• Nem Talált Eredményt

Maximilián császárnak Verancsics Antat

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 76-81)

Salatissima Catholica Imperatoria Regia Maiestas, Domine, domine mihi semper clementissime !

Post humilliinam. perpetuam ac fidelem servi-tatela meam in gratiam Sacratissimae Maiestatis Ve-strae commendationem. Descripturus liumillime Maie-stati Yestrae Sacratissimae opinionem meam super quibusdam articulis non ita pridem ad Consiliarios suos clementer datis ; quum nec Judicia Publica pro-cedere, nec appellationes revideri, constitutionesque praesentis Diaetae rite poterunt absolvi : officialibus judicialibus in loca demortuorum non repositis, matu-randum esse, ut quamprimum et Palatinalis Locum-tenens, et Personalis Praesentia creentur, nominentur et pronuncientur. Et quum hominum similium, qui ad eiusmodi officia essent idonei, magna nunc est in Regno penuria: ii tarnen videntur esse deligendi, quos necessitas offert.

Ad Palatinalem itaque Locumtenentem quod attinet ; tres potissimum, qui tametsi aetate sint iu-venili, satis tarnen et legum praediti sunt peritia, et gravitate pollent, videnturque non inepti, ex quibus unus desumatur, promoveaturque ad hoc officium, postquam provectioribus caremus. li autem sunt Emericus Czobor, Nicolaus Istwanffy, et Franciscus Reway. Consideratis itaque omnium horum ingeniis, moribus et sufficientia, ceuseo Nicolaum Istwanify

1 5 7 2 . apr. 9.

ceteris esse praeferendum. Quem ut video sedatiore esse ingenio, quam sit Franciscus Reway : ita etiam utrisque doctiorem peritioremque ad ea omnia obe-unda et exequenda, quae buie ipsi officio incumbant, experior. Atque etiam audio a pluribus, eum omnino dignum esse hoc praeconio, quem religio quoque Ca-tholica commendai, et morum candor, qui in ilio nul-lis vel passionibus vel turbulentiis videtur esse obno-xius. Alii quoque duo et suffìcientes sunt, et legum valde studiosi ; nec eis desunt suae laudes, quum praeclarum agant vitae cursum in republica sua.

Meus tamen animus in Nicolaum Istwanffy magis in-clinai.

A d Praesentiam Personalem solum Andreám Zazy, Protlionotarium paulo ante domini quondam Michaelis de Mere video esse peridoneum; quum et in tanta paueitate eius professionis hominum non sit postremus ; et quia pollet etiam singulari eloquentia ac promptitudine, et integritate legumque peritia ab omnibus commendata, censerem hoc officium illi esse committendum. Si qui sunt generis huius alii, fere omnibus deest aliquid. Is Andreas videtur collectius de omnibus participare, quae hoc officium exigit.

Juramenta illorum sumi debebunt in hac Gene-rali Diaeta ; quod ab antiquo usitatum esse audio.

Appellationes omnino revideri deberent sub hac Diaeta, ne litigantes gravarentur. Sed hoc nequa-quam fieri poterit, nisi et supradicti officiales

judicia-rii creentur, et Locumtenens Regius unacum iisdem officialibus praesentes sint. Sed quod ad Locumtencn-tem Regium atti net ; nisi ipsemet nunciasset dominis Consiliariis, quod liuc sit venturus ; omnino advocan-dus et monenadvocan-dus erat, ut si se sentirei ad curas

mu-neris sui obeundas validum, fungeretur eo ; sin secus illud apud se statueret sibi esse faciendum, quo do-mini Regnicolae Ordinario suo Judice non careant.

Quumque iam nobis in expectatione sit, donec ista omnia ad Maiestatem Yestram a nobis proferantur, quum aderit, et animum eius cognoscemus, Maiesta-tem Yestram certiorem facere sine mora curabimus.

De Supremo Capitaneo Partibus Ultradanubia-nis nominando summe est necessarium. Quo quia Magnificus dominus Comes Ecchius iam ab anno po-titur in persona substituti, nunc vero postulat, ut ei absolute conferatur ; liabeatque competitorem domi-num Comitem de Zrynio : nescio omnino, in huiusne an in illius conferam meam sententiam. Ecchium enim conimendat aetas maturior, diuturna iam servi-tia, et rei militaris usus ac peritia ; Zrynium opes ad Papam propinguae, et paterna merita. Sed quum ex Germanis potissimum tutela Regni dependeat; Hun-gari et facilius eorum auxilia rebus nostris esse acco-modant, si Germanum ducem habuerint, Comitem Eccbium ad hanc Praefecturam censerem esse promo-vendum, quum alioqui ipse quoque sit iam Hungarus.

