• Nem Talált Eredményt

Pius pápának Verancsics Antal

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 49-54)

Tliurzo Eleknek Verancsics Antal

V. Pius pápának Verancsics Antal

Ad Summum Pontificem Pium Y.

Ingens Sanctitatis Yestrae erga me benignità»

atque dementia, tot suis, Sanctaeque Sedis Apostoli-cae mihi collatis benefìciis, multo sane maiorem dili-gentiam exigebat, ut Eidem pro benedictione Sacr1 Pallii concessi mihi tam clementer atque liberaliter, quod solum ad Archiepiscopatus mei Strigoniensis ob-tinendam possessionis plenitudinem restare videbatur, omni cum liumilitate egissem gratias, destinassemque etiam testimonium investiturae meae in idem Pallium, quod mihi Reverendissiinus dominus Episcopus

Trans-3*

1572. mart. 16.

sylvaniensis, fráter mens, iuxta ordinem et commis-sionem Sanctitatis Vestrae non ita pridem eontulit.

Sed interim prohibitus publieis quibusdam Regni hu-ius negotiis, quae prorsus nullám moram admittebant, huie officio hactenus satisfacere minime potui.

Quumque videam Sanctitatem Vestram tot amplis-simis Sanctae Sedis Àpostolicae donis, et suis gratiis in me ornando semper ad hoc tempus fuisse propen-sam ; sperabo, quod hane etiam huius officii mei tar-ditatem, non dicam solum occupationibus meis partim civilibus partim vero finitimis, quae non sunt conte-mnendi ponderis, sed etiam inodestiae, qua nos mino-res esse debemus, quum ad maiomino-res, et sunimos Prin-cipes litteras damus, imputare dignabitur.

Scripturus itaque ad Pontificiam Sanctitatis Ve-strae Maiestatem de parvis rebus, cuius generis pri-vatorum esse solent; publieis liisque ter sane maximis, de expeditione nimirum elassis, et de eventu eius sollicitae atque occupatae, quemadmodum audiebamus, immo etiam ex effectibus cernebamus, de quibus or-bis ipse latissime loquebatur : cavi plurimum ne im-prudentius essem molestior. Nunc autem postquam Divina Maiestas eundem eventum Sanctitati Vestrae, et per eam toti Christianitati dedit quam prosperri-mum, tantumque ex solius Sanctitatis Vestrae vigiliis ae Providentia in omnes cliristianas gentes beneficami redundavit ; quod vel nos Hungari, qui iam a tot Regum nostrorum temporibus cum hoc tyranno aeque potenti ac superbo, non sine multis caedibus et ca-ptivitatibus nostris quottidie bello contendimus, et lacertis ipsis colluctamur, tuentes cervicibus nostris non paucorum Cliristianorum libertatem, et reliquias Regni huius, iam omni ex parte debilitatas, et prope

collapsas, prae multis aliis clarius cognoscimus, et uberius experimur : hoc me tandem exsolvo debito.

Ac ut pater misericordiarum, et Deus totius con-solationis nunquam intermittit, bine Ecclesiae, inde populi sui curam gerere, et ei subinde alios atque alios duces ac vicarios suscitando, prospicere ; ne omnino et vi hostium delerentur, et mole clelictorum interirent ; ita sane fatendum est omnibus piis , quod sua Diuina Maiestas hoc turbulentissimo et deprava-tissimo saeculo, in quo omnis refrixit Charitas, super-abundavit iniquitas, fides in discrimine venit, spreta-que etiam ac neglecta religionis observantia, unitatis quoque et concordiae vix ipsa nuda nomina retine-mus ; nec habetur tanti disciplina , ut ad conservan-dam rem Christianam pertinere iudicetur : Sanctitatem Vestram et Ecclesiae suae Apostolum, et populo du-cem dedit, ut contra hunc hostem impium et praefe-rocem, non solum toti Chistianitati prudentia atque industria sua subveniat, sed eam quum delictorum tum etiam errorum suorum, quibus nunc pluribus locis scatet, commonefaciat, et in viam vitae reducat ; spe-ramus quoque, quod Beatitudo Vestra, quae huius tam sanctae confoederationis, expeditionisque mariti-mae fuit author et princípium, obtinebit etiam a Do-mino, ut et progressus habeat felices, et finem talem sortiatur, quo totus status Christianus iugo tyranni huius excusso, in otium et securitatem vendicetur, ac etiam Ecclesiae nostrae, fere iam omnes Turcica po-testate oppressae, haereticorumque doctrinis divexatae, subleventur, et resumant spiritum.

Quibus quantum per humanam industriam ac talentum, quod est nobis Hungáriáé Antistibus caelitus attributum, in tanta gentis huius perturbatione,

Tur-cica, uti iam dixi, tyrannide, et haereticorum flagitio collabentibus, suceurri possit ; non cessa mus in dies ita illis succurrere, hisque adesse remediis, quibus etsi non omnino malignìtatem ferocientis mul-titudinis, extrema prope vitio temporum licentia tumul-tuantem, ex toto (ut vellemus) convellere nequeamus, malum enim grande est, et maiorum tutela nititur ac defenditur; illud tarnen urgere, et in eo totis viribus incumbere non desistimus,ut(quemadmodumFranciscus Diotalevius meus, Beatorum pedum Sanctitatis Yestrae devotissimus cliens, quum in urbem revertetur, coram uberius supplebit) Catholicorum doctrina passim, con-tinenterque unde exciderint, et ad quae opera facienda redire debeant, moniti, non sinimus eos omnino in in-saniis eorum confirmari, donec eifascinatos in secta-riorum errores dolis Sathanae, ad Sanctae Romanae Matris Ecclesiae veritate spiritus uniformis redu-cantur, et tempestatis huius maledictum, quod delictis nostris nobis accersivimus , compleatur, ac navicula Petri, tantis iactata fluetibus, portum firmitudinis suae recuperet, liberata etiam ex alto a tot angustiis in sua tandem securitate consistat.

E g o vero misso interim Sanctitati Yestrae diplo-mate testimoniali, quod in idem Pallium rite, et pro ecclesiastica ordinatione fuerim investitus ; liabeo etiam pro ilio Sanctitati Vestrae sumisse gratias, ut in Ecclesia Dei minimus fratrum summis honoribus atque ornamentis a Supremo in terris Christi Vicario cumulatissime amplificatus. Pollicens pariter humil-lime, sic eo me in servitio Dei usurum, ut quoad eius fieri poterit, et hae Regni huius Diaeceses aedificen-tur Domino, et Sanctae Sedi Apostolicae is reddaaedificen-tur honor , qui illi ab universo Orbe Christiano debetur,

Deumque assidue et pro vita longiore, et pro firmiere valetudine Sanctitatis Vestrae obsecrare non cessabo.

Quod etiam unacum Clero meo quottidie facio, con-tendamque totis viribus, ut me talem Sanetitati Ve-strae Semper exliibeam , qualem et eius suprema in Ecclesia Dei amplitúdó exigit, et paterna meretur erga me dementia. Qua benignissime voluit, ut essem ab E a cognitus, et intendam coram etiam nominatus ; liomo neutiquam tanti, ut bis Sanctitatis Vestrae fru-erer, et ornarer thesauris, polleremque tantae Maie-statis ac Sanctitatis gratia, et benedictione. Quae quum sit mihi omnium bonorum temporalium posses-sione longe gratissima, Deum Omnipotentem precor, ut Sanctitatem Vestram diutissime Ecclesiae, et po-pulo suo conservet, atque ita omnes conatus eius diri gat, confortet, et corroboret, ut quaecumque beneficio Cliristianitatis velit, possit ; mundus quoque vei ex hoc intelligat, Deum nobis utique adhue esse propitium, quod hoc deterrimo tempore, tanto hoste in Christia-nos saeviente, talem nobis et Petrum et Pontificem dederit, qui non solum fratres suos confirmare, sed etiam totum gregem Dominicum salvare et meliorem facere possit. Quem Deus nobis in plurimos annos florentem caelestibus donis ac virtutibus, salvum

at-que incolumen conservet ; meat-que ut Sanctitas Vestra in oviculis suis ad pedes suos beatissimos (quod hu-ni illime postulo) clementer commendatimi habere non dedignetur. Posonii XVI. Mártii M.D.LXXIL

XXIII.

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 49-54)