• Nem Talált Eredményt

Aiidroiiiciis Tranquillusnak Verancsics Antal

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 57-68)

A n t o n i u s W r a n c i u s T r a n q u i l l o A n d r o n i c o S .

Salvum te et ineolumem esse, quod ex litterisi tuis intellexi, quas aceepi V. die Április,*) magnope-re gavisus sum. Nadasdinus noster abest hoc tempo-re ab aula publici cujusdam negotii partim, partim privata causa. Qui alioqui, si affuisset, occasionem liane ad tuas rescribendi nulla ratione praetermisis-set. Nam quum te mirifico quodam amore prosequa-tur, eodem quidem certe et tuas legit animo litteras, et ad te dat suas, ultroque tui quam saepissime re-cordatili' ; quumque interdum serius tuae ad eum per-feruntur litterae, considerato forsan aetatis tuae sta-tu, mox te obiisse existimat; quod fit in nobis, utcol-ligo, amoris veliementioris causa, quippe quum, quod magis ac magis timemus amicissimis no stris vulnus, id frequentius in ejusmodi casibus menti nostrae ob-versatur. Facies itaque rem pergratam clarissimo vi-ro, tuique imprimis amantissimo, si semper ad eum.

quum dabitur, scribes.

Ego jam sum apud Principem; spes, ut in pri-mordiis, non exigua fit ab amicis et fautoribus

regu-*) Iráahiba : ^Mártii' helyett ; mert martius 12-én nem lehetett az április 5-én vett levélre felelni.

MOHUM. HÜHG. HIST, — SCRIPT. I. 4 : l550.m=rt. 12.,

Iis nostris. Fortuna etiam denuo coepit nonniliil re-gpectare et ad me eapillum vertere, nisi me fallit in-felieium credulitas, juxta illud : Quod miseri voluiit, hoc facile credunt. Nequeo tarnen, mihi crede Tran-quille, quin felicissimo otio tuo non invideam. Utinam et ipse jam tandem aliquando cum natali solo redeam in gratiam, et experiar eam dulcedinem ac libertatem, quae nullo auro sat bene permutatili*. Sed haec for-tasse hac nova Servitute serius consequemur.

Novi quod ad te possem, nihil est singulare. Pro-ximo Julio caesaribus nostris conventus Augustae Yindelicorum celebrabitur. Regia majestas solito cum majore et splendidi ore apparati! tarn rerum quam li o-minum dicitur eo profectura. De bello nulla vox, ne murmur quidem. P a x et otium omnes habet. Eme-ricus Balassa et Stanislavus L a z k y recens decesse-runt. Gallus cum Anglo concordarunt, alter pecuniam conferendo, alter Bologna reddita. Poloni adirne cum suo rege contendimi. Rex fruitur suis ad stuporem omnium hominum amoribus, nihilque minus vult, quam eam uxorem dimittere, de qua tanta probra palam cir-eumferuntur, quantis vel quivis ultimae sortis ple-beus dudum erubuisset. Nunc de bis comitia agunt Petricovii.

Res Transsylvanae odiis Heremitae atque Pet-rovii fluctuant si unquam magis nunc maxime, et per-niciosus nunquam. Ab imo enim etiam vetustissima et quae utrique dudum exciderant, excitata sunt et in medium pro dita.

Tu interim, o senex fortunate, exemptus jam hu-jusmodi perturbationibus atque tragoediis, quaeso, vi-tae incumbas, tranquilleque, Tranquille, fruaris et musis et aucupiis, piscationibusque tuis ; nee des

Dal-matiam pro toto mundo, Traguriiim pro urbe quamvis felicissima. Miserum me, quod sero intellexi patriae suavitatem et quietem. Me isti nobilitati Tragurinae, rogo, commendes diligenter et quidem de meliore no-ta. Tuos autem fratres nepotesque, ut nostros saluta-bis. Vale. X I I . Martii 1550. Viennae.

X X I X .

Verancsics Antalnak Csáki Mihály.

Michael Ciaccliiiis Antonio Wrancio S.

Miror quod rerum, quae istic aguntur, quid sci-licet de statu et negotiis tuis confectum sit, quid de papatu certi statuitili-, quisve hunc ipsum obtinuerit, deque id genus aliis, pectusculum tot fluctibus cura-rum et sollicitudinum obrutum excitans, refocillans-que, ad me veterem amicum tuum, quin potius servi-toreui, nihil scribas. Ego tili numquam non recordor, diesque et noctes profecto mihi obversaris. Mei vero memoria apud te, heu, jam pridem videtur esse oblit-terata, et restinctus amor, qui quantus semper fuerit, nullis argumentis potest comprobari. Majorem certe ego ex tuis litteris consolationem caperem, quam ut credis, si sponte tanto solatio Ciacchium non orbares.