Si vicissim Zrynii rationes expendantur, quae illi ex paternis meritis suffragantur, et quod Hungarus com-modius Hungaris praesit ; ipse quoque videretur prae-ticiendus buie muneri. Verum quum sit hoc praecipue in gratia et in sapientissimo judicio Vestrae Impera-toriae Maiestatis situm ; nec ego facile audeam utrum-vis ex iis duobus nuncupare : restat, ut haec mea sententia per humilitatem meam Sacratissimae Maie-stati Vestrae relinquatur.

Privatorum supplicationes hodie pleno Consilio revidebimus, et quae de singulis sentiemus, ad

Sacra-tissimam Imperatoriam Maiestatem Yestram pro cle-menti mandato suo referrentur. Quem Deus Optimus Maximus diutissime sospitet et felicitet. Posonii 9.

Április 1572.

Eiusdem Vestrae Sacratfssimae Catliolicae Imperatoriae

acRe-giae Maiestatis Praeterca, clementissime Imperator, quum do-minus Zagrabiensis, plurimis (uti ait) diffìcultatibus ob Banatum pressus, omnino eo carere desiderat, si clemens Maiestatis Yestrae consensus accederet ; qui quidem quum ecclesiasticae et militari functioni va-care non possit iure suae professionis ; non alienum putarem, si id gratiae Maiestatis Yestrae obtineret, et idem Banatus tali viro committeretur, cui cum Christi calice nullum esset commercium, et solius gla-dii cura teneretur ; dominus Z igrabiensis curaret spi-ritualia et religionis causam.

servitor subiectus et obediens Strigoniensis m. p.

K i v t í l : Sacratissimae Catliolicae imperiali ac Regiae Maiestati etc. Domino, domino mihi Semper cl ementissimo.

MONTTM. H r N f t . H I S T . S C R I P T . XXVI, a

XXXVIII.

Telegdi Miklósnak Verancsics Antal.

Ad Telegdinum.

Cura causae Praepositi Sancti Thomae tempe-stivius aggredienda erat. Sed ut cum dilata sít eins cogitatio, utendiim Iiis remediis: ut Illicino, eins ad-versario, resistatnr, nec nostrae etiam dignitati atque authoritati derogetur, qui sumus eiusdem Ordinarius.

Justum itaque est, ut Apostolicae Sedi pareamus, et citatus ibi compareat in liac prima instantia, ubi est iussus. Quum itaque et Doctoribus Juris Utriusque, etProcuratorum Fori Spirituális copia careamus: da-bitis cum toto Capitulo nostro operám, ut munus com-paritionis liuius Magister Michael Dwbowsky, Cano-nicus nostrae Ecclesiae ac Archidiaconus . Grewme-riensis, et fiscalis noster Mirandulanus obeant, et exe-quantur. De quorum et itinere et sumptibus idem Praepositus, cuius causae navaturi sunt operam, no-mine procuratorio eurabit. Vos autem eos de omnibus informabitis ; et instruetis, quomodo id actionis rite obibunt, atque etiam ita sese in ea gereut, ut nec no-bis, nec Sedi nostrae Metropolitana^ aliquid deroge-tur, idemque Praepositus non succumbat adversario, nec damnum quodpiam accipiat. Ceterum in promptu quo-que omnia scripta habeatis, quibus constabit suo tem-pore, ubicunque eadem exiget causa, quod idem Illi-cinus jure sit convictus et beneficiis suis spoliatus.

Alioqui frustra etiam conatus urgebit, ut in

Eccle--t 15.apr. 1 1 .

siain nostrani receptum obtineat. Idque quum propter suara levitatem ac farias, tum etiam propter praesen-tium Comitiorum Constitutionen!, qua 11011 solimi cau-tum est, ut externi in Cathedra]es Ecclesias Regni admittantur, sed hucusque etiam admissi abiciantur.

Unde etiam Agria excludentur duo ; nepos liuius ip-sius Illicini et Raicamontes. Curetis itaque diligenter, ut niodis omnibus buie actioni adsitis. Juvenis vero, de quo nobis nuper scripseratis, a monialibus Beatae Mariae Yirginis commendato, ut in Seminarium inse-retur, ad nos 11011 venit, nec eum vidimus. Et quum liuius aetatis, annorum videlicet vigiliti, plures liabe-mus, vellemus provectiores fieri, qui essent recipiendi.

De quo postea etiam loquemur. Nunc vos bene valere optamus. Posonii XL Április 1572.

XXXIV.

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 76-81)