• Nem Talált Eredményt

Kaszun budai beglerbégnek Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 189-197)

Antonius Verancius episcopus Agriensis passae Caszuno Budensi beglerbego S.

E a quae per Petrum Croatam serenissimi regis mei proximum ab te tabellarium mis sum mihi et Fran-cisco Zay collegae meo nuper nunciasti, intellexi, ad eaque ut responsum tibi faciam paulo prolixius, ansa abs te mihi praebita, scito non tibi causam his de re-bus indignandi expostulandique, de quire-bus ad nos

Í558. j a n .

2-nunciaris, quum majestas regis mei proximis lit-teris suis ad te datis per memoratum suum tabella-rium abunde scripserit, quonam pacto tam de peco-r e istine abacto, quam de hominibus aeque nostpeco-ris ac vestris ab initio induciarum non ita pridem tecum factarum, et ab eo tempore quo ego cum collega meo Francisco Zay apud te fuimus redeuntes Constanti-nopoli in captivitatem per utrorumque nostrum fini-timos abducti sint, agi oporteat. Tu tamen quid de hoc animi habueris?Num eomodo praefatorum capti-vorum ab utraque parte liberationem dimissionemque transigi velit, an quopiam alio, nihil prorsus rescrip-s i t , quem omnino animum rescrip-suum hac de re quampri-mum significare majestati ejus debuerat. Quo nimirum modo haec ipsa tota res sine controversia celerius haud dubio ad finem perduci potuisset,

De qua quidem controversia sive re nunc etiam ego ad te quid possim scribere, nihil aliud video quam quod adhuc rex rneus ea est voluntate ut utrin-que designentur homines idonei mittanturutrin-que in me-dium quempiam locum inter Strigonium et Comaromi-um sitComaromi-um, atque ibi habita cognitione tam captivorComaromi-um utrorumque finium, quam quibus in locis et quo tempore capti fuerint, aequa et amicabilis eorum fieret restitutio. Isque modus ad hanc "praesentem controversiam inter nos, et vos componendam visus est sane peropportunus, et peraptissimus regi meo.

T u tantum per tuas literas mature declares, an tibi placeat et quando eum aggredi velis.

Ad alia quod attinet. Praefecti sane tui ob su-bitarias et furtivas quaspiam hujusmodi excnrsiones, et depraedationes vagorumhominum, quorum utrique fines satis multos habeant,

quoniamnequeimperiisqui-dem principimi facile reprimi atque exstirpari possint, quod etiam passae vestri nobis aliquando dixerant, non deberent statim ditiones regis mei invaderò, et evastare, jusque sibi, haec in hunc modum perpetran-di pro suo arbitrati! vinperpetran-dicare, quum induciarum ae-quitas pari ratione utramque partem, inter quas con-fectae sunt , concernat , similesque contro ver-sias, quae de parvis rebus incidunt, nec armo-rum vi, nec animoarmo-rum furore consuetum est compla-n a r e , sed tracompla-nsactiocompla-ne amicabili et sicompla-ne omcompla-ni cocompla-ntecompla-n- conten-tionum strepitu per liomines probos, et ad id ido-neos, ut jam supra memini.

Ubi vero nunciasti, praefectos tuos te non posse in officio continere, et inliibere ab excursionibus, ni-si restituetur tibi abactum a nostris pecus, admo-nens et me et collegam meum eorum scilicet verbo-r u m , quae Budae habueverbo-ramus tecum de judicioverbo-rum observatione; subjungisque violationem quoque ea-rundem induciarum, si praefecti tui in quaspiam excursiones eruperint, non a vostris, sed a nostris partibus ortum et causas habituras : sic videris passa, mihi a g e r e , ut ille, qui quum jam infli-xit homini plagam, eum demum ad cavendum mo-net, satis sane sero, moremque hujusmodi tam cre-bro cum omnibus vicinis vestris usurpatis (quod me, qui vobiscum non ita pridem satis multimi et panis et salis consumpserim, nec dicere aegre patieris, nec scire denegabis), ut jam mos iste vester tolerari, et per confoederatos ac vicinos vestros vix vobis credi

6 potest. Ubi enim finitimos in amicitiam, et in foedera vestra perduxistis, securosque ab hostilitate vestra verbotenus sinceritate reddidistis: mox omni opinione celerius vel ex minimis rerum deductis causis maxi-mas criminationes instituitis, de quarum postmodum

complanatione, dum totum reliquum ejusdem icti jam vobiscum foederis tempus diseursatione inter princi-pes oratorum inaniter consumitur, vos finitimi om-nia vastatis, et diripitis, quaecunque aditu vestro pertingere potestis. Qua quidem praxi atque arti-ficio Tuygon p a s s a , et Ali p a s s a , et qui eos prae-cesserint, summo studio, atque c o n a t u u s i , egregie

praestiterunt, ut ego et collega meus Franciscus Zay, qui hujusmodi turbarum et controversiarum causa to-tum Constantinopoli apud tuum principem Zuleyma-num desudavimus quadriennium, facile de bis institu-tis, et praxibus vestris ubique testificari possimus, vo-bis alioqui boc interim omnibus locis, quae nunc sub indiciis verbo tui principis scripto confectis, et con-firmatis, nulla justa honestaque causa occupatis, pos-sidentibus ; adeo vobis et justitiam et injustitiam in-servire cogitis, jusque omne commodis vestris accom-modatis.

