• Nem Talált Eredményt

Nád a sii y Tamásnak Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 135-146)

Antonius Wrancius Thomae Nadasdino S.

Propter diversa, quae ex nocturna trepidatione in divisas et dispersas copias per hostes immitti po-tuissent, proxime Comes decreverat gentes in castra deducere futi aliis meis ìitteris nudius quartus ad te datis cognoscere potuisti), eaque non procul ab Agria collocare, quum alioqui etiam vindemiae nonnihil consulebatur militum absentia, cui tam magnus exer-citus quotidie aliquid detrahebat. Verum intervenier tibus imbrium fere inauditis profluviis, et rebus qui-busdam aliis, quas proferre 11011 licuit, adhuc in ea

castra non est itum, et hoc interim nostri quintani sensim dilabuntur, milites et palici et male soluti querulantur, Turcae augentur et insolescunt, nec ab incursionibus abstinent. Secundo die hujus meum op-pidum Barsum, quod a Leva I U I . millibus passuum sejungitur, invaserunt, et gravissima plaga aífecere.

Venerant enim (ut affirmatur) sexingenti ; eaque res 111 hunc modum acta recensetur. Positis loco

oppor-1550. oct. .

timo insidiis, palici oppido insiiltavere. Oppidani in-juriam 11011 ferentes, ratique praeter hos, a quibns ciebantur, non esse plures, irritati mutuo in hostes animos, erupere armati. Illi fugam simulantes, ad in-sidias usque deduxere insequentes, ibique miseri Bar-senses excepti mala fortuna ad unum ceciderunt. Pro-mota inde vis in oppidum, oppido quoque potiti parvo negotio, eoque in praedam verso, abductis

impuberi-bus, pecoreque abacto universo, familiae quoque oe-cisorum radicitus prope exc*sae. Praesenserat eam hostium incursionem Bartliolomaeus Horvathinovius, dux Levensis praesidii, et praemonuerat Barsenses tempore, ut excubarent, oppidum non egrederentur, et tutarent sese eoinodo, quo j a m p r i d e m e o s edocuerat, quandoquidem illis, si quid gravius tunc temporis in eos ingruisset, adesse ipse non posset. Totum suum militem, parvo dimisso, ad exstruetionem Zolnocchi Comitem abduxisse, nec suadere rationem, ut arce praesidio spoliata, hostem persequantur. Sparsus eti-am apud nos rumor est, Stephanum Lossoncium Zon-dam cum CL equitibus petiisse, quaesitum occasio-nem vindicandae injuriae et damni Zecieniensis. In quem quum idem Turcae incurrissent, qui cum prae-da regrediebantur Barso, fuisse non sine suorum caede et capti vitate fugatum. Verum id fictum fuit.

Reni neque attentavit, et heri rediens domo ad comi-tem, clarius ex eo cognitum. Ejusmodi nova indies j a m suppeditabit Zolnocchum nobis. Utinam eis tan-dem excitaremur ad aliquam firmiorem rationem pa-triae consulendi. Quintanos nostros audio brevi mis-sionem consequuturos (nequeunt enim diutius reti-neri). Mercenarii milites, qui remanebunt, vix sunt M.

D., iique ubi dividentur per loca, quae tutanda erunt

aut. restituentur in ea quibus subducti sunt, timendum est, ne liujus tanti motus opinionem sustinere possi-mus. Quum alioqui et duces nostri aegerrime ferant hoc otium et desidiam, qua sic detinentur feriati, nec in liostes tanta p r a e oculis illorum impune audentes grassari dimittantur. Comes vir prudens et belli 11011 ignarus aeque id ipsum secum ingemiscit, j a m ni fal-lor perspiciens, quonam in T u r c a s Marte, quove in-stituto opus esset, sed egregie paret Principi, qui re-verentia induciarum temeritati hostium parcendum jubet, vultque de singulis rerum momentis subinde,

edoceri, sicque inutiliter omnes actiones differuntur, donec ejus majestatis Consilia referantur. Pendemus itaque, non belligeramus, solitoque ipse timore agor, ne idem finibus nostris eveniat, quod Sagunto olim de quo dictum est, Saguntum fuisse expugnatum, dum Cartilagine consultatur. J a m enim ab erecto Zolnoc-elio I I I I nostra loca Tureae incursarunt, neque cre-dimus adhuc, induciarum numen violatum. Sedutinam montes nos 11011 parturiamus. J o a n n e s Balassa mis-sus est tandem Zolnocchum fungeturque ea praefe-ctura cum collega Francisco Z a y . Heremita Reginam et Petrovium Albae 4. Septembris obsedit magno mi-lite, nec tamen lilla vi ingeniorura o p p u g n a i Cupit eos cessare ab insania, seque nolle saevire dicit, de-diti onem tantum ultroneam postulare publico benefi-cio. Obsessis adhuc nulla summissa nuxilia, annona etiam destituii, ne muniti quidem sunt sufFicienter ; qui si forte fortuna succubuerint, Iuppiter Optimus Ma-xinius, quanta Victoria potietur Heremita, quanto pu-dore Regina, ignominia Petrovius offundentur. Sed haec merebitur Petrovius oh animi vilitatem et avariti-am. Si vincet Heremita, nec mature statuet

