• Nem Talált Eredményt

Ainnlio bibornoknak Verancsics Antal

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 62-66)

Ad Cardinalem Amulium.

De Consilio nostrae classis Tunetanam expedi-tionem tentandi, adirne apud nos rumores vigent; nec tarnen adhue ego dimoveor a mea sententia, quam aliis meis Illustrissimae Amplitudini Yestrae perscri-psi. Quoniam vero (uti audio) multi sunt fauto.res hu-ius consilii, nimis propere , meo quidem iudicio , de-iieientes Turcae potentiam, asserentesque esse iam debellatum : equidem non inficior, praecipuum nervum maritimarum eius virium confractum esse, totumque etiam robur virorum, instrumentorumque navalium ei concidisse, nec posse illuni tam raptim novam classem triremium instaurare, quam minatur barbarica rabies, ac rumoribus complet terras ac maria. Nove enim

1572. mart. 27.

ego navale eius; neque est obscurum, quanta elade anno superiore ad Naupaeti fretura afflictus fuerit.

Veruni quum tyrannus ille veterum opum ditis-simus f it, tantasque vires habeat etiamnum, quantas iras suseipere eonsuevit, tot tantorumque Regnorum seeptris superbus : liaud quaquam mihi persuadere possum, ita eum hac ipsa elade esse deiectum, ut ad-irne Christianis metuendus esse non debeat. Quaprop-ter sumere spiritus, et animos attollere de petenda C o s t a n t i n o p o l i ae Tuneto, sibique etiam de reliquae victoriae eventu obtinendo, ante tempus, et fortasse feroeius etiam pollieeri, quam ratio militaris discipli-nae permittat, hostisque magnitudo sperare eoneedit, nondum Peloponeso, Aegeique ae Rhodii maris, et Asiae Graeciaeque littoribus potiti : adduci nequeo, ut h o c consilium probem. Ac tametsi proxima quoque Christianorum Victoria parta fuerit Dei dextera; quic-quid etiam victoriarum consequemur imposterum, Di-vini s haud dubie triumphabimus auspiciis : caute ta-men praesuta-mendum est de Divino favore atque bene-ficio. Idque potissimum in bellicis rebus. Quae quum plerumque agunt mortales ancipiti fine : non sunt casu a d c u n d a e ; sed C o n s i l i o , et conciliato Numine.

Putarem itaque Constantinopolim Tunetumque non tentandum esse, quam imperio maris potiamur.

Quum enim per Hellespontum, satis hinc et indeemu-nitum machinis ac tormentisbellicis, et fortasse etiam eopiis terrestribus, in Propontidem penetrare, tot ur-bibus partim insulanis partim littoreis, et maxime Pe-loponeso, Lesbo, Rhodoque, et Eubaea sive (ut nunc dicimus) Nigroponte, a tergo relictis ; in qua nimi-rum Propontide ad Bosphonimi-rum Thracicum sita est Constantinopolis, circumvallaturque pluribus

natio-WíÍNCM. HCHG. HI ST. SCRIPT. XXVI. 4

iiibus, vei ab ipso íiumine Phaside, quod Colcho-rum ArmenoColcho-rumque limes est, ex quibus magnae ei presto Semper sunt auxilia : periculosum classi no-strae negotium metuereim Orae vero Africae, quum sint importuosae, nec certis stationibus pollent, hinc-que in horas plurimi insperati casus per eas navigan-tibus, maxime quando coeli quoque accedunt intem-peries et oboriuntur iniuriae ; quemadmocium olim ad Algerum accidit Imperatori Carolo Quinto : Illustris-sima Amplitúdó Vestra videat, quanto discrimini obii-ceretur, non solum classis tota, si sic Constantinopo-lim peteret ; quanto etiam exponeretur casui, si divi-d e r e t e , et pars adivi-d experiundivi-dam Tuneti fortunam se-cederet, parsque in bostili ditione nondum subiugata relinqueretur. Ubi si quid praeter opinionem aut buie, aut illi parti, vel etiam utrisque contingeret ; ut iis saepenumero usuvenire consuevit, qui nimis prope-rant, in incerta currunt, et legittimas opportunitates antevertunt; actum esset sane non de sola classe, sed etiam res omnes Christianae ad tantam spem superio-ris anni Victoria evectae de hoc communi hoste iam tandem funditus prosternendo, eollaberentur et conci-derent.

Ad quae utinam respiceretur attentius, et res tota coniunctim gereretur ; nec praepostere illa cura-rentur, quae suut postremae et omnium maximae vie-toriae reservata. Sed ordine, pro militari disciplina ducatur bellum. Nimirum mare prius, quod Helles-ponto adiacet, misso sub iugum, partoque Peloponeso, Lesbo, Rhodo, Eubaea, ac littoribus Asiae et Grae-ciae; sic demum fiat in Heìlespontum impetus, in Propontidem vela explicentur, et petatur Constanti-nopolis. Quo Christianae confoederationis felici

fau-stoque progressi! viso tyrannus Ottomanicus in urbe Constantini non subsistet, turba quoque servorum eius Bosplioro Thracico fuga pertransito, suumque secuta principerà, una tristes in Bythynia maiorum sedes re-petent, et iram Dei simul ac sua scelera, frustra poe-nitudine ducti, deplorabunt. Ignari quoque Diviuae providentiae, qui 11011 indignatur suis perpetuo, nova latrocinia molientur, ut resurgant.

Atque haec ut hunc in modum nobis eveniant, non insolescamus Divinis beneficiis ; sed sub eius po-tenti manu et excelso bracino magis ac magis demit-tamus nos, et misericordiarum miserationumque eius-dem implorato auxilio, sic eius-demum securius cum hoste manus conseremus, et victoriam sperabimus. Certi, insuper, quod non solimi mari, ut proxime fecit, sed etiam terra 110s vindicabit. Neque patietur, ut post-hac eius *praeda simus, si omnium quaecunque in 110s abundantius contulerit, demissione nostra promerebi-mur, et ei accepta referemus. H a c enim radon e gra-tiae Dei promerentur; hac irae quoque complacantur.

Et quoniam flagellimi eius oppugnamus, dum cum Turca bellum gerimus : nunquam sane vi nostra vin-cemus illum ; quod nullum consilium, nulla vis huma-11a sit contra Dominum • sed sola eius dextera. Si no-bis a dextris aderit; si nos vicissim voluntati eius pa-rebimus, et studebimus verus eius esse populus : tunc unus nostrum fugabit hostes mille, et duo duodecim millia.

Sed de his obiter ; et magis fortasse militariter, quam sacerdotem et antistitem deceat. Quare si quid liberius, et ad rem minus pertinens attigerim : Illu-strissima Amplitúdó Yestra ignoscat mihi, salutis et felicitatis publicae cupido, Cui si iam re ipsa nihil

4*

cominodorum afferre queam in senectutem lapsus::

scriptis saltem monitor eorum esse non desinam, quae videro eidem profutura. Deus Optimus Maximus Illu-strissimam Reverendissimam Amplitudinem Vestram quam diutissime sospitet et felicitet. Posonii 27. Már-tii 1572.

XXVII.

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 62-66)