Quod autem ais de induciarum violatione, eam utri parti ascribas, si forte fortuna intervenerit, liberum tibi est dicere quicquid velis. Scio enim pa-cem et quietem finitimis vestris nunquam placuisse, semperque in occasiones disturbiorum esse intentos, quae nos etiam diutius Constantinopoli tenuerunt.

Meministi tamen totam aestatem superiorem serenis-simo regi meo a vesiriis passis potentia principis vestri bellum fuisse minitatum, eaque causa non solum in Croatia^ in Slavonia et in pluribus aliis locis per

Hungáriám factae sunt a finitimis vestris depraedatio-n e s , verum tu cum subjectis tibi zadepraedatio-nzgiacchis prodi- 0

eras in castra, in quibus nos exceperas, et regina quo-que Isabella tria jam circiter Transylvanorum millia armaverat et in superiores regni partes contra regem

meiim jusserat contendere, quod vel ab jpsomet Fran-cisco Bebeclio corani nobis tibi referente audivimus, quando abs te V I I millia equitura auxilio memoratae re-t i n a e , immo ere-t suo conre-trafiliiimsuumG-eorgium, pos-tulabat. Quos ob vestros et ob reginae vestrae ap-paratus majestas quoque regis mei finitimarum ditio-num suarum salutis sollicita delectorum militum curam gessit, et eos eo misit, quo usus et pericula postulabaut. Non autem ut vim vicinis suis pacem colenti -bus iuferre cogitaret, sua alioqui tutaret, etvimilla-tam ab se summoveret. Quod etsiprinceps tuusprobe intelligeret, non tarnen, ut vos facitis finitimi, prae-cipilabat in injurias. Edoctus enim in dies a nobis ora-toribus de veris causis, quae vos eum celabatis, et quorum eratis autliores atque artifices, prudenter ex-pendebat artes vestras, et id, quod nemini tu-tela sui esset interdicta. Unde nec a pacis semel si-bi jam praeposita voluntate recessurus, nos ad re-gem nostrum ejus causa perbenigne voluit expedire, dato etiam ad te mandato, quod Bebeko Budaecoram nobis ostendebas, utpraefectos tuos arma deponere, et pacem cum rege meo servare faceret. Quae quum se-dulo cuncta verbis litterisque tuis ad regem meum mis-sis exequutum te fuisse declarasses, liujusmodique et tui principis voluntatem et tuum animum a nobis quoque affatim cognovisset, subito omnes gentes suas exfinibus tam eas quas liabebat apud Jaurinum, quam in Superiore Pannónia contra rebellium turbulentias, removit, et in hyberna transtulit.

Quid vicissim a vestra parte sit hac in re pro aequitate et integriate induciarum tuisquetam pro-missis speciosis exequutum, aliud sane non est huc-usque visum, quam, quod sola castra tua fuerint dis

soluta, zangziacchosque tuos ad stationes suas re-miseris, ut, ni fallor, in fìnitimos suos quilibet eorum pro virili s u a , moreque suo gentilitio incipiat tumul-tuari. Quia eonspieati exercitus nostros ex finibusre-eessisse, regemque nostrum, et tibi et principi tuo fir-miter credidisse, latissime non quilibet seorsum sin-gillatim, sed una plures pluribus locis effusi sunt in

excursiones. Alii enim profecti in Superiorem Pan-noniam gentibus reginae auxilio, totam vallem Mu-raniensem, et oram Sayo amnis quae loca ad hoc us-que ternpus nullam hostilitatem Turcarum senserant, nunc ita ferro atque igne evastarunt, ut, facta homi-num pecorumque maxima et caede et praeda, nihil prorsus sine clade reliquerint, inibique etiam nunc crudelissime grassari nunciantur. Quod gentes n o s -trae mandato regis sui attendentes ex hybernis tantum-modo respiciunt, prohibiti omnino induciarum sacra

violare.

