• Nem Talált Eredményt

Maximilian császárnak Verancsics Antal

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 139-148)

Sacratissiraa Imperatoria ac Regia Maiestas, Domine, domine mihi Semper clementissime.

Post humilem ac perpetuam et fidelem servitu-tem meam in gratiam Vestrae Saeratissimae Imperia-lis Maiestatis commendationem. Non prins quam liodie intellexi, quod Serenissimus Princeps, Eleetus Rex et dominus meus clementissimus, in domo mea hospita-bitur. Quae, quum Eius Serenitatis quieti pluribus in partibus debebunt fieri reparationes, mibique etiam alio migraturo difficile erit tarn brevi spatio temporis offerre suppellectilem domesticali), prius mihi signifi-cali dum fuerat. Utcunque tarnen factum sit, die cra-stina omne Studium adhibebo, ut intra triduum omnia ex ea efferantur, et accomodettir Eiusdem Serenitatis commodo. Verum quia omnibus dominis Magnatibus et Regnieolis quotidie ad me erit concurrendum et conveniendum rerum publicarnm causa, opus est mihi ampio et capaci hospitio. De quo quum egissem cum iis, qui me certiorem liac de re fecerunt, distulerunt ad Saeratissimae Maiestatis Vestrae deliberationein ; facta etiam mentione de duabus domibus, quemadmo-dum scripturi sunt ad Eandem, ut scilicet, altera ex illis conferretur. Ego vero, quoniam nollem vel domi-num Agriensern, vel domidomi-num Comitem Ecchium mo-lestare in suis aedibus, similiter ipse quoque remisi hoc ad dementem Eiusdem Vestrae Saeratissimae Maiestatis deliberationem, supplicans, ut ea cito fiat ;

1572. /mg. 22,

quoniam brevissimum tempus restat ad tara multa aceomodanda et apparanda. E t Deus Optimus Maxi-mus Saeratissimam Maiestatem Vestram diutissime sospitet et felieitet. Posonii 22. Augusti 1572.

Eiusdem Sacratissimae Imperatoriae Maiestatis Vestrae

servitor subiectus et obedicus Strigoniensis m. p.

K í vii 1 : Sacratissimae Catliolicae Imperatoriae et Regiae Maiestati etc., Domino, domino mihi Sem-per clementissimo.

L X V I I I .

Maximilián császárnak Verancsics Antal.

S a l a t i s s i m a Imperatoria ac Regia Maiestas, Domine, domine mihi semper clementissime !

Post humilem ac perpetuami et fidelem Servitu-ten! meam in gratiam Vestrae Sacratissimae Imperialis Maiestatis commendationem. Domus mea tota quanta est, Serenissimo Principi, Electo Regi domino meo cle-mentissimo, delecta est. Estque mihi non solum cum supellectili domestica, sed etiam cum vinis, et cum omnibus etiam minutiis rerum mearum excedendum.

Idque non gravate ; quoniam Dominis et Principibus

1572. aug. 24.

nostris cedendum est, eisque etiam cum capitibus in-serviendum. Verum quoniam nulluni adhuc ostensum est mihi hospitium, in quod debeam concedere ; et ur-get, brevitas temporis, ut haec ipsa domus mea Sere-nitati Suae apparetur et accomodetur, nec ego interim ex ea cum rebus meis possim decedere, donec mihi hospitium aliquod designetur, quod sit amplum et ca-pax ad excipiendum omnium Procerum ordines: sup-plico humillime, dignetur Maiestas Vestra praefectis bospitiorum iuxta alias quoque litteras meas clemen-ter et mature commiclemen-tere, ut in hoc mei cura habeatur.

Hicque ea celerius exequantur, quae commodo Sere-nitatis Suae fieri debeant. E t Deus Optimus Maximus Maiestatem Vestram diutissime sospitet et felicitet. Po-sonii XXIIII. Augusti MDLXXII.

Eiusdem Sacratissimae Imperatoriae et Regiae Maiestatis Vestrae

servitor subiectus et obediens Strigoniensis m. p.

K i v ü l : Sacratissimae Catholicae Imperiali ac Regiae Maiestati etc. Domino, domino mihi Semper clementissimo.

LXIX.

Verancsics Antalnak Maximilián császár.

Archiepiscopo Strigoniensi.

