• Nem Talált Eredményt

Armpruster Kristófnak Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 110-114)

Antonius Wrancius Christophoro Arumprusto S.

a Nullum tuum erga me officium est, eoque magis, quod probe sciam, quanto muneri praesis, quantis re-rum occupationibus apud antistitem nostre-rum distine-ris. Quare non erat opus excusatione tam accurata, quod serius ad me scripseris Augusta. Utcunque fe-ceris, id abs te non laetanter modo, sed etiam per-amanter accipio, quoniam certe scio, me a te unice di-ligi et aestimari longe pluris, quam pro mediocritate et fortuna mea. Ego si cupit animus, gratias tibi re-ferre nequivero, vicissim diligo, ut jam dudum diligo, et supplebo officiis quod facultati defuerit. Verum per-acta et absoluta jam causa tua, en ipse quoque eodem pene laboro crimine. Dudum enim acceptis litteris tuis, mihi quidem certe jucundissimis, vix nunc tan-dem rescribo. Quoniam tamen hac parte nec antisti-ti nostro, nec Joanni Hasenbergio docantisti-tissimo viro satisfecerim, causa impeditus non exigua, spero me etiam abs te veniam relaturum, ut ab iis non diffidam.

Profectus eram ad Nadasdinum, inde rediens Vien-nam, in febrim incidi, postea valetudine recuperata,

1550. lept. 8

iter Agriam coepi adornare. Et dum indies commea-tum a Nadasdino Viennam regrediendi opperior, dif-feroque rescriptionem ad otium, cupiens, ad te accu-ratius seribere, ut ad amicos soleo, qui longius a me degunt: ultra quam fuit par, defui officio. Habessilen-tii mei rationem, liabes tui veniam. De hospiHabessilen-tii Au-gustae mihi comparandi cura, et quidem toties itera-ta, habeo gratiam, de novis item ; sed de nostris Vel-lern ego quidem ad te laetiora, praesertim, quum et patria et domus tua gravi periculo conflictetur. Affe-runt crebri nuncii Heremitam cum Petrovio Marte in-testino contendere, sumpsisseque arma utrumque in mutuam perniciem, illumque esse Meggiessii cum suo milite, hunc Albae Griulae, adesseque Heremitae Transsylvanos et nobilitatem intratibiscanam ; Pe-trovio Rascianos, affuturos et Turcas et Yalacchos ambos. Addunt etiam, venisse ad Transsylvanos Tur-cae nuncium, qui jubebat deseri Heremitam, sequi Pe-trovium ; Pupillum Belgradum mitti, arces Bechie et Bechkerek reddi, tributimi aligeri, et in qualibet ci-vitate Saxonum hominem caesarianum recipi. Re-spondisse Transsylvanos omnia fortia atque aliena, si consulte modo. Malie se, occisis prius domi uxoribus et liberis, in aciem unam prodire, et omnem fortunam, omne periculum experiri, quam ea Turcae imperata fa-cere. Nunciumque cum bis rediisse. Haec, ut relata sunt nobis, sic ad te perscribuntur. Puto non omnia esse ex Apolline, magna tamen ex parte vera esse credito. Quod Augustana frigent comitia valde doleo, magis tamen, quod nos algemus, et jam in malis ob-rigescimus. Verum Deo omnia, qui sua providcntia Semper melius prospicit rebus humanis, quam ipsi nos, quorum consiliis nunquam 11011 adhaeret comes

malitia. Hasenbergio me commendes studio singulari et de meliore nota. Dignus est, edepol, qui tanti regis et niox caesarisliberos erudiat. Quantum viro afficiar, quantum tribuo, quantum eundem amem et colam, et colendum esse judicem, eloqui ipse non valeo. Joanni Albilaco et Matthaeo Zerdahelio die salutem meo no-mine. Officia vero sic offeras, ut intelligant eos me et amare et magnifacere. Yale. 2. Septembris 1550.

Viennae.

X L V i l i .

Csáki Mihálynak Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Michaeli Cicacchio S.

F a m a tumultuum vestrorum totus mundus hoc tempore occupatur. Videntur enim in Transsylvania Punica bella geri, utinam non Thebana aut Trojana.

Sed, dii boni, quid ab utroque isto Paride vestro in-tempestivius ? Equidem ego Transsylvaniam haud ita pridem eluxeram, mirorque unde ei adhuc tanti spiritus, tanta audacia, tantus armorum ardor ? x4.ut animae instar e corpore excedentis, ultimo excidio

a-crius conflictatur ? Tibi ego, mi Ciacchi, metuo, ne isto malorum immo furiarum aestu involvaris. Quare eu-res, oro, ut absis a periculo. Aberis autem facile, si Heremitam devitabis. Ista autem quae imminent ma-la Transsylvanis, nonne saepe ipse in conventibus, saepius in consiliis, et pene quotidie in privatis pro-cerum congressibus praedixerim? Nonne mea

consi-lSBO.sept. 13.

Ha, mei conatus, mea denique dieta omnia in eo ver-tebantur, ut Regina authoritate rerum non spoliare-tur, non omnia regni j u r a non tota dominatio in unum conferretur ? Episcopi persona existeret, quilibet opti-matum dignitate et officio aliquo insigniretur, ex iis-que conflaretur consilium, quod vestrum istud interre-gnum moderaretur, donec meliora fata certiorem viam rerum ostendissent. Heremitam autem fatalem fore Transsylvaniae, vobisque omnibus, ut fuit Budae, si ejus ambitionis ingluviem satiassetis dignitatibus at-que potentia, nonne Semper in ore b a b u i ? Sed haec frustra omnia, mihique non prius eredita, quam com-muni ruina fuerint comprobata. At haec fortasse da-bis privato dolori; licet, feram, non contendo. Quis e-nim aequo ae-nimo unquam hostem laudavit ? Verum per Deum, nihil minus nunc recordor, quam ejus oífensa-rum. Quod enim perditum est, perditum duco. Video tarnen nimis prope ea adesse, quae paulo ante longe ostendebam. F a x i t Deus, ut haec omnia secus eve-niant, nobilissimaque provincia T r a n s s y l v a n a Hun-gáriáé reliquiis non adimatur, quae vel sola adhuc, a-demptis suis partibus, facile suo tempore poterit esse adjumento. T e ego plurimum peto, ut, si vacabit, res istas vestras omnes ab initio ad me historice perscri-bas, facturus mihi nihil gratius. Interim vero si quis

te casus impulerit, quemhosti tuoimprecor, f a c a d m e recta. Hic tibi domus, hic res, hic vetus erit amious.

D e nostris rebus quid ascribam? Zolnocchum ma-gnis conflatis copiis duce comite Nicolao Salmo erigi-mus munierigi-musque contra T u r c a r u m vim summa vi at-que industria. Scis eum limitem eo loci esse, quo jam et Tibiscus fluvius et Agria omni sollicitudine care-bunt. Hoc castello constituto et firmato praesidiis

eae-dem copiae ferent Heremìtae suppetias, quamquam non aífirmo, quìa nondum constitit tantae rei delibe-ratio, multorum tamen opinione ambigitur. Vobis ego adirne dico cavere a nimia fiducia in Turcas repo-nenda. Casum Budae et Mailadi et Valentini Turci et multorum veterum prae oculis habetote. Reliqua quo-que hiis consiliis firmate, quae vobis nec animorum nec conatuum vestrorum afferant poenitudinem, et a christiano populo occidionem et servitutem propul-setis. Vale.

X I I I .

Septembris

1 5 5 0 .

Agriae.

X L I X .

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 110-114)