At aeque etiam in Croatia vestri apud Ztegnicz-nacum, et Topuzcam arces inter Mrysniczam, et Coranam amnes adeo magnam fecerunt depopulatio-nem,ut certe belli manifesti tempore majorem nequivis-sent. Praeterea, quot etiam alia loca depraedata sunt hoc ipso tempore in Slavonia et in H u n g a r i a n i -mirum jam a nostro reditu, firmatis tecum induciis, quia majestas regis mei proximis literis suis per-scripsit ad te satis copiose, nolo tibi recensere. Tu tamen ubi id tantum de grassationibus tuorum zang-ziacchorum regi meo rescribas, quod sis eos puni-turus, credo equidem, sed, ut existimo, non alia poe-n a , quam duorum aut trium afferum. Nec ipoe-nterim cessabunt quotidie excurrere et passim cuncta obvia diripere, sic, ut facile cuivis appareat quomodo et

tu inducias et mandata tui principis observas, et zangziacchostuosobservarefacias. Quum ea sola pro-feeto causa ad budensem beglerbegatum sciamus te esse restitutum, uti ab ipsis passis, vesiriis nobis est affirmatum, quod te princeps tuus pro viro moderato, aequitatis studioso, et idoneo ad pacem cum rege meo conservanclam, habuerit. Qua quidem opinione quum et tu regem meum speciosis literis tuis, et nos oratores verbis locupletibus imbuerimus, facies valde alienum et a fama et a nomine tuo, si rebus, atque effectibus huictantae existimationi tuae non respon-deris.

Ego vero de his ad te quod latius perseripse-r i m , feci ex officio meo, uti pacis cum collega meo Francisco Zay paulo ante legátus, et praesentium in-duciarum autlior, et cogente insuper me, una ex par-te par-te, ex alia rege meo clementissimo, qui hujusmodi zangziacchorum tuorumexcursionibus minime exspec-tatis, saepius sane coarguit etsuccenset nobis identi-dem requirendo, qualemnam vel pacis spem, vel in-ducias a tuo principe et abs te retulissemus. Eaque propter indignali mihi non debebis, liberius agenti tecum, quin potius modum convenit te non gravate ex bis accipere, quonam pacto easdem inducias im-posterum per tuos zangziacchos observari facies. Et is modustalis est. Namsi quae inter nos et vos subi-taria furta et non meditatae praeparataeque vel homi-num vel pecorum, rerumve aliarum depraedationes in-ciderint: non statim ipsimet zangziacchi tui insolen-ter sibi administrent justitiam , arbitrenturque licere subita et furenti insurrectioneconfoederatos invadere atque eorum bona populari, Quod quidem immanium et violentorum hominum esse solet, non humanitate

aequitateque utentium; verum per Cognitionen!, uti jam ante dixi, commissariorum, qui utrinque ex vi-ris probis seniper, quum usus postulaverit contraver-siarum hujusmodi, poterunt in finibus inveniri ac de-signari, ad easdem contraversias componendas; sic enim etgrassatores nostri a rege suo, e t a t e vestri fa-cillime inbibebuntur,ne latrocinia exerceant; et ip-sae induciae sanctius servabuntur.

Mirari autem non potui satis quando audivi, te non posse, quod nunciasti mihi, zangziacchos tuos in officio continere, et a faciendis excursionibus prolii-bere. Si enim bene tunc eos continebas, et tumulti-bus comprimebas, quando adhucgentes nostra e in fini-bus armatae excubabant, et induciarum initia trac-tabantur, nec adhuc tabellarius noster ad principem tuum transmissus fuerat, cum his quae rem de pace concernebant: curid etiam modo facere nequeas, non video, nec facile credo. Quia pristina tibi autlioritas non est diminuta, et Turcas dominis suis omnium gen-tium quae in mundo sunt inveni ego obedientissimos.

Te itaque, Kaszune passa,insigniter vel tua cau-sa oro,nevelis inposterum hac excucau-satione u t i , quia authoritatem tuam deprimet, et zangziacchos tuos ad majorem in dies licentiam animabis, eaque fortasse impedimenta reliquae paci afferes et suppeditabis, quae postea attulisse noluisses, quum res secus quam sperasses evenisset. Ego alioqui cum collega meo Francisco Zay, qui nunc bine abest, non desisto in-terim apud serenissimum regem nostrum summa dili-gentia, summisque viribus agere omnia, quaecunque ad bonam et veram pacem inter nostrum regem et tuum principem componendam pertinere judicamus;

tu tantummodo zangziacchos tuos fortissime, ut, si

ve-Iis, potes, regas gubernesque, et potius paci consulas quam bello, a qua pace princeps etiam vester ac pas-sae vestri vesirii nou sunt animo alieni, quod nos sa-tis comperimus ; omnesque boc interim finitimorum controversias, quascunque incidere contigerit, eures humanitate et sedate per idoneos viros, juxta quae jam dieta sunt, cum rege meo componendas, quem

vicissim tecum id facturum, usurumque summa since-ritate pollicemur. Yale. Viennae. Secunda Januarii 1558.

L X X 1

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 189-197)