae, ac etiam mandata quaedam Hunga-ricae Camerae data, nec non et juramenta ab ipso capitaneo meo, et a castellanis meis in meum nomen praestita Commissariis Camerae, quando mihi posses-sionem arcis Wywar attribuerunt. Videbit, id in eis non contineri, clariusque etiam edocebitur, quam iii-digne mihi a quibusdam adversetur. Dignabitur ita-que exisiimationis meae benignius habere rationem, quam ut ea, quae semel in me contulit, adimat mihi, et in Forgach transferat. Nimirum ut Wywarienses milites, nixi meo post Maiestatem Vestram nomine, meisque etiam aiti stipendiis, ipse illis dominetur, et Archiepiscopi Strigonienses tot praerogativas veterum Regum benignitate insigniti, in Archiepiscopatu suo sint ut tabernae sign a. Qui modus antea nunquam fuit. Certus sum, quod Maiestas Vestra prohibebit, ne etiam in posterum unquam fiat 5 neve etiam Incli-tum suum Regnum Hungáriáé tanta afficiatur igno-minia.

Hoc autem, quod dominus Forgach urget, ursit et Stephanus Dersify ; sed non successit. Spero, cjuod nec domino Forgach sliccedet ; nisi si ego, quod sum, non ero. Dominis enim eius familiae Archiepiscopi

Strigoni enses nunqnam servieruiit. Quod ne a me quoque fìat, ego fretus gratia Vestrae Maiestatis curabo sane omni studio. Àlioqui, Ciementissime Imperator , Maiestas Yestra dominus est et meus, et militimi nieorum, et etiam ipsius Archiepiscopatus mei ; miliique Ipsa imperet quicquid facto opus erit.

Dominus autem Forgacli admoneat me tantummodo, quum vel equitibus, vel peditibus publica defensio indigebit; nec diffidai, quin sim omnia facturus bene-ficio publico, arce tarnen Wywar 11011 destituta ex toto sua custodia. Nani dimidiam partém tam equi-tum, quam pediequi-tum, re postulante, semper potero illi emittere ; altera vero pars dimidia, meo quidem iu-dicio, semper est in arce relinquenda, propter for-tuitos et inexpectatos casus. Tunc qui ad eundem dominum Forgacli emittentur, prout volet, et neces-sitas exiget, regat suo arbitrati!, et suis modis. Milli tarnen, et meis, in domo mea 11011 imperet; sed Regni et dominorum Praelatorum et Baronum, Magnatum-que ac regnicolarum sese accomodet; et contcntus sit suis partibus, sua autlioritate, suis lionoribus, alienos vero 11011 labefactet. Sic et quieti publicae consuletur, et defensio Regni rite procedei. Ego autem nihil unquam committam, quo Maiestas Yestra iure offendi poterit.

Arx vero si reparatur, si miles integro numero conservatili*, si singulis mensibus stip cullo pro vi (le-túr, nec iidem Supremo negantur Capiianeo , quum tutela Regni postulai, modoque atque industria multo meìiore et arx ipsa et ipsi militcs conserva ntar, quam in pluribus locis aliis : certe, Ciementissime Impe-rator , turbari ego 11011 mererer. Quia adirne aetate, et sensu satis benefìcio Dei commodo pollens, credo,

me m un eri meo nondum insufficientem esse. Quoniam vero ne peccavi quoque un quam auliuc Maiestati Ve-strae ullo genere criminis : supplico liumillime, di-gnetur fovere me solita sua gratia, in eoque statu et

existimatione conservare ; ad quem non ambitione mea, sed sua promotus sum munificentia ; benigneque cre-dat, me in eo semper, quoad vivam, summo studio et sollicitudine futurum, ut ab eadem Maiestate Yestra mea nec fìdes, nec obedientia desideretur.

• Ceterum qui nunc sit in arce Wywar militum utriusque ordinis numerus : misi Sacratissimae lm-peratoriae Maiestati Vestrae proximae lustrationis regestrum ; curoque omni studio atque conatu, ut semper liabciim aliquot, si sit supra ordinarium, ut nunc etiam clementer cognoscere dignabitur. Quam Deus Optimus Maximus diutissime sospitet et felicitet.

Tyrnaviae XVII. Januarii M.D.LXXII.

V.

Maximilián császárnak Verancsics Antal.

Ad Maiestatem Caesaream.

Est et aliud , quod Sacratissimam Imperatoriam Maicstatcm Vestram scire liumillime volui. Egregius Georgius Gliyczy, Capitancus mcus, missurus est ad Sacratissimam Imperatoriam Maiestatem Vestram lio-minem suum in negotio sui status. Qui tametsi a biennio fungitur apud me eiusdem Capitaneatus

of-1572. jan. 18.

ficio : nondum tarnen ex toto mecum transegít. Pendet eniiD ex quibusdam Sacratissimae Imperatoriae Maie-statis Vestrae munificentioribus promissis, alias il li benigne, ut dicit, factis. Nun eque etiam venerat bue, ut ad Saeratissimam Maiestatem Yestram ascenderei, vexillum sibi datimi redderet ; expeetationem suarn exponeret ; peteretque edoeeri, quonam loco Servitute sua uti vellet, Wywariine scilicet, an alibi. Sed edo-ctus, quod nunc Sacratissimae Maiestati Yestrae ca-vetur a negotiis proximae indispositionis suae causa : distulit curam buius itineris et rediit Wywarium. Ego vero quantum a quibusdam intellexi, talem cuperet babere praefecturam, qua libere potiretur, nec a quo-quam, praeterquam a sola penderei Vestra Maiestate.

Id apud me quum obtinere non potest subditorum et bonorum causa, quae licentiae militari non seeure committuntur : experiri vult prius, si qua ratione ta-lem alicubi fortunam a Sacratissimae Imperatoriae Maiestatis Yestrae gratia nancisci possit, quam vei mecum, vei cum quoppiam alio deliberet de suo statu.

Alioqui de se milii omnia pollicetur, si, quod optat, ei non successerit. Jam enim probe novit, quod, si apud quempiam privatum liaeserit, meliore se condi-tione non u sur um, quam apud me.

Exposito itaque eiusdem Georgii G-hyczy animo ; restat, ut eum Maiestati Vestrae humillime, et quam maxime commendem. Est enim benemeritus, maturus, prudens, moderatus, sobrius, constans, fidelis et vigi-lans. Seit quoque et praeesse, et regere ordines mi-litares tantum meo quidem iudicio, quantum et uni loco finitimo expedit, et praesens adeo tempus tur-bulentum exigit. Unde mihi quoque ita placet, ut si me ipse nunquam deseret, ego eum eo Semper manere

facillime potero. Nec plura de ilio loquor; Vestra tantum Sacratissima Imperatoria Maiestas benigne deliberet, clementerque constituat, quicquid in hoc sapientissimo suo Consilio videbitur. Quam Deus Optinius Maximus diutissime sospitet et felicitet. Tyr-naviae 18. Jauuarii 1572.

VI.

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 23-29)