perficien-MONUM. HUNff. HIS'L. — SCRIPT. X. 9

dum, quod incepit, tuuc demum judicate omnium mor-talium nequissimum, quem hactenus fücus texit, dolus fovit, sola promovit largitio. Yale. YIII. Octobris

1.550. Agriae.

LVII.

Nádasdy Tamásnak Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Thomae Nadasdino S.

Turcae Zolnocclio magnopere offenduntur. Jus-sum erat Budensi passae Kaszuno, ut, si castellum il-lud nos essemus erecturi, ille summa eeleritate opus praeriperet. Nec etiam a vi aperta si res postulasset, quicquid de induciis futurum esset, abstineret. Is in-jungit eam provinciám Albensi praesidi, qui quum ni-hil sibi de castellorum erectione mandatimi esse di-ceret. Albae duntaxat custodienda moenia Caesar tradidisset, non obtemperavit. Reluctationem Alben-sis satrapae, ZegedienAlben-sis temeritas aequavit. Captus is ejus gloriae cupiditate, petierat a Caesare, ut sibi ea cura mandaretur. Inipetravit, profectionem edicit.

facit apparatimi tentatque interim per explorato res, an-praestare possit, quod j a c t a v e r a t ; sed nequicquam, quia praepostere. Quum enim comperisset, molem sibi esse imparem, ipse quoque destitit. Sic res incuria omnium in plures dies extracta, rex vero noster, dum ea de re diutius contendunt Barbari, factus certior, hostem suum Solimanum omnino esse eo animo, ut opportunitati suae quam primum Zolnocchum

occupe-1550. ort, 10.

tur, materiamque jam omnera ad muniendum in prom-ptu esse, et Kaszunum, relictis aliorum operis, to-tani in eam provinciám personaliter incubuisse, im-perai corniti, ut sine mora coacto exercitu, Agriam contendat, et Zolnocchi castellimi faciat, tanquam in suo. Nec Turcis ansam calumniandi praebeat. Nolle se ulla ratione quicquam induciis detrahere, sed in foedere constantissime permansurum. In liunc mo-dum elusus Kaszunus magna dieitur inquietudine ae-stuare ob indignationem caesaris, cui significarat, jam se instituisse ejus auspiciis Zolnocchum. Sed depre-hensus est in mendacio, eique j a m a caesare missam esse atratam clamydem pro more turcico ferunt, mor-tis illius nunciam, nisi et Zolnocchum a nobis extorserit, et Agriam usque fines prorogarit. Quare si his nostris limitibus de sufficienti praesidio pro magnitudine peri-culi non prospicietur, quid ìiic tractus brevi percepturus est incommodorum, melius te novit nemo. Cura igitur, si est ubi, et apud quem, tu in quam, qui inter primos es optimates non postremus, ut firmior et melior ratio ineatur patriae vindicandae quam hactenus saepenu-mero factum est. Consistentes milites exigunt con-finia non temporarios. Nos autem per intervalla tor-rentum more, et erumpimus et subsidemus, atque ita res hostes agunt, nos incipimus. De Petrovii atque Heremitae insania nihil est aliatimi recens, nisi quod in oppugnatone Cianadiensi Turcae quoque adjunxe-runt sese Rascianis, quos non alios existimant esse, quam Zegedienses, Syrmienses et Belgradenses. Nani Budensibus, Albensibus et Strigoniensibus hic etiam curae satis est. Sed liaec adhuc dubia, brevi tamen aliis nuneiis certiora afferentur, quam quae nunc ha-bemus. De Solimano dieitur, quod hoc motu nostro

9 *

perturbatili* non minus, quam Persico, ob idque in Transsylvaniam nihil copiarum audere mittere Reti-nae auxilio, veritus insidias. Igitur in insequentem annum omnes dilatae irae. Nos certe, utcunque Tur-ca cogitat, ea, quae ad manum sunt, sie decebit age-re, ut futuris periculis occurratur, praesentes motus in concordiam adducantur. Vale. X. Octobris 1550.

Agriae.