Sepone ergo anxietates tuas, quibus scio te etiam non carere, ac suffurare nonnihil otii, et confabulare cum amico saltem per litteras, quando coram non licet.

Ut autem nonnihil calamitatimi nostrarum attin-gam, nunc experior aulicarum theoricarum f e s t i va s

praxes. Teneo, quae agebantur et tentabantur in ne-4*

.-1560. mar. 18

irotiis tuis conventu Vasarheliensi, et alibi. Consi-milia, immo atroeiora nunc, mi fráter, ipse video inno-centiae meae praetendi et j a m duobus comitiis. T u t a tarnen Semper fait probitas, et Deum bábuit patronum.

Me quoque ita illaesum eripuit, ut ne fimbriam quidem vestimentorum meorum ignis tetigerit, adeo ut ipse miratus sit Sylla liic noster saevissimus, qui ejus-modi motuum et fluctuum seminarium fűit. Mecum igitur, mi et domine et fráter, Consilio divino gratias agito, meoqiie exemplo discas praecipue Deo fidere.

Haec scripsi, ut si forte locutulei, garrulique si-nistri quidpiam de me sparserint apud vos, aut tristia vociferati sint, scias futiliter mentitos. Nani ego ex sententia valeo, neque quicquam, quod nolui, milii ac-cidit. Regina princeps nostra cum illustrissimo filio suo recte valet.

Adhuc bic T h o r d a e sunt, quod propter exunda-tionem fluminis Aranias, Albam hactenus redire ne-quiverunt, quae ubi subsidet, confestim eo se con-ferent.

Quo loco, quave existimatione sit f r a t e r meus Stephanus apud clarissimum virimi Nadasdinum, ro-go te, fac ut ex te cognoscam. Tui autem bic crebra mentio fit et dolent universi absentiam tuam rerum-que tuarum tam subitam mutationem, sed omnium, quae tibi contigerunt, causam in tua ipsius Consilia transferunt. Yale. X V I I I . Martii 1550. Tliordae ex Transsylvania.

XXIII.

Csáki Mihálynak Verancsics Antal.

Antonius Wrancius Michaeli Chiaccliio S.

Binas tuas hiisdem fere de rebus intra triduum, quod successit idibus majis,*) accepi litteras, easque sane nimis sero. Quapropter mira in digli atione exe-cratus sum tabellariorum incuriam ac tarditatem, ve-reorque idem meis quoque aceidisse, quas te deside-rare seribis, quum jam a meo a te digressu senas fer-me de multis rebus diligentissifer-me dederam. O per-ditissimum genus hominum, o servitia 11011 ferenda, dignissimique mortalium omnium, qui male pereant, postquam sic dormitant in amicorum negotiis.

Verum, nae tu vir magnus es et Hercules, qui Antaenm prope nobis confecisti. Gaudeo equidem, te-cumque laetum paeana, atque Io, Io, Triumphe! sin-gulari laetitia decanto, quod evaseris eam, quam seri-bis, publici furoris tempestatem, vel, ut verius dicam, furiae istius vestrae ardentissimas in te faces iimo-centia atque modestia tua restinxeris.

Proculdubio virtuti, integritati, aequitatique mnia improba, iniqua ac vitiosa cedunt, tutelaque 0-ptimorum principum fortissimum solef esse munimen-tum contra perditorum hominum insolentiam. Sed quum et princeps ista integerrima servi sui succubuit dominationi, longeque paret abjectius, quam Claudius

*) Úgy látszik, iráshiba ,aprilibus' helyett.

1550. apr. Ü4

olim caesar P a l l a n t i aut Narcisso, liberti» suis, ha-beasque dominum adhuc in pueritia latitantem, et ty-rannum, qui optimis quibusque inimicatur, et quidern eo nocentius quo tectius ac simulantius : obsecro te, caveas tibi et inhibeas animi tui magnitudinem, nimis fortasse ad glóriám festinantem, donec virium aut tu magis assequaris, aut il]e, quicum luctaris, ab alio quopiam Deo frangatur, qui tibi favebit, tuaeque si-mul et si-multorum vindictae viam reserabit. Saepe ete-nim premente Deo fert Deus alter opem. Caeterum, et prudentis erit, minus interdum fortiter loqui, quod rectissime senseris.