Maximilianus etc. Reverendissime in Christo Pa-ter, devote fidelis syncere nobis dilecte. Ex binis De-votionis Tuae litteris cognovimus, quae de hospitio sibi assignato 'scripsit : ac cum Sua petitio plane aequa videatur, Spectabilem et Magnificimi fidelem nobis dilectum Comitem Ecchium a Salmis, ut Devo-tioni Tuae in suis aedibus locum det, dementer requi-sivimus; quod se haud gravatim facturum ostendit.

Idcirco Devotionem Tuam benigne admonitam volu-mus , ut omnem supellectilem quanto citius isthuc transferre, ac pro sua in nos observantia, et per om-nem occasioom-nem bene merendi studio operám dare ve-lit, ut domicilium Serenissimo et diarissimo fìlio no-stro Riidolpho Archiduci Austriae etc. consigliatimi ita instruatur, ut hac quoque in parte cognitum iam dudum et perspectum nobis quovis loco et tem-pore obsequendi desyderium cognoscere possimus.

Erit illud nobis tanto magis gratum, quanto plus De-votionem Tuam molestiarum subituram agnoscimus.

Eidemque persuasum volumus, Nos Ipsarn, de domo praelibato Serenissimo et, diarissimo fìlio nostro ce-denda, maturius fuisse admonituros : si de voluntate nonnullorum ad Coronationem vocatorum explorati aliquid habuissemus. Quod Devotioni Tuae pro No tra in Eandem Benignitate clementer significandum

1672. aug. 26.

duxinms; Eidemque Caesarea et Regia gratia admo-dum inclinati sumus. Datum Viennae die 26. Augusti anno Domini 1572.

LXX.

Maximilián császárnak Verancsics Antal.

Ad Sacram Caesaream Maiestatem.

Hoc mane liora circiter sexta binas accepi a Sacratissima Maiestate Vestra Imperatoria dementes litteras, credoque, quod jam benigne cognoverit ex proximis meis, quae bic ad praesentem solennitatem pertinentia curaverim diligenter transigenda. Nec propterca video iam opus esse, cur velini prolixius de Iiis scribere. Quippe quod hoc mane (uti scripseram prioribus) lustrationem habuimus. Et ea acta est ab hóra septima ad duodecimam. Cuius regestum misi Sacratissimae Maiestati Vestrae cum praesentibus meis. Nec est quidem numerus equitum valdemagnus ; sed eo pollet apparatu, quem spero Maiestati Vestrae satisfacturum.

Contentio tamen Reverendissimi domini Agrien-et Zagrabiensis ; dominorum quoque duorum Nadasdy ac Comitis Julii de loco incidit, et ea non parum tur-bavit lustrationem. Et praecipua horum indignatio in-tenta est in me et in dominum Báthory. Ipsa tarnen lustratio peracta est cum dignitate Maiestatis Vestrae ; nec nos ambo mutare voluimus, quod semel Consilium

MONUM. HUNCi. H I S T . S C R I P T . X X V I . 9

1572. sept. 17.

cum reliquia Statibus concluserat, omnibus personis consentientibus.

Sed utique, ut aliquibus adhuc melius satisfiat, ne qua nova confusio suboriatur, quum iam ad rem perventum fuerit : decrevimus cras quoque convenire, et hunc ordinem denuo in consultationem deducere.

Sed, clementissime Imperator, quid dicam nescio.

Res tarnen Regni venit in juvenum plurium manus;

quorum quilibet optat, quod non promeruit; et omnes maiore fastu quam iudicio et scientia rerum suarum laborant. Atque ii etiam plus tumultuantur, qui et minus Regno serviunt, et serius ad mandatum Sa-cra tissimae Maiestatis Vestrae convenerunt.

Haec tarnen omnia Maiestatem Vestram non retardent ad prosequenda, quae instituit, et iam in procinctu sunt, fierique debeant, nullo alio impedi-mento considerato. Tanta autem alia quoque est re-gnicolarum frequentia, ut non dubitem, ad quatuor mil-lia Hungarorum accessuram. Quod etiam addere volui, ne quid aliud Maiestas Vestra dubitaret de Hungarorum officio. Quam Deus Optimus Maxi-mus diutissime sospitet atque felicitet. Posonii 17.

Septembris 1572.

Lxxr.

Maximilián császárnak Verancsics Antal.

Sacratissima Caesarea ac Regia Maiestas, Domine, domine mihi clementissime !

