• Nem Talált Eredményt

Antonius Wrancius Gaspari Peslhio S

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 21-26)

Pesti Gáspárnak Verancsics Antal.

Laeta nonnihil de rebus meis scripsi ad te su-periore epistola, eaque, ni fallor, digna gratulationc amicorum. At quae ex hac praesens intelliges, uti eram pollicitus , longe etiam dignissima existimabis quod superarmi fatorum meorum non exile punctum nieque adliuc Cliristi beneficio, mi Graspar, supersti-tem sis habiturus.

Discedens Yaradino praeter fratrem et Dalma-tam illum exulem, quem adirne apud me foveo patriae cliaritate, quod receptum nusquam liabeat, V. servos mecum deduxeram ex Transsylvania, quorum aurigae duo, reliqui tres erant.

Inter lios Joannes cognomento Mihalffy, ortus in thermis Giogiensibus, quem mihi familiares Michae-lis Croatae commendaverant, nescio quo cacodae-mone instigatus in meam necem, cum adhuc essem Cracoviae, aurigam inprimis majorem, quem temonis magistrum appellamus, deinde Martinum, de quo nu-per apud te non nu-perinde laude digna, postremo omnes alios pertraxit.

Disceptavere postea inter se diebus pluribus de modo rei peragendae, et decrevere primum, ut junior

.1549. dee. 19

auriga, felaitar vulgo nominatus, quum ipse in ur-bem abiissem , quod in suburbio hospitabar , puerum fratrem, quem domi aegritudinis et rerum custodien-darum gratia relinquebam, suffocaret; interimque su-pervenientes caeteri, seriniolum disrumperent, et cum pecunia, cum equis suppellectilique meliore auifuge-rent in vicinos montes, ad Hungáriám spectantes.

Id felaitar cum perpetrare solus vereretur, et diceret, facilius una et puerum exstingui et reliqua perfici posse, modus liic intermissus, quod revera vi-debatur esse periculosus, nec adeo clandestinum fore sperabant, quin ab aliquo domesticorum perciperetur.

Initum itaque, ut, ubi Cracovia discessum fue-r i t , in pfue-rima silva, quae vastiofue-r appafue-rebit, aufue-riga de industria currum evertat, eoque casu implicitum tam me et fratrem, quam Dalmatam occidant, et infossis ibidem cadaveribus nostris, curru rebusque omnibus potiantur. Perfacile id futurum, quod in solitudine trepidaturi nihil essent.

Vide scelestorum audaciam, vide facinus, non inepte quidem, quamvis a pecudibus magis, quam ab hominibus ordinatum ; facileque sane succedebat ne-fariis, nisi felaitar, metu n e , an probitatis, an avari-tiae gratia, destitisset ab incepto. Is enim meliore mo-nitus angelo, quam Joannes stimulatus, voluntatem sociorum ad me detulit, et monuit mira instantia, ut caverem. In hoc prorsus, obstricta fide, mutuo con-jurasse et edixisse, hostem futurum caeteris, qui

fa-cinori ex eis defuisset, vel cuipiam enunciasset.

Ego rem primo parvifacere, timere nihil, nihil cuiquam eorum indulgere, caeterum et diffieiliorem me omnibus ostentare, ac singillatim, uti quisquis quid commiserat, praeter solitum conviciari, porrectis

nihilominus pecuniis, et si quae alia in usum seu ve-stium seu armorum, quum ad me nudi atque inermes venerant, poposeerunt.

Proinde, si quaeris : negligebas ne sieariorum insidias? minime gentium. Expendebam siquidem cuncta, quae agebant, quibuseum loquebantur, quo vultu erant, et magis jam manus eorum (quod est ve-trurn proverbium) quam oculos observabam. E t ta-metsi magna ex parte videbar eontemnere quiequid molirentur, tanquam non essent ii, qui tantum com-mittere auderent, quum alioqui nee famulatu Hunga-rorum facile carere poteram : egregie tarnen dissimu-l a b a m , quiequid de his cognoveram, sperans disces-suros ab insania spatio temporis; tantoque interim mentis angore laborabam, rememorando, in quae discrimina devenissem, ut majorem nun quam cogno-verim ab infantia.