Haec ego tibi consulo, ut ostendam, quam te ve-hementer ameni, dum tibi sollicite timeam ; non autem quod prudentiam in te desiderem, aut ignorem, quan-tum Consilio p r a e s t e s ; quum et Princeps tua p r a e te ne Nestora quidem ipsum, aut ipsum Catonem requi-rat. Novi ego, in quanto incommodorum ejus concur-su vel meis temporibus saepe illi affueris, teque eti-ammet ipse eripueris ejus hominis calumniis, qui et libertati et virtuti multorum apud vos intempestiva sua dominatione insidietur.

Porro, quod ad me a t t i n e t : ipse quum vidissem diu me cum ista ipsa hydra sine ullo profectu, gravique etiam cum periculo dimicasse, languente P e t r o -vio, pavitante Kendino, sexu R e g i n a laborante, aliis-que quibusdam minus nominandis, quod toto animo frigidis, quos una fides, una voluntas, una etiam sors in afflictissimae principis officio jungebant, desperata prorsus Victoria, imbecillitate virium, excessi praelio, tibi, ut video, j u x t a vetus proverbium, non tam volun-tate, quam utriusque nostrum fatis, lampada in cursu tradens.

Quod postquam sic evenit, duo tibi proponuntur.

Alterum ut aut vincas et serio triumphes, aut succes-si! desperato, mature herbam victori porrigas, servias-que atservias-que sordescas ; et verendum insuper, ne de di-gnitate etiam pericliteris, si ad liaec, dato tempori ac fortunae loco, ferales quoque fasces non declinabis.

Jam enim istic nemo alius restat (sie enim est, etiam si jactanter dicitur,) summoto Wrancio, Petro Babio ad insaniam compulso, Urbano vero Batbianio, inge-nioso viro, ante mortem inedia, odio et invidia fati-cato, post mortem, inaudita Manium injuria, e sepul-tura in pugnam excitato et novis fatis confecto, —

quam tu, cujus liberiore censura vel potius Catoniana et Socratica constantia, ab intemperiis suis nonnihil frenetur, quamquam et tibi vires nullae suppetant, et, qui in Petrovio esse deberet, Brutum non liabetis.

Habes liaec ad ea, quae olim mihi, nunc tibi cum Heremita intercedunt. Ad alia vero sic liabeto.

De te ad nos nihil aífertur, quod tibi et hone-stum non sit et summe gloriosum. Tuam causam ut omnes probant, ita et certamen quod geris cum homi-ne omnium homi-nefandissimo in coelum ferunt. Nec opus est hic recensere, quid ipse de te praedicem, quum in hominum horum sermonem incidis ; equidem nulluni locum nonmodo laudandi atque ornandi tui, sed ne excusandi quidem ac defendendi praetermitto. Tu quod mei memineris, et diebus ac noctibus tibi obver-ser omnibus, veluti praesens, pergratum perquejucun-dum mihi est, et verum id esse non diffido. Me simili ratione alfectum esse, et te in memoria mea ita ha-bere omni tempore tibi persuadeas, ut bora mihi sine

meo Chiacchio effiuat nulla.

De Victoria, de qua, ais, tua quod longe scilicet

ea magis laetarere, si me haberes in tuis castris. Fo-ret, fateor, id quidem sic, et libenter tecum ubivis gentium perieli tarer, modo ne cum monstri s et imma-nibus brutis pugnaremus. Verum necquicquam cupis, quo te Heremita spoliavit ; aliocjui te quoque ibidem esse vellem, ubi mecum esses, ubi pace et seenritate fruereris, cum homine rem haberes, et. mitioribus ca-sibus exercereris.

De statu rerum mearum puto cognovisti jam lit-teris superioribus, quae acta sunt hactenus. Quum erit, et quicquid erit, non sinarn te din ignorare.

Papatum Joannes Maria cardinalis, modici ge-neris homo a Monte cognominatus obtinuit, mira for-tuna, sed potissimum favore Alexandri Farnesi]'cardi-nalis, qui collatis in eum suis fere XXV. suffragiis, dum Galli cum Ilispanis in sortiendo pertinacius con- v

tendunt, negantque Itali, hoc orbis terrarum fastigium in Transalpinos conferendum, primus papam acela-mavit, et pro more, ut Romae dicitur, adoravit, quum alio qui Montis mentio nulla moveretur inter fratres.

Primis diebus assumptionis ejus optimi papaenomen tulit, verentur tamen multi, ne paulo post feli-citate rerum et potentia mutatus, in antecessorum ve-stigiis consistat. E o sibi plurimum