• Nem Talált Eredményt

Heisenberg Jánosnak, a fejdelem gyermekei oktatójának Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 68-74)

Antonius Wrancius Joanni Hasenbergio institutori filii Prin-cipis S.

Martialis oraturus Jovem pro suo caesare Domi-tiano, inquit in ejus epigrammatis fine:

T e pro caesare debeo rogare, Pro me caesarem debeo rogare.

Quorum alterum praestare, quo et quanto animo aggressus sim, vides ; ab altero quum recenti ac nova Servitute prohibeor, quae adhuc ut sine meritis est ita et audacia caret, illud ipsum in amicorum officio etiam tacentibus nobis existimamus esse collocatimi.

Verum nobilissimi^ vates videtur hoc versu vel-ie, meo quidem judicio, declarare: solos principes omnium divinorum operum, quibus terreni status gu-bernantur, hominumque moderatur felicitas, vera esse quaedam instrumenta, quum et potestatem omnem a Deo procedere et corda regum in manu Dei existere, tradant litterae sacrae. Unde et pro iis assidue exo-randam'esse divinam majestatem, evidentissime edo-cemur, quo nobis fortes, pii et secundum cor ejus in-stituti concedantur, concessique ab eadem defendan-tur et feliciter promoveandefendan-tur. Neque enim ullo alio majore argumento Deum nobis reconciliatum esse debemus cognoscere, quam quum eos principes ob-tinemus, qui sunt optimi, fortissimi, catholici et f o r

1550 máj. 1.

tunatissimi; iratum vero quum — vel teste Esaia-mulieres, pueros, imbecilles, infortunatos ettales, qui-bus cum virtute nihil, nihil cum divina mente

com-munionis intercedit.

Itaque consideranti mihi, jucundissime H a s e n -bergl, miiltarum reipublicae nominis christiani par-tium bine excidia atque inclinationem, illinc amplis-simorum caesarum nostrorum institutionem, religio-nem, vitam, magnitudireligio-nem, potentiam, fortunam, do-tes, inquam, quas rari antecessores eorum ab ipso Carolo Magno u n a omnes complexi sunt: dudum equi-dem videor mihi in eam opinionem venisse, lios prò-culdubio nobis divina providentia datos esse, qui, si sanis sensibus perspicere velimus, et damna et inju-rias suorum ulciscantur, collapsumque genus humá-num in abominationes et vitia, ad verum cultum eri-gant et ad honestatem morum reducant. Ac vereor etiam plurimum, ne res Christiana diutissime inposte-rum gravioribus belloinposte-rum difficultatibus affligatur, si eorum ductu eorumque temporibus non reparabitur.

Optimorum enim principum temporibus et instituun-tur regna et reparaninstituun-tur, queinadmodum eontigit etiam Romano imperio, quod non quidem sub Domitiano aut ejus similibus, sed sub T r a j a n o , cognomento et reipsa, Optimo et moderatissimo principe assurrexit feliciter et movit lacertos fortiter.

H a e c nuper, aliaque id genus plura cium expen-do mecum, subito incensus quo dam fervore, nescio-que an piane poetico (diu enim tum Musas tum Apol-linem ipsum intermisimus,) erupi, atque ea in hos conjeci versiculos, *) in quos Oppolitanus incidens, juvenis sane non exigui genii ad condendnm Carmen.

*) A versezet nine» a levél mellett.

institit apud me magno conatu, ut eos tibi mitterem, vellemque liac rerum ejusmodi communione demon-strare, quanti faciam quum tu am erga me benevolen-tiam, tum humanitatis ac virtutum tuarum omni cele-britate dignissimam conditionem. Quod equidem ma-jore quopiam alio argumento libentius praestitissem-eoque potissimum quod de te liaberetur, si occur-risset, quam hoc, neutique etiam tanti, ut prodeat in doctissimi hominis manus.

Verum ut et Oppolitano nostro satisfiat, et ego a parvis officiis, ut sunt omnium rerum principia in-cipiam cultor esse amicitiae tuae, quae mihi profecto jucundissima est, eosdem ad te mitto versiculos, in quibus quum videbis plus in optimos principes no-stros fidei meae et voluntatis quam eruditionis et ele-gantiae, perferri non desidero, eritque satis, si in o-ptimi amici sinu amice conquiescent. Quandoquidem hoc tempore

Non ita se nobis praebet fortuna secunda, Ut mihi sit ratio laudis habenda meae.

Vale. Kalendis Maji. MDL. Viennae.

X X X I I I .

Csáki Mihálynak Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Michaeli Cbiacchio S.