L V I I I .

Oláh Miklósnak Verancsics Antal.

'Antonius Wrancius Nicoiao Olaho S.

Nos jam hic egregie armamur, et in armis Iiis longe, puto, (Aiutilis erit nobis perseverandum, quam forte fortuna nemo initio existimasset. Quoniam Zol-nocchum excitavit buie loco satis cumulate veteres sollicitudines, et attulit novas 11011 pauciores, neque minores. Firmato castello milite et munitionibus, nunc commeatu expletur. In Transsylvania XXX.

septimus jam dies est, quod Heremita Albam obsidet.

Habet exercitum (ut publica voce audimus) X X I I I I M. hominum; quamvis longe est secus, et in iis equi-tum sunt X V I M. pediequi-tum V i l i , sed qui ejus aere merent I I I I sunt dumtaxat equitum millia peditum mille. Reliquus numerus ex Provincialibus et nobili-tate diversorum comitatuum, collaticius est. Diu ob-sessos non petiit ulla vi machinarum ; ad ultroneam deditionem sollicitavit assidue, Petrovium, ut

Tur-1550. oct. 11.

cam et hostem publicum, pupillum, ut ejus gentis do-minum, reddi sibi postulando. Regina, ut foemina, quae non capit liostis nomen, cumcaeteris utimbecil-les, et indulgentia magis, quam severa pro belli jure animadversione digni, non tanti aestimati sunt, ut in eorum conatibus pondus haberi deelararetur. Ad con-sensum tantum regni publicum et cliristianam socie-tatem hortati, venia etiam nitro quotidie oblata, si ante vini sententiam mutavissent. Verum quoniam in obstinatione perdurali!, bombar di s quoque jam ad-monet et Oppugnatone muros sollicitat. Nec prius ad liane vini dicitur accedere voluisse, quam co ni pe-rit certo et Reginam et Petrovium Turcas evocasse.

Passa enim Budensis jam movit Pesto, et in Trans-sylvaniam pergit, sed non cum tantis copiis, quas He-remita deberet pertimescere, nisi inter eundum au-gebit. Dubium etiam est, quonam sigila vertat. Nani haesit ferme in medio itineris, quod est inter Zegedi-num et Zolnocchum, et ZegediZegedi-num versus erit ei de-clinandum, si in Transsylvaniam animus est, quod qui-dem firmiore fama fertur. Sed interim et hic suspe-ctus est is ejus motus et haec mora, et hoc anceps iter, ne forte alio via demonstrata, erumpat in Zolnoc-chum. Scculi Heremitam 11011 destituerunt. Saxonum quidam potiores Reginae adhaeserant, sed cognita plane ejus mente de inducendis Turcarum auxiliis una omnes cum nobilitate et Seculis redierunt ad He-remitam. Francisci Kendini dubius animus, ac (uti nuncii Heremitae afferebant) cum Petrovio sentit, quamvis cum Heremita simulet, hic vicissim secum ; et quod enormius de tanto liomine publica etiam fama vulgavit, ejus ambitionis scintilla tantum incendium excitavit. Sed verius de hoc postea, Comes summa

vigilantia et dexteritate rebus praest. Nihil certe prae-termittit, si quid ego judicii habeam de alienis actio-nibus quod audiendum, videndum cognoscendum ex-periundumque et agendum est optimo maximo etpru-dentissimo belli ductori. illud dumtaxat eum quoque perturbai, ut alios omnes, quod comitatus dimittuntur.

Qui si omnino missionem tam cito impetrabunt, (ut eis negari nequit,) stipendiarli milites, qui remane-bunt, vix sat erunt tanto limiti, hoste praesertim non mediocriter, ut affertur, aucto. Non enim multi super-erunt. Turcae autem ad tantum motum qui a nobis factns est, serio videntur esse multiplieati, timendum-que, ne tnnc ipsi bellum ordiri incipiant, quum nos desierimus. Arx Oianadiensis adhuc resistit sed pe-riculum est,ne succumbat, si Turcae obsidentibus acces-serunt, quod ita esse nunciant. Haec a legatis Here-mitae, qui hic fu ere nudius tertius, magna ex parte cognita. Yale. XI. Octobris 1550. Agriae.

L I X .

Nádasdy Tamásnak Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Thorrtae Nadasdino S.

Mitto tibi Zolnocchum ad veram formám effigia-tum, Utinam pro eo Transsylvaniam non amittamus.

