• Nem Talált Eredményt

Hasenberg Jánosnak Verancsis Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 88-95)

Antonius Wrancius Joanni Hasenbergio suo S.

Nocte proxima quum mira nimbi cujusdam vis iirbem hanc horribili tonitruum et eorruscationum terrore affecisset, sola turris campanarum divi Ste-pbani ter de coelo tacta est, nec eam tribus tantum in locis afflixit, sed in pluribus, dnm eam intra et ex-tra violentius fűimen percurrit a d e o , u t a d eas fractu-ras reparandas dicant magna pecunia opus esse. Nu-merimi ejus exprimere non audeo, quum fracturae ipsae videantur esse non perinde grandes, communis tarnen omnium vox est, de tribus millibus Rhenen si um minimum, ad idque opus peragendum annum requiri.

Caeterum quum aliis nostris de rebus nihil est, quod scribam, scribam externa, ne uUum tempus prae-termittam, quo aliquid litterarum mearum accipias.

Afferunt, Polonos concessisse tandem regi suo uxo-rem, cujus causa totum illud regnum hactenus turba-batur. Ea tamen conditione, ut de ea coronanda, de-que liberis, si quos ex illa susceptiirus esset, ad re-gnandum eligendis prorsus omnem spem et cogitatio-ncm abjiceret. Dura amanti et praesertim principi a subditis conditio. Verum sic bonus juvenis evictus pro-cerum suorum pertinacia et libertate, omnino suc-cubuit, et in concordiam cum iis rediit, quam bono, quamque aequo animo, forsan melius perspiciemus

1550. jiil 7

cubuit, et in concordiam cum iis rediit, quam bono quamque aequo animo, forsan melius perspiciemus, ubi paulo post evaluerit. Sed ne huinanis rebus uii-quam desit Erynnis aliqua, odia nobilitatis a filio versa sunt in matrem. Insimulant liane, multa olim dum imbecillitate mariti fracti jam senectutis incom-modis regnimi moderatili', severius licentiusque, quam pro muliebri sorte conveniebat, praedia et posses-siones privatorum usurpasse. Nunc quique sua repo-scunt, bisque de rebus eodem comitiorum loci judicia agitant, regina ipsa non plus a comitiis quam uno mii li ari distante. A Turca etiam 11011 sunt quieti. Su-perioribus mensibus 11011 exigua Turcarum, Tartaro-rum et ValacchoTartaro-rum manus fines eoTartaro-rum ex ea parte Poloniae, qua eas nationes attingunt, per Podoliam, transito flumine Borystbene invaserant. Pretvicius ho-mo slesita, belli gnarus, et in hostiles incursus prom-ptissimus, qui ea loca praesidio tuetur, cognito lio-stium adventu, et jam de insidiis quoque in vicinia dispositis factus certior, dimisso in arce, cui praeest, Oehyakovo nuncupata, parvo milite, cum reliquo ipse quoque in insidias e regione liostium perexit, facta prius late apud liostes fama de sua aliorsum profe-ctione, simulque mandat arcis praesidio, utubihostes impetum in arcem fecerint, edant ingentem omni ex parte tubarum, tympanorum et bombardarum fremi-tum, quamque maxime possint, persuadeant hostibus ea specie, milite arcem 11011 esse vaeuam. Advenien-te itaque designato eruptionis Advenien-tempore, erumpunt ex insidiis barbari, summaque vi atque alacri tate impe-tum in arcem faciunt. Pretvicius accepto signo oppu-gnationis, quod suis praeceperat, prodit etiam ipse,

bifariamque divisis copiis, accurrit impiger, et in

ho-MONUM. HÜNO. HIST, — SCRIPT. X. 6

stium terga, qui longe majore numero erant, quam ipse, irrumpit. Insperata invasione tantum fertur ter-ruisse Barbaros, ut ne vultibus quidem ad imminen-tes Polonos eonversis, extemplo se se in fugam effu-derint. Pretvicius eos ad Borysthenem usque conti-nuata Victoria insequutus, qui jam ob veris vicinita-tem imbecilliore glacie tenebatur, in tantum casum ad-egit, ut qui eis amnem substiterant, ruina glacierum in aquis oppressi sunt. Minimo numero fuerunt su-perstites. His de rebus missi sunt oratores ad Polo-num, qui Turca e nomine Pretvicium cum commilito-nibus suis ad necem exposcant, quod si minus libu-erit, CC. M. florenorum exigunt propter foedus viola-tum. Fuere quidam, qui dedendum liosti Pretvicium censerunt, ne saepius id controversiarum cum Tur-cis liabere cogerentur, viaque bine patefieret justo bello cum lioste tam potenti atque invicto. Iis pene totus conventus infensus fuit. Major pars et forsan etiam melior nec Pretvicium stremami bellatorem de-dendum nec tantam pecuniam liosti dandam contende-runt, judicantes, virtutem et lionestatem turpitudini esse anteponendam. Haec igitur sententia ab omnibus demum approbata est etiam si bellum erit cum Turca suscipiendum, Pretviciusque in publica Comitiorum c e l e b r i a t e mirifice laudati!s est et in praetura con-firmatus, quod liostium insultus tam saepe retundat, nec gentis Polonae dignitatem existimationemque pati-tur impune vexari. Rarus enim est annus, quo et bis