Uno me tempore plures obruere eoeperunt lit-terae tuae, quod quam gratum quamque jucundum mi hi est, eloqui nequeo. Sed et hae ita sero, et casu quodam, ordineque pene omnes praepostero redditae sunt, ut a quibus eas aeeeperim, quia non ab iis, qui-bus erant datae, seribere omnino neseiam, nullas ta-rnen intercidisse scito. E t vellem, ut posthae eertis hominibus litteras tuas dares, unoque eas sigillo, quas in meas manus mittes,omnes communias, quandoqui-dem et hae postremae, quando sunt redditae, parimi abfuit, quin illae ad fratrem tuum perierint, quod meis non erant alligatae; nisique eas triduo post apud eun-dem virum ex manu tua agnovissem, in neglecto loco prorsus excidebant. Memineris itaque majore imposte-rum solertia ad me dare tuas epistolas, circumspecto

etiam hoc, ne in istius viri manus incidant. Sed jam ad alia.

Laetari ego, fráter amantissime, nequeo satis, quod Victoria tua de istius ad versarii tili, Heremitae, quem tu 11011 exprimis, tibi procedit ex sententia.

Etenim et legi ex tuia litteris multa, et ab iis, qui istinc veniunt, cognovi omnia. Macte igitur, vera virtu-te vir, sic itur ad astra. Sic et Cieero, ut ipse de se,

de Pompejo, et de Catone seri bit, cum summis viris contendendo, summo splendore novitatem suam

illu-1550. máj. 16.

stravit. Qiiis enim in vili et imbecilli hoste gloriarci invenit. Yerum corcsulerem tibi, si me audires, ut sae-pius in harenam cum isto gladiatore non descende-res. Scis, quam clandestinis ultionibus delectetur, quamque multos coeco verbere, ut Hungaris est in proverbio, pulsare soleat. Sed haec tu videris, in quo prudentia et consilium non desideratili', quique probe hominem nosti. Ego certe si tecum esse possem, ae-que tecum periclitari non refugerem, tueremurae-que for-tasse commodius, quod et tu sentis fortunae nostrae conditionem, communibus consiliis, quaecumque illa esset, quae in nostrum statum incidisset. Sed post-quam id extorsit tibi, immo et mihi Heremita, litteris saltem multis disjunctionem nostrani solemur.

An gor es itaque, quibiis et in extremis litteris tuis circumvallaris, hoc solo evitabis, si arte artem deludes, nec aperto Marte cum tam versuto et poten-te hospoten-te crebro congredieris. Limiti aupoten-tem et lapoten-teri istius optimae principis insistendo, Deo te assidue com-mendabis, ac illum precabere, ut fluctus istius maris vestri vel ea sola causa fines suos transire patiatur, quo Pharaonem tuum vel etiam nostrum tandem jam aliquando deglutirei Eo enini nisi coelesti ictu libera-bimini, frustra omnes arcus vestros intendetis.

Reginae, quocl aerumnas et sortem meam mise-ratur, habeo ingentes gratias. Nulli certi malo, nulli sinisteriori fortunae meae materiam illa suppeditavit.

Alterius vini sentimus, cujus causa utinam 11011 et ipsa infelix ad extremum absorbeatur, ultimaque ade-at etiam ista provincia, filiusque Joannis in Turcae manus incidat, vosque omnes in servitutem abigami ni.

Ejus majestati me etiam atque etiam commendes velini.

Ex Italia scribitur : novum jam pontificem Juli-um I H in impuberes conferre cardinalatus, fratribus ducatus venari et coemere, nepotes vero in principum familias conjugiis asserere. De concilio fama felici-ter procedit. T r i a in caesarem fertur pontifex re-jecisse: ut curet quo et catliolici et lutherani serio ad

concilimi) conveniant; ut reperiat modum et ratio-nem, qua utrique loquentur et de quibus articulis tractari debebit ; tum demum : ut quae ibidem com-muni consensi! patres decreverint, sint toti reipubli-cae cliristianae rata, ejusque autlioritate sic firmentur, ut sine lilla inposterum controversia constantissime observentur.

Scribitur etiam, quod in Iiis Augustanis comitiis agetur potissimum de imperii successione, et de i-psius concilii loco, ratione et tempore ; liisque confe-ctis caesar Carolus, dimisso fìlio Philippo in ducatum Mediolanensem, transmittet in Hispanias, quod ei me-dici consulunt, si vivere et valere velit. Maximilianus revertetur ad suscipiendum Hungáriáé diadema. De Hungaria vero ab liostibus vindieanda et in pristinam formam asserenda rarus est sermo.

Milli reverendissimus dominus Nicolaus Olahus, vir clarus et antistes, animoque in memaximo, arclii-diaconatum in ecclesia sua contiilit, cujus possessione per procuratorem accepta, ipse quoque petam Augu-stam. Tu jam ili! negotio, quod te rogaram, respon-deas velini, cujus morara si longins proferes, majore me danino afficies. Vale. X V I , Maji MDL. Viennae.

MOSUVr. HUNG. H1ST — SCRIPT. X.

5

XXXII.

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 68-74)