Hereniita obsedit Albam IÍII. die Septembris cum X X I MI M. hominum ut vulgari fama nunciatur, ut veriore vix cum 12. Inclusa est Regina, filius, Petro-vius et Rascianorum eirciter II M. Nec lilla vi inge niorum diu urbem oppugnavit; circumsedit tantum, subinde Petrovium ut Turcam et hostem publicum, filium, ut Transsylvanorum dominum efflagitando, caeteris ut inutili et imbecillae turbae omnia tuta pol-licens, Pupillo et Petrovio deditis. Verum iis a perti-nacibus non obtentis jam et bombardas admovisse, et urbem oppugnare dicitur, quod non prius agere vo-luit, quam exploratum habuerit, spem obsessos suae salutis in Turcis posuisse, eosque sibi in auxilium evocatos, esse jam in itinere. Hodie novi oratores He-remitae ad Comitem venerunt. Andreas Bathoreus a

Somlio et Georgius Croata Tininiensis, qui novarum rerum quid attulerint nondum compertum habeo, pa-venti tamen Varadino, et periclitanti Ciauadino Comi-tem ad succurrendum hortatur. Postulat etiam sui cu-ram geri non tamquam in praesenfcia aliquo periculo laboraret sed ne quid illi imposterum praeter

exspe-•1550 oct. 13.

etationem accideret. Futurorum enim est sollicitus, quoniam Budensis pasa jam movit e campo R á k o s ubi castra babuerat et in Transsylvaniam obsessis auxilio coutendit. Esto quod non omnino magnis cum copiis. Habet enim CCCCC-tos circiter equites supra II millia. Yiritim tamen provocaturus est quicquid erit Rascianorum , ut a Regina est illis mandatum, jamque, ut fama fertur, non exiguo numero Chiana-dinum convenerunt, Accedet et Valachorum melior pars, et T u r c a r u m tot ex proximis limitibus, quot li-cebit sine peri culo praesidiorum adimere. Sollicitaba-tur Comes ne K a s z u n u s Zolnoccbum invasisset, quo-niam profectus e campo R a k o s recta ad oppidum Nagy-Kewres pervenerat, unde 11011 plura Zolnoc-chum milliaria restabant, quam tria. Verum revoca-tus Consilio, quod non facile scitur, nisi si induciarum causa, relieto Zolnoccbo repetiit Zegedinum, atque ibi substitit, dubium mettine Transsylvanorum concur-sus an exspectatione majorum virium, quod minime latere Heremitam putandum est. Ideo sedulo satagit, ut tempestive futura jacula praevideantur. Sic Comes impraesentia liberatus est cura, et quintani facilius dimittentur. Quamquam tamen Comes, ne T r a n s s y l -vaniae quidem deerit, si voluntas regis erit et ea cu-r a illi mandabitucu-r. Videtucu-r enim indies, meo judicio, perspectius habere, quid facto opus sit in H u n g a r i a liberanda, F u n g i t u r sane ipse maxima diligentia suo munere, nos etiam alii arma gestamus et cum Zolnoc-cho omni fere nocte minime laeta somniamus, dubii interdum vel de magnis rebus, nedum de hoc statu, qui est ultimus et miserrimus, praesertim si sic ut bue-usque. Omnino autem nihil facimus, quod majorum pace dictum velim, dum tam probe inducias, j a m ab

hoste toties violatas, nostro malo observamus. Rex suo in solo unum erexit castellimi, ut in suo Turcae plura; eisque licet jam saepe saepius et dictum et declaratum est, caesari eorum injuriam non fieri, nec vim in eos erectione Zolnocchi intendi, qui limitibus ejus praesunt, nosque inducias servaturos, modo hae servarentur et ab illis : ipsi tarnen Iiis obauditis et plane spretis, jam I I I I . loca nostra sub erectione Zolnocchi praeda et vastitate affecerunt, neque com-movemur. Verum liaec fortasse minus vulnerarent, ut exilium pagorum afflictio; at illa illa maxime est pertimescenda plaga, quam induciarum reverentia comminatur. Passa Kaszunus, fretus fidei et integri-tatis regis nostri fiducia, qua seit servaturum indu-cias, tuto in Transsylvaniam signa convertit, nihil finibus suis metuens, quos induciarum sacramento tu-tos fore sibi pollicetur. Si igitur et nos in opinione servandarum induciarum jam suseepta et vulgata perseverabimus et Turca secure in Transsylvaniae fortunam debacchabitur nobis intuentibus, Deus bone, quam pudendae, quam damnosae nobis futurac sunt h ie induciae, quartini religione jam dudum ab hosti-bus violata fratres nostros atque affinem Hungáriáé provinciám subjugari patiemur. Sed hoc viderint, qui frena nioderantur, Tu vale et feliciter vi vas. X I I . Octobris MDL, Agriae.

LX.

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 135-146)