Sic aliquot diebus actis ingressus iter, et biduum progressus, coepere et in via et in hospitiis saepius a me digredi, et una colloquia frequentare, minus etiam mihi inservire, aliusque modo, modo alius

va-^ßtudinem fingere, ad omnia jussa mea intemperan-tius respondere, et nihil aequo animo ferre, quiequid ipse protulissem, forte ut audendo sceleri pectus fir-marent. Eramus tunc in oppido Psczcina, quod est confinium Poloniae et Slesiae, postridieque erat no-bis ingens et vastissima sii va transeunda, quae bene etiam comitato et armato homini perhorrenda esse consuevit, eo praesertim quod in limitibus est. Quare sollicitus mecum non mediocriter, quonam pacto sine metu eam silvam transmitterem, et forte quum irem cubitum, ingressus ad me felaitar, similisque arguen-ti : Quid, inquit, obaudis ? quid vitam negligis ? haec

silva tibi sepulcrnm erit, nisi provideris ; conceptum scelns collegae mei sine dubio prosequentur, et diris sese oinnes devoverunt execrationibus, nisi te die iu-sequenti animose confecerint.

Paulo post, quum j a m somnum captarem, nec tarnen dormire possem propter sollicitudinem, ecce Cracovia litterae ab homine amico magna celeritate afferuntur, quibus de Iiis ipsis sedulo admonebar, quae bis jam felaitar indicaverat, jubebarque omnino, ne, si velini vivere, ulterius cum hoc famulitio progrede-rer, quocunque loco ejus litterae fuissent me incolu-mem assequutae.

Quas quidem litteras ubi perlegi, tute conside-res, mi Graspar, quantus me Stupor, quantus furor corripuit, facileque omnes ibidem vel co momento agebam in f u r c a s , nisi me religionis observantia et fortunae tarn labefactata conditio proliibuisset.

Tota igitur nocte consumpta in considerando, quid agere debeam, placuit tandem, ut societatem eorum dirimerem, validiores relegando, Joannemque statini mane insequenti et Valentinum aurigam, dato viatico, et permissis rebus omnibus, quas interim a me acceperant, abegi alio patibulum quaerere, quod apud me vitaverant ; tertium, cui Nicoloo nomen est, dudum summoveram, quod molestius omnibus latro-cinabatur ; Martinus mecum adirne est, quem de in-dustria mulceo, ut et sui peculiariter et cum felaitaro una quandoque collegarum facinoris testes sistantur.

Habes tragoediain itineris mei, cujus quidem loco libentius egissem comoediam, quod securius cum Demea vel cum Pìiormione quopiam jurgassem.

Verum enimvero piane ego j a m video, quod nunc demum fortuna, ademptis rebus, consenserit in

exitium menni; íiisi fortasse huné conatum ultimum sibi esse voluerit, quod maximum intenderat. Quam-quam adirne mihi nihil tale audeo de illius gratia pol-liceri, donec sie distrahat incerto statu. Ab annis fer-me duobus de X X X . assiduis usus sum legationibus ad diversos prineipes Christianos et Turcas, quod tu optime nosti. Suscepi praeterea privato studio tot itinera et tarn longinqua, ut exceptis Hispaniis, Thra-cia, Macedonia, utraque Moesia, et quae Tanais, Pon-tus, mons Carpatus a Ruthenis, et Yistula flumen a Masoviis intercludit, parum quiddam restat, quod in Europa non viderim. Et interea temporis fuere mihi tám domi quam foris servi honesto numero, diversis moribus et ex varia gente recepti, egique profecto omnia illa itinera tanta cum incolumitate et tarn feli-citer, u t , quum mihi nullius unquam servi culpa vel denarius periisset, tum ne suspicione quidem de hu-jusmodi scelcre in nie admittendo, vel propter fortu-nas vel propter odium, cui alioqui saepenumero tum fuste tum convicio ansam praebuerim, quispiam illo-rum sese mihi insinuaverit. Nunc vero quod hoc in hac mea malorum omnium conditione et aetate senio jam propiore experiar, equidem majus quiddam esse existimo, quam quod ab ho minibus infligi possit.

Scd hoc, ut insanae deae libuerit. Ego certe servorum etiam vilitati magnam partém imputanda duco, qui quidem nisi prius in aliqua civili familia exuerint et exeoluerint agrestium morum feritatem, plerumque crudeles, facinorosi et inhumani evadere consueverunt, mihique si candidiores non contige-runt, certe propter obscuritatem fortunae 11011 potue-ruht. Yaleant (vadant?) igitur ii in malam crucem;

ego exemptus tanto discrimini salviis, Christo duce,

MONUM. HUN(i. EIST. — SCRIPT. X. 2

Saarvarium evasi et belle liabeo. Yale X V I I I . De-cembris 1549. Sarvarii.

XI.

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 21-26)