Heri, exposita demente propositione Sacratis-simae Maiestatis Vestrae reliquis dominis Magna-tibus, qui in arcem non ascenderant, et Nobilitati, bis convenimus; et tractavimus super memorata pro-positione. Magnatibus omnino negantibus, ut vel nova Diaeta fiat, vel novae condantur propositiones ; quin imo, ut articuli proximae Diaetae minime repetantur et admittantur, sed illis contenti simus, qui iam tot Diaetarum temporibus elapsis fuere conditi ; et sup-plicetur, ut ii illis conserventur et observentur, et in-terim autem quam Maiestas Vestra discedat, revi-deantur eorum appellationes et transmissiones, sup-plicationesque privatorum exhibeantur, et super eas gratiosa responsa accipiant.

Nobilitas quoque non vult novam Diaetam, novas-quepropositiones fieri, sed utDiaetae proximae constitu-tiones repetantur ; etillae, de quibus iam eadem Nobi-litas convenit cum Magnatibus, maneant in statu suo, de quibus vero non, ut tractentur, et de illis quoque conveniant. Super quo inter utrosque 11011 levis agi-tata est controversia, iisdem nobilibus non nominanti-bus articulos controversos. Magnates vero animad-vertentes eos esse, qui de decimis et de sententia capitali moti sunt ; nihil omnino dissimulare volentes, aperte et cum protestatione solenni renunciarunt illis.

9 *

1572. sept. 27.

Facerent, tentarent, et conarentur quidcuiique et quan-tum velleiit, ipsi tamen nequaquam in Iiis duobus artieulis a priori sententia diseessuri sunt. Nuncii 110-bilium his auditis, id apud eos esse decretum, ut per

totum hodie dent operám hiisdem artieulis praeteritae Diaetae dirigendis, eosque exhibeant in medium quo-eunque eventu.

Ex quo clare apparet, nobiles eas constitutiones ratas esse velie, Magnate» vero nec nominatas esse volunt. Hodie itaque horasexta convenient denuo ten-taturi, quid ad finem concludere poterunt. Quae om-nia maturavi ad scitum dare Yestrae Sacratissimae Maiestati. Quam Deus Optimus Maximiis diutissime sospitet atque felicitet. Posonii 27. Septembris 1572.

Sacratissimae Imperatoriae Maiestatis Yestrae

servitor subiectus et obediens Strigoniensis m. p.

K í v ü l : Sacratisssimae Imperatoriae Maiestati etc. Domino, domino meo clementissimo.

LXXII.

Maximilián császárnak Verancsics Antal.

Sacratissima Imperatoria ac Regia Maiestas, Domine, domine mihi semper clementissime !

Heri mane confecti et directi sunt articuli ; hodie relegentur, et significabitur Sacratissimae Maie-stati Vestrae, quando exhiberi debebunt. Heri simili-ter a meridie coeptae sunt revideri transmissiones, quarum judicia ubi erunt absoluta, revisio appella-tionum curabitur.

Ceterum omnes domini nobiles Partium Supe-riorum valde instant, ut Locumtenens Sacratissimae Maiestatis Vestrae omnino vadat Epergiessium ad ap-pellationes eorum revidendas ; causantes pauperum sumptus, qui eis essent faciendi, si Tyrnaviam vel Posonium ascendere cogerentur. Hoc, quia in usu nunquam antea fuit, ne ego quoque vellem, ut a me fieri inciperet. Et quoniam iam et aetas et imbecilli-tás mea nequit similibus vacare itineribus. Quum interim et a Maiestate Vestra longe esse non debeam, et multi interim regnicolae ad me quotidie sunt con-cursuri necessitatum suarum causa : supplico Sacra-tissimae Maiestati Vestrae, dignetur mihi gratia sua succurrere, ne eo abducar ; et maxime per liyemem, quae iam prae foribus est. Id autem beneficii poterit clementer in me conferre : si, quum iidem domini regnicolae a Maiestate Vestra postulabunt, negabit

1672. okt. 4.

posse me longius ab Eadera recedere. Gratiosum expeto responsum. Posonii 4. Octobris 1572.

Eiusdem Sacratissimae Imperialis Maiestatis Vestrae

servitor subiectissimus et obedientissimus Strigoniensis m. p.

K í v ü l : Sacratissimae Imperatoriae Maiestati etc. Domino, domino mihi clementissimo.

LXXIII.

In document M O N U M E N TA H U N G Á R I ÁÉ (Pldal 139-148)