• Nem Talált Eredményt

Dániel képírónak Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 37-41)

Antonius Wrancius Danieli pietori S.

Quod tamdiu nihil litterarum tuarum acceperim,i magnopere miror. N a m , quum abhinc discedebas, ita te crebro scripturum prior obtuleras, ut etiam demirer, quod ex eo tempore , me nonobrueris litteris tuis. Multa mihi sane de ista tua tacitur-nitate in mentem veniunt, scis enim, qui amant, sollicitos esse solere, sed ea nunc non commemoro.

Fortasse tales intercessere causae quae te aifatim excasabunt. Ego certe, et si sciam, te malo animo non tacuisse, meliore tamen facturum dicam, si vel in fine Comitiorum proloqueris, et scribes aliquid, quum ad m e , tum ad Greorgium nostrum Pernessium de rebus comitiorum, aut quippiam ejusmodi, quo ab-sentiam suam absentes aequiore animo ferre consue-verunt. Interim vero, ne tu quoque hoc ipsum in me jure culpare possis, quod in te ipse desidero, (ambo enim aeque tacuimus), en jam ego occupo officium.

Tu si provocatus, adhuc ages Harpoeratem,

consta-,1550. febr. 1.

bit aiit amicitiam nostrani alte radices non fixisse, aiit te Musarum tuarum adeo liaustum esse commer-cio, ut humanas consuetudines non eures, quamquam adduci nequeo, ut id credam, praesertim, quum ad altrices t u a s , humanitatis et virtutum deas, mentem conferam. Si itaque amas amicum et omni culpa va-ces, quaeso, hunc mihi exime scrupulum.

Ad clarissimum herum nostrum libens scripsis-sem aliquid somniorum Lucianice, quum Danielem habeat domi, ut ex his remissione aliqua publicis cu-ris, quibus nunc cum patribus in constituenda salute patriae distinetur, praebita, in atliletarum morem re-fici et recreari posset. Verum quoniam nunc vita mea vigilia est, nihil omnino somnio, praeterquam quae interdiu cogito. E a autem adeo nota sunt ejus ampli-tudini, ut in facetiarum et jocorum partem eadem ad illum scribere esset profecto absurdius, quam in sole lumen accendere. T u igitur, candidissime Daniel, offeras claritudini ejus obsequia; et si prorsus tibi nulluni scribendi argumentum occurrerit, (quan-quam quis un(quan-quam vidit lusciniae cantus defuisse) hoc saltem expleas epistolam, quod herus noster belle habeat, quodque tu in ejus gratia quotidie confirma-ris. Faveo equidem tuis rationibus juxta ac rebus meis. Greorgius Pernessius jubet te salvum esse. E g o vero etiam beatum fieri precor. Bene vale. Calendis Februarii 1550. Sarvari ex Pannónia Superiore.

XXIII.

Csáki Mihálynak Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Michaeli Chiakio S.

De statu meo niliil est adlmc constitutum ; ubi erit, scies tu multis celerius. Nadasdini autem ani-mum erga me diu te sane atque optime cognovisse existimo, si jam binas meas accepisti. Quare is ita rem meam movendam promovendamque bis comitiis instituit, ut quicquid de ea fieri debeat , non afflictae solum fortunae meae, sed etiam existimationi atque decori meo consulatur. Ejus itaque Consilio me ad-irne Sarvari contineo, et in horas nuncio prospecto, qui me Posonium aut Yiennam jubeat. Discedentem ipsum Nadasdinum ad comitia adusque Capuanam arcem eram prosequutus. Inde ad Milialium pagum, quoniam liaud longe aberat, profectus, X I I I I . die Ja-nuarii pransus sum cum omnibus tuis et quidem in-columibus. Quid eotum per noctem somniaris aut co-gitaris interdiu, non facile divino, lautissimum tamen et laetissimum illud prandium, faciendo salutis et fe-licitatis tuae memóriám ac precationes ad omne po-culum, mero etiam reddidimus madentissimum. Tum quanta voluptate affectus fuerim aspectu domus tuae, non dicam caetera, vix tamen continui me, quin limen ejus osculo salutarim, quod cogitabam te saepe alias parvulum perreptasse. Omnia enim mibi pulelierri-ma, suavissima et amoenissima videbantur esse

con-Ì1550. febr. 8.

templatione tui, tarne tsi tur eie o furore deformata, nec adirne eorundem metu restituta forent.

T e et fráter et cognata et nepos tertius magno affectu omnes salutant, inox nepos quartus salutatu-rus, favente Lucina, quo mater, gravissima et modes-tissima foemina, tota j a m in uterum pene exerevit, videturque magnum quendam partum enixura, credo et tui et tibi similem, qui omnes tuos multis nomini-bus superaris. Faxit D e u s , ut te sospite tui quoque omnes sospitemur. Burnus enim liic jam omnes tui, tuque solus a nobis abes, sed a me multo longius, postquam praesente consuetudine atque convictu privatus, studiis etiam quodammodo dirimi videamur.

Veruni jam tandem quando, quaeso, iterum una, quove loci? Aut ubinam Cliiaccliium mihi alterimi quaeram? quem nusquam terrarum, quas peragravi, nusquam gentium, quibuscuin vixi, inveni, et, si cre-dis, ne in paterna quoque domo inter germanos fra-tres invenire potili. Ineptire dices Wrancium, (ut so-les ad affectus impotentiores) gravissimo, severissi-mo, integerriseverissi-mo, miliique semper gratissimo superci-lio. Immo vero etiam insanire dicas, licebit. Etenim

desipio non mediocriter , quoties ad nostrani disjun-ctionem mentem revoco, quae mihi ita indies fìt gra-vior, ut nesciam, an usquam sciam vivere ubi te non videam. Verum enimvero tuarum erit partium, ut, si te ipsum minus potero, tuas des saltelli ad me littc-ras crebriores, et Iiis me sustentes imaginibus, post-quam nequeas vultibus. Si commode poteris, fac me de omnibus certiorem, quae istic aguntur, praesertim si quas machinas in me strili intelligis ; scio nempe adirne non quieturos adversarios meos. Ideo juva me istinc, quantum potes. Hic ipse mihi non deero, quum

quippe jam in vado sumiis. Yale. V i l i . Februarii 1550. Sárvári. Ex Pannónia Superiore.

XX.

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 37-41)