• Nem Talált Eredményt

liáthori Endre erdélyi vajdának Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 183-188)

Antonius Wrnncius Andreae Batlioreo voivodae Transsylva-niae Sai.

Nondutn mihi quidem ab redituum tuorum pro-1

curatori bus persolutae sunt quartales decumae anni MDL. quae mihi ratione arcbidiaconatus Zabolcensis cui praesum, quotannis ex toto Nagycalensi districhi soleant pervenire. I d quod scire te minime dubito, quum tuo nomine collectae sint et in tua repostae horrea.

Pro liarum decumarum pretio etsi memoratos procu-ratore» tuos tam litteris quam creberrimis ìiunciis antea sollicitaverim, adliuc tarnen nihil perfeci, nec vel nummum obtinui. Semper enim suam liane tena-ciam excusarunt absentia tua, cujus quoniam ipse quoque 11011 ignarus crani, destiti postea, nec mole-stus illis esse volili, tui duntaxat causa, quem sci ebaia finitimo bello ad Lyppam et Themesvarum contra T u r c a s occupari. Eadem modestia usus sum et Po-sonii in conventu proximo, in quo et impensis pluri-mis gravabare et ingentibus curia distinebare publi-cis. Nunc postquam te domi esse et carere nonnihil bellicis cogitationibus intelligam, quoniam par est, ut pro aequitate unicuique quod suutn est, reddatur, non existimavi, me tibi injuriam facturum, si tehujusmodi debiti diligentius admonerem. Quare rogo te, ut

me-. 155» Aprii, l ó me-.

mineris, quantum mihi debeas ratione harum decuma-rum, mihique tandem per tuos satisfieri jubere velis,

et mecum ita inposterum quoque de hisdem deeumis juxta publica scita regni constituas, ut pro obtinendo earum pretio ultra statum diem non laborem. Caete-rum quicquid de vetere hoc debito statueris. commit-to tuae magnitudini et benevolentiae qua me com-plecteris. Porro si integrum pretium reddere nolueris, quod centum ducatorum summám excedit, eamsaltem non graveris partem reddere, qua et tu minus grava-here et ipse sentiam atque agnoscam, quod me amas et quod alieno non delectaris, ut plerique multi. Nec hie tamen tecum liberalem hominem ago, ne scarum musca piscari videar, verum ingenue dico, quod hac re tam exili non essem tibi molestus, si quo vel pau-lo opulentiore gauderem sacerdotio ; sed quoniam te-nuissimum e s t , ut pro modo meo, quo inter medio-cres traduco vitam, et assidue cogar interim in auli-ca esse voragine, necessitate impellor equidem, ut

et-iam minima eurem, meque ingenii atque industriae artibus magis quam justoruu} redituum censibus su-stentem. Quo tu quidem vir opulentus et potens ma-gis adduci debes, ut me tam a tua avaritia, qua nun-quam laborasti, nun-quam ab aliorum rapina, quae jam prope evertit Hungáriám, tueri velis. Nec de hoc plu-ra, quum plus te dare dece a t, quam me petere. Vale.

Viennae. 15. Április 1552.

LXXVI.

Oláh Miklós egri püspöknek Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Nicolao Olaho Episcopo Agriensi S.

Quod nondum redeo rure in aulam teque tot red-eundi teneo comperendinationibus, in causa est non tarn Studium rusticandi, quod quidem alioqui jucun-dissimum est, meque ab ineunte aetate mirifice sem-per delectavit, videturque etiam buie aetati luculen-ter arridere, quae jam X L V i l i , anno ad divinarum rerum vitaeque immortalis contemplationem, *) quam certe aeris exiguitas. Hoc enim tempore ita sum desti-tutus pecuniis, ut ea facultas minime adest, quae nitori ac sumptui aulico pro conditione mea sufficere deberet. Quod fatendum, aut erit milii pudori, aut tu secus accipies juxta putabo, quia sic se res isthaec babét. Ac dico clarius, quod nisi in Pornoniano ru-sticationem diligenter frequentaro, nec aula commode mihi excoletur, et timendum etiam erit ne in Codri fabulam adigar cultu et luxu aulico. Sors enim prius paranda est. aula post consectanda. Quamquam sa-tis jam injuriarum pertuli et gratiarum egi, domique demum vellem consenescere, non in aula, in qua qui-dem mecum non sic agitur , ut cum iis, de quibus est

paroemia : qui eget, in turba versetur. Mendicorum haec est et parasitarum conditio. Nos in aula eroga-mus non corrogaeroga-mus, caeterum et nostro foco et no-stro domicaenio gaudemus, vehimurque ea rheda, quae

*) Egykét szó a tollban maradt.

MONtTM. HUNCi. ITTST. SCTJPT. X , 12

1552. m á j 1«.

domestica cura ac censu fovetur. Unde proximis quo-que tribus mensibus, quos exegi Viennae et Posonii comitiorum tempore, insumsi CCLX ducales nummos, ex quibus ne oboli quidem fructus in arcam mihi red-iit. Vide, quaeso, jacturam, ac tibi persuadeas, ve-lini, quod ejusmodi summám si singuli tres menses hac ratione mihi haurire debebunt, brevi equidemex-hauriar ad quadrantem, et frustra tandem etiam Por-noianum colam. Neque enim aequatur felicitate coeli Alcinoi pomariis. Unico vere atque unica aestate con-tentum est. At dicet forsan aulicus, alieno aeri assue-tus, mutuum contraile. A contractis? Ego vero tenta-vi multos, sed his in locis nihil est, mihi crede, minus cogitandum, quam de mutuo contrahendo, adeo hoc tempore omnium hominum manus restrictae sunt me-tu fume-turorum ob suspicionem belli me-turcici. Marmoreas sane vel ileceas dixeris. Habes de meo aere et de difficultate pecuniae comparandae. Accipe jam, quot me manent impendia. Vallo imprimis et propugnaculo muniendum est mihi rebusque defensivis et praesidio militari, vigilumque custodiis instruendum Pornonium.

Equitatus deinde ipso numero colonorum ad primam expeditionem, ut in comitiis decretum est, meo ipsius aere apparandus. Quotidiani item sumptus provida quadam et nimis ingeniosa industria acquirendi, qui-bus haec cuncta perficere, apparare, meque etiam ipsum ac familiam su stentare possim, quandoquidem, ut scis, unos *) adhuc proventus ex Pornoniano meo, quod paulo ante sextum mensem mihi est collatum, perceperim ; quum varia etiam huc accedant etiam alia debita, Viennae ad necessarios usus contracta, ad quae

*) Úgy látszik tollhiba „nullos" helyett.

persolvenda assidua vexatione agor a creditoribus.

Taceo de CXXVIT1 numniis ducalibus, quos Petro Cueelio antecessori meo, tuo vero ab orandis canoni-cis boris ministro ad primum Calend. Quintil. debeo numerare. Cui quidem nisi ad diem satisfecero, ad Garamantes erit mihi recedendum, adeo infantiles fu-rias levissimi hominis reformido. Verum quantum velint urgeant me creditores, ejulent, querantur, diem Petrus dicat, Pornonium plura exigat, et Turcarum minae cervicibus immineant, ego quidem certe nullo alio pacto credo me tantis debitis atque impensis sùf-fecturum, quam si fortuna quapiam in Euclionis plau-tini ollam inciderò, aut domi rustie andò, parsimonia enitar pecuniarum aliquid cumulare, quum alioqui haec mea profecto a te absentia insuavissima sane et molesta mihi est, dum omnibus horis mecumtrepiderò, ne incurram in tuam malevolentiam, tanquam quorum-dam aliorum tuorum ingenio liti vellem, quo me per has occasioni s subducere vellem tuis obsequiis. Quod in me quidem nunquam est casurum, donec alter no-strum decesserit, utar licet et fortuna et libertate re-gia. At ne quid nimis agam cum tua erga me indul-genza, quae mihi deesse nunquam est solita, bene-ficenza vero et patrocinium semper adest, tuae me summitto voluntati et committo judicio, maneboque in Pornoniano meo et tuo, quamdiu indulseris; redi-bo quando jusseris ; et ubi me esse volueris , praesto ibi adero. Vale. XVI. maji 1552. E x Pornoniano. *)

*) Az 1553. 1554. 1555. 1556 és 1557-ből, mint Veran-csics első konstantinápolyi követségének éveiből fennmaradt levelek jelen gyűjtemény III. és IV-dik kötetét képezik.

12*

LXXVII.

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 183-188)