• Nem Talált Eredményt

Grcgoriaiiczt Pálnak Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 179-183)

Antonius Wrancius Paulo Gregoriancio episcopo Zagrabiensi Salutem.

Laetus ad te scribo laetum nuncium. Sic enim piacúit exordiri epistolam, ne te ambigua exspecta-tione teuerem donec ìiarratio ad rem perveniret. Be glerbegus, soluta obsidioue, a Themeswaro, quemad-modum proximis litteris meis cognovisti, ad arcem usque Becbew retrocesserat. Sperans autcm Lyppam se posse retinere, Uleimannum praesidem Poseganum?

virum strenuum, cum tribus millibus Turcarum, qui ex toto exercitu delecti fuerant, ad praesidium ejusre-liquerat. Nostri quoque jam coujunctis llungaris et Transsylvania copiis, die I!. mensis bujus Lyppam pervenerant. Castaldus nulla mora gerendis rebus in-terjecta, metatis castris opportuno loco, situili urbis adirne eo ipso die perlustrai atque cognoseit.

Inse-queiiti propius muros gentes et bombardas admovet.

Tertio, declarato ordine oppugnationis, urbem bom-bardis petit. Disposuerat etiam, qui pro usu oppugna-tionis urbem diversis instrumentis alii succiderent, alii

suffoderent, et cavarent cuniculos. Sed minus liaec fuere necessaria quum ipsi muri septem pedum cras-situdinem non excederent, essentque tum vetustate tum struttura debiles ; facile solae bombardae pate-faciebant aditimi, quantum res ipsa videbatur

postu-1551, UOT. 18

lave, Afflicta urbe bombardis ab bora cliei prima ad usque quartam, Castaldi! s cognito prius, uti est vir in re militari hoc nostro saeculo inter militares duces judicio omnium publico, facile unus, qui multos in ea professione peritissimos viros ereditar anteeellere, in-tra quantum spati um temporis effecturae essent bom-bardae quod ad irrumpendum satis esset, quave in-clusi ad reparandum casum murorum forent facilitate, decreverat sub noctem, die jam exeunte, aut omnino postridie lucano tempore impetum in urbem fieri; id-que quum una cum signo, quod erat rei gerendae mi-litibus daturus, cunctis palam enimeiasset, militesac-censi cupiditate manus cum hoste conserendi, signo non exspectato, temere in muros impetum fecere, quod erroris culpa non caruit, eaque in Hungaros ab exteris torquebatur, nec fortasse immerito, quum no-stra gens, ut scis, non diu hostem contemplari solet.

ubi primum aspexerit, quin in eum extemplo rapiatur, At error hic desiit in exitum satis felicem. Facta enim magno animo in urbem impressione, occurrunt hostes nihilo minore spiriti!, fitque in ruinis acerri-mum certamen, tantisque utrinque animis tantoque fragore quatuor horas pugnatimi esse ajunt, ut vide-rentur justis aciebus conflixisse ; et adhuc aequo Mar-te pugna utrobique jam ex toto sanguinolenta proee-debat, exitusque non tam inter utrosque ambiguus quam desperatus nostrorum fore videbatur. T u n c C a -staldus revocatis in castra vulneratis, ne jam fatiga-tohosti et ex parte diminuto quietem et reficiendi ani-mos videretur dedisse spatium, non desistit urgere victoriam. Sed extemplo submisso novo, et recenti milite, quialioqui nitro hostem appetebat, tanta denuo vis est illata hostibus, Varadiensi cardinali suam et

Regis mii nifi centi am omnibus pollicente, Tlioma

Na-•lasdino Christiana et vehementi oratione ibidem ad fortiter concurrendum adhortante, seque ubique cum Castaldo, liti est, in gerendis rebus et Consilio prom-ptus et factis impiger, hostibus objectante, dum alter instat Hungaris, et alter exteris, rnutuoque gerunt omnia, ferro districto armati dexteras, quo pugna ri-te prose quatur et feliciri-ter succedat, ut momento temporis in mediani urbem illapsi nostri restituerint dimicationem , rejectisque primum in terga ho-stibus, deinde late ab invicem dissipatis, Victoria po tirentur. Caesa sunt eo tum Turcarum duo circiter millia. Dux ipse,quum resistere hosti, qui jam undi-que in urbem confluebat, nequisset, in arcern se cum eaeteris recepit, quae statini obsidione cincta, et cuni-culis subrui, ac bombardis incepta quati, nondum ex-pugnatam accepimus. Desiderati sunt, et vulnerati ex nostris pro audacia et temeritate, qua usi sunt, ur-bem invadendo ante quam signo juherentur, longe numero plures, quam si ducibus gessissent morem.

Nec tamen adirne intelleximus, quot piane vel vul-nerati fuerunt, vel caesi, eaque jactura, uti scribunt, habetur longe gravissima, quae in Hispanis facta est propter eorum paucitatem et raram virtutem. Nani duces eorum dicuntur III. esse interfecti, vulnerati paene omnes, tanta constantia et fortit udine pugna-verunt. Milites vero ipsi tot exstincti et vulneribus

aifecti sunt, ut Castaldus eam cohortem, quae ex mil-le viris constabat, simul cum iis 300 qui praesidio Themeswari fuerunt designati, magnopere suppleri vellet, alioqui non futurum illum sine sollicitudine ferunt in conserendo manus cum Beglerbego, si eam ipsam Hispanorum cohortem integrami non habuerit,

Vexilliferi quoque nostri, magnis vulneribus acceptis, omnia sigila amiserant, sed postea redintegrato cer-tarnine ex summissione novi militis, de quo supra rae-moravimus, denuo fuerunt recuperata. De Iiis quae in liae oppugnatione gesserint Hungari, nihil adhuc pe-culiariter liabeo nunciatum. Haec tamen Victoria ta-metsi non venit incruenta (quum nulla adeo sit virtus ingens, quae possit esse sine pari periculo, fortesque viri plerumque quo celerius co certe gloriosius ca-dunt) fait tamen adeo necessaria atque opportuna, ut oiiinem ex ea victoriam, Deo juvante, metiamur.

Beglerbegus audita oppugnatione Lyppae, miserat Uleimano in subsidium li. m. equitum; iis Castaldus COCC. Catapliractos Silesitanos obviam destinaverat, sed nostris non exspectatis in sua castra Tureae redi-ere, qui a nostris VILI, milliaribus distabant. Nunc jam ipsemet Beglerbegus cum reliquo exercitu dicitur iis venire suppetias, qui in arce tenentur obsessi, unde facile futurum fieri putant, ut justis ad Lyppam acie-bus congrediantur, quandoquidem et nostri, qui 66.

Mhominum complent, ardentissimo desiderio proelium expetunt, et relatum sit, dixisse barbarum, tanto se cum (lanino atque dedecore non reversurum, etiam si mori debebit. Reliqua belli liujus propediem ad te confecta scribam, quae, ut exoptata eveniant, coni-munibus votis coelestium opem imploremus, Yale.

Viennae 18 Novembris 1551.

L X X V .

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 179-183)