et ter T a r t a r o s Tauricae Cliersonesi, quos nuncPrae-copenses appellamus, in Polonorum fines excurren-tes non aliqua clade afficiat, ob idque indignissime ferunt tam fortem et animosum virum tamdiu super -esse, et praeesse finibus illis. Deus bone, quid

sum-mi et potentissisum-mi principes in Turcam non pos-sent, si privati quidam in quibusdam locis possint et praestant. Sed fortasse aliud agunt, ut certe agunt.

Me tibi unice commendo, tibique precor omnia opti-ma. Yale. V I I . Julii 1550. Yiennae.

X L I I I .

Csáki Mihálynak Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Michaeli Chiacchio S.

Quod inprimis gratum tibi fore existimavi, hoc primo loco scribo. Lis tuorum, de qua saepius jam ad me dedisti litteras, cupiens ejus cursum intelligere, quum fratrem, ad quem potissimum id officii pertine-r e t , habeas in scpertine-ribendo negligentissimum T die X X V I I I I . Julii per compositionem finem est conse-quuta. Praedia et possessiones cum colonis XV. die-rum spatio a compositione inter partes ex aequo divi"

dentur. Proventus percepii hactenus concessi sunt possessoribus. Impensae vero ab utrisque factae, da-mnaque tum illata tum accepta remissa mutuo. Muleta tantum hominis interempti ex communi ambarum par-tium collatione persolvetur. Interfuere compositioni, quae corani Thoma Nadasdino comite comitatus Ca-striferrei facta est, Franciscus Bathianus, Andreas Ciorom, Andreas Tarnocius Praepositus Ciornensis, Ambrosius Beicius, Valentinus Feoldvariensis, An-tonius Wrancius, et plerique alii liujus comitatus nobiles viri. Respirabis itaque jam ab hac XVI.

an-6*

I5ß0 ang I.

íioruni sollicitudine, nisi alia inox succedat, quae itidem molestiae sit allatura. Praedia enim ad Moriczlielium pertinentia, quae Ciaccbios dumtaxat et Bizeredios propinquos tuos concernere intelligo, restant tuis in j u s vocanda, nihil tarnen aggredientur te inconsulto, et puto reliquorum bonorum recuperationem fore mul-to faciliorem, priorum et majorum palma obtenta. Fa-milia tua tota est incolumis, et fratri tuo Stepliano nata est fìliola cui Annae nomen indidit. Secureigi-tur jam avarus potes esse, qui nunquam fueris, etiam si habitus es. Hactenus enim duae tantum neptes do-tem a te postulabant, accessit nunc et tertia, ob cu-jus nativitatem puto te etiam priorum molestiam

sen-surum. Sed quid liaec tuae industriae? Stephanum tuum jam non ut hortator, ut monitor, sed ut impul-sor, summo interdum etiam stomacho adigo, ad te ut saepius scribat. Non induco tarnen, surdior enim est dalmatico littore ac parum profecto tui similis. Ex-cusat negligentiam suam parochorum et litteratorum hominum inopia, quum dicat, nimis se inter agrestes et rüdes habitare. Quo fit, ut nequeam non illuni parvi facere, et deferre apud te, ut reformes hominem ad ingenii tui formam.

Rex applicuit Augustam I U I . die Julii, Caesar VITI, cui fráter ad tertium ab urbe lapidem processit obviam cum sex millibus equitum, et peditum tribus, pulcherrime et ditissime apparatis. Fuere cum Cae-sare ex principibus Philippus ejus tìlius, et Joannes Fridericus dux Saxoniae captivus, reliqui per inter-valla succedebant. Augustani primum omnium coacti a Caesare restituerunt omnia tempia, aras sacraque in pristinum morelli, quem ex Martini Lutheri doctri-na immutaverant. De annodoctri-nae in ea urbe caritate

stupenda prope nunciant, eaque causa nondum ipse accinxi me ad sequendam aulam, exspectans subsidi-um ex sacerdotio Agriensi, quod quoniam serius mihi submittìtur, nec enim facile in fìnibus Turcarum metu laborantibus pecunia comparatur, cogoripsemet Agriam proficisci itinere expedito, nisi quid aliud intercesserit, quod me impediat. Sarvarinum autem veni consilii petendi gratia a Nadasdino, an omnino proficisci debeam, quum Agriae hoc anno totius prae-sentis belli ratio vertatur. Qui quidem Nadasdinus etsi multa essent propter quae dissuaderei, ne nunc tam periculosum iter assumerem, plura tamen exsti-tere, quibus adductus omnino consuluit, ut vadam.

Nec te ea scire opus est. Verum non putes, moram me illic tracturum, quum aulam, velim nolim, sequi debeam, suadentibus et prope urgentibus iis, qui re-surgenti fortunae meae student et consulunt. Pro inde accepi a te 11011 ita pridem plures epistolas diverso tempore, credoque quod omnes, quas dedisti ab eo die, quo te adversarium Heremitae ostendisti, liasque po-stremo hic Sarvarii, quibus mortem Michaelis Crova-tae significabas, optabasque, quiddam conferre rae-cum 11011 de trivio, si secure posses ; idipsumque ed-am alias, nisi me fallit memoria, studiose petieras, quod quidem eo magis scire desidero, quod tam sae-pius exegeris. Oro itaque te majorem in modum, ut, si citra omnem fucilili fiduciam liabes in amicitiamea, facias me, fideli nacto nuncio, certiorem, quidnam hoc sit, quod mecum velis tanto studio ; quo

rationi-bus tuis praesto adesse possim, si id sit, quod tua ex-igat necessitas. Salutoni hic dixi omnibus tuo nomi-ne, quibus jussisti. Nec defui tibi apud Nadasdinum, qui quidem jam cognoscit te ex me melius, et amat,

ut optasti. Omnes fere litteras quas ad me das, legen-dás illi porrigo, plurimumque delectatur voluntate tua erga se, quam ex his ipsis litteris tuis intelligit, eertusque esse debes, quod officia tua non aversatnr, cu -j u s quidem -j a m et ingenium laudat, et modestiam

constantiamque adversus odium et calumnias Here-mitae in coelum eifert ; quodque nec ejus cedis tyran-nidi, nec tot malorum concursu frangeris, magnum te aliquando in Hungaria, quae tibi patria est, futurum divinai Ad eum, quod te magnopere hortor, debebis creberrimas litteras dare curareque summo studio, ut ex te potissimum Semper aliquid de statu Mailadi co-gnati sui cognoscat, quandoquidem nullum ei praesta-tur gratius officium, quam quum de ipsius Mailadi vi-ta atque carceribus scribatur, quem habet anima sua sane cliariorem. Quapropter si saepius uteris seenni hoc genere officii, profuturum tibi olim polliceor. E s t nempe Nadasdinus quum vir probus, humánus et ac-ceptorum memor, tum in liac factione nemini seu ma-gnitudine seu liberalitate coneedens, ne nunc de ejus prudentia, authoritate, potentia, et quod sit Principi eharus, commemorem. Redeo ad tuas litteras, quibus prosequebare tua duorum Conventuum pericula. Ad eas, puto, multis responderam, et quaedam mordentius de IIeremita sub Alitaci nomine, adeo ut animum menili de homine isto facinorosissimo facile potuisti

cognoscere, si ad iram vires haberemus. Verum quo-niam conditio nostra parva est ad afferendum quip-piam momenti, utramvis partem complexi fuerimus, ego quoniam subduxi me a bellua ad optimum regem, tibi consulo, ut te tumultibus istis Heremitanis non immisceas totum, qui quidem aliis etsi 11011 paucis jocus esse videantur, in ipsius tamen Heremitaecum

Regina et Petrovio concertatone multum mihi crede inest et publici et privati pericnli, vereorqne procul-dubio, ne nunc demum lucta eorum in luctum tum posteritatis Johannis, tum in istius provinciáé desi-nai eversionem, decipiaturque et Heremita altis suis consiliis, et Regina atque Petrovius T u r c a e pollici-tationibus. Vale. Kalendis Augusti. 1550. Sarvarii.

X L I V .

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 88-95)