• Nem Talált Eredményt

Gróf a Salmis Gplának Verancsics Antal,

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 132-139)

Ad Comitem Julium a Salmis.

Non credebamus, in eo amicitiam nostrani ver-sari cardine, quo utilitas et privatum Eius commodum metiretur. Neque id prius animadvertimus, quam pro-xima incidit inter 110s de deeimae nostrae bonorum suorum controversia. Quod'cuinam, et quantae Eius laudi a multis tribuatur, Ipsa viderit. Nos tarnen, qui iam per biennium eiusdem decimae nostrae dimidio Eidem gratificati fueramus, aequum, par et iustum erat, ut hoc anno cederet nobis integra, et ex toto ; quo duorum elapsorum infoecunditatem necessitatibus nostris subsidio totius restaurare potuissemus, propter maximos sumptus, qui nobis imminent commodo

pu-! 572. aug. 9.

blico. Sed haec utcunque Magnifica domin alio Vestra apud se expenderit, ipsa sola novit. Verum si sic nos amavit, ut credidimus : amicitiam Eius quanti facere de-beamus, proxima Eius contra nos docet indignatio ; et talis certe iniuria, cuius telo et Ipsa carere debuerat, et nos vulnerari 11011 eommerueramus. Si enim, quod nostrum est. ab Ea impetrare 11011 potuimus : quomodo quae sua sunt, si ea petiisemus, dedisset nobis ?

Praeterea, quum salubri a eius animae Uli sua-simus ; nimirum ut depravatores religionis Catbolicae ex bonis suis exigeret, nec eos pateretur in contemp-tum nostrum ex bonis suis convitiari, 11011 solum nobis, sed etiam iIli Ecclesiae, quae sola potitur Verbi testi-monio : nonne potius a Magnifica dominatione Vestra potius benevolentiam et gratias eramus promeriti, quam odium et iniurias ? Sed et hoc utcunque a nobis acceperit, videat Dominus, et iudicet.

Nos tamen, ut imitaremur Deum, benefactorem omnium, qui super utrumque genus hominum pluere et solem oriri facere consuevit, expectans omnium emendationem, ut salventur ; nonne eiusdem totius decimae tertiam partém detuleramus llli ? Sed et hoc officio frustrati, et pro vulgari homiue habiti ; etsi fortasse aliquid Uli peccaremus, quod nunc 11011 ag-noscimus : ipsa tamen Magnifica dominatio Vestra pro existimatione nobilitatis suae, 11011 hoc genus vindic-tae in 110s debuerat effundere. Quae ut conditionem Eius 11011 decebat; ita nostrani 11011 sic oftendit, ut putavit. Illud tamen eifecit, quod se detexit nimis, et nos monuit, quantum inposterum debebimus fidere Eius amicitiae. Qua, ut honoribus virtute propria

acquisitis, ita ne genere quoque et maiorum nostrorum stemmate, qui et domi vetere nobilitate insignes fuere.

et in Hungaria primarios atque illustres gessere Ma-gistratus, non indignos nos esse profitemur.

Ad negotium autem religionis quod attinet ; 110-lumus nunc cum Magnifica dominatione Vestra ube-rius de ea agere. Seimus enim, quod Ipsa nimis alte admiserit doctrinam Catholicae contrariam. Vir enim prineeps est, et non facile cuivis cedit, nec decedit ab his, quibus iam credidit. Verum si parochi et concionatores sui nos non agnoseunt, non habent pro antistite suo, Diaecesim nostram incolentes; nec denique religionem Catholicam complectuntur, sed aperto Marte asper-nantur et oppugnant: quaeso, licetne nobis vel ex doctrina Divi Pauli alimoniam quampiam in huius-modi liomines erogare, quos et in via salutandos, et eibos cum eis sumendos esse proliibet, Docentque etiam Apostolorum Acta, libros eorum exuri solere, qui curiosa fuerint sectati. Sed quid curiosa ? Quum ad haec temeraria quoque et absurda, et omnis li-centiae piena tradunt in populos; et eos in partes dissecant, disiunguntque ab imitate, qua nos baptis-mus, passio, sanguis, mors, nomen et doctrina Christi Jesu coniungit.

Qui autem gregeniDominicumlioc vinculo Divinae pietatis etcharitatis, spiritus uniformis dono colligatum etcompactum,disiiciunt, dispergunt, et imbecillem reddunt, ut erroneis opinionibus suis facilius accomodent. ip -sis sane solis ignorantibus, in quem finem, et qua vel au-thoritate vel lege, vel etiam qua salute obtinenda : quod scelus, quam impietatem committunt, non est dubium.

Magnificam dominationem Vestram bene intelligere.

Quippe qui, dum ex una Mephite et Lerna, in tot velut Hydras dispertiti, mutuis venenis inter se depugnant, et ab imitate sane Spiritus longissime discedunt;

ita et ea Ecclesia destituta, quam fundavit Christus, et quae, ut prima fuit, ita et perpetuo una erit ad finem usque saeculi. Et quocunque Wittenbergensis et Augustana, tarn multis arridens, nitantur argumento, vel institutionis vetustatisque diplomate; band qua-quam in unam cogi aut consarcinari possunt. Adeo quibusque ipsorum magis placent sua, quam aliena, quam etiam quae Sanctissimis Aposto Iis et orthodoxis patribus placuerunt. Neque vel ex hac sola discre-pantia sensuum scripturarum, quos usurpent sibi suo iudicio, non censura Ecclesiae (cui et Paulus Evan-gelium suum subiecerat), agnoscunt errores suos, dum non inveniunt veritatem, quam adhuc quaerunt, et per devia rapiuntur. „Non tenentes viam, quae una data est omnibus Christi fidelibus", ut scribit Jere-mias ; et clamat Paulus: „Id ipsum sapite, idemque sentite, sed in Domino."

Et haec est doctrina Catholica, Sancta ac sa-lutaris. Quam si parochi vel ecclesiastae Magni-tìcae dominationis Vestrae agnoscere atquè am-pi ecti et profiteri volunt : iubeat, quaeso, ut nos agnoseant, pro antistite suo habeant, ad nos ve-nire non recusent, nobisque etiam ratione doctrinae suae reddita, quam docent, ita se tandem aut emendent , aut componant ad vivendum rectius in via evangelica^ veritatis ; ut imposterum dig-nos iudicemus, quibus et manus dig-nostrae merito pro Sanctissima et omnino necessaria Christi insti-tutione imponantur, et de mensa nostra portiones ca-piant, nobiscumque cummunicent; et sint amici nostri, si audierint Ecclesiam, hoc est Catholicam et Apos-tolicam,non Wittenbergensem, neque Augustanam. In qua, nimirum Catholica et Apostolica, Mathias

mu-nus ac locum Apostolatus sortitus est, et Evangelia Mathaei, Marci, Lucae et Joannis adepta sunt autho-ritatem. Cui similiter dátum est illud: „Die Eccle-siae" ; et illud quoque: „Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei;" non autem Wittenbergensi, non Augustanae, neque alii cuipiam heri natae, et aemulae eius, quae est sine ruga et macula, ac co-llimila et firmamentum veritatis. Quare huic, buie, Magnifica dominatio Vestra parocbos suos subiiciat, reddat et accomodet. Sic demum referat Abraham, Isac et Jacob benedictiones ; nosque, ut lubebit, amet;

suos vero prohibeat, ne male usurpent nostra; Qui-bus, quaecunque rite debebuntur, non uegabuntur ; dummodo digne bis liti velint. Bene valeat. Posonii 9 . die Augusti 1572.

LXY.

Maximilián császárnak Verancsics Antal.

Ad Maiestatem Caesaream.

Domini fratres Zwnyogli nuncupati miserunt ad me unum ex se ipsis, meque per eum edocueruiit, quod Poloni in ipsoruin vicinia mox a morte Serenis-simi eorum Regis transgressi fines terrae ipsorum duobus vel tribus milliaribus, vias inibi ducentes in Poloniam ex Hungaria, omnes per longiora spatia sylvestri materia obstruxerunt ; dicentes, hiisdem in locis limites esse inter eos. Quibus autem id ex causis

1572. aug. 16.

fecisse se iisdem Zwnyoghiis significaverunt ; ex eo-rumdem Polonorum litteris ad eos datis Maiestas Ve-stra clare dignabitur intelligere. Quas propterea etiam misi in specie cum interpretatione sua, ne huius rei certa cognitio desideretur.

Petebant autem a me facultatem desiiciendi et distrahendi obstructiones huiusmodi ; quum nequeant occupationem terrae ipsorum pati. Quod quia non posset fieri sine aliqua vi, veritusque ex liac scintilla ignem exoriri graviorem : distuli illis respondere, do-nec de hoc Maiestatem Vestram edocerem, et manda-timi acciperem de solidiore eisdem responso faciendo.

Quum vero nunc de magnis rebus Maiestati Yestrae Sacratissimae negotium est cum Polonis; quod nequaquam quibusdam minutiis rebus pertuban-dum sit, donec cursus eius metam attingat (utinam optatam et felicem) : humillime putarem, vim eis non esse concedendam, sed praesentibus dominis oratori-bus, qui nunc in Poloniam mittuntur, committendum, ut id rei sedatiori via tractent et transigant. Nisi et ab hoc caute sit cavendum, ne litigare cum illis videamur, quos maxime oportet allici, cum quibus tanta res trac-tatur. Sed quum mens mea 11011 est tanti, ut opportu-niim aliquod super hoc Maiestati Yestrae possit dare consilium : id a sapientissimo suo iudicio petet. Et quicquid mihi dementer mandabit, id humiliter exequar.

Quem Deus Optimus Maximus diutissime sospitet et felicitet. Posonii 16. Augusti 1572.

LXYI.

Verancsics Antalnak Maximilián császár.

Maximilianus etc. Reverendissime in Christo pater, devote fidelis, syncere nobis dilecte. Benigne intelleximus, qnae Devotio Tua de obstructis a Polo-nia in coníinibus Hungaricis itineribus, nobis signi-ficanda duxit, singül arem que circumspectionem et prudentiam hac in parte pro evitandis gravioribus scandalis sapienter adhibitam clementer admodum probamus. Et de facto aut armis nihil plane atten-tandum existimamus; ideoque volumus Devotionem Tnam fratres de Zwnyogh nostris verbissedulo cohor-tari, ut in officio sese contineant, nec Polonos villa miuria, aut quovis alio modo lacessent; ipsisque ostendes, nos de ineundis aìiis, ac rei commodiore modo componendae magis opportunis mediis cogi-tatnros, debitamque hac in parte provisionem primo etiam tempore adhibituros esse, Quicquid autem De-votio Tua de negotio ilio ulterius cognoverit. de eo noe diligenter et mature Semper edocebit, quo rectius, quod ere fuerit, statu ere possimus. Id nos a Devotione Tua, quam Caesarea et Regia gratia nostra iugiter complectimur, benigno admodum animo accepituri, ac clementer recognituri sumus. Datum Viennae die 16.

Augusti 1572.

1572. äug. 16.

125

LXVII.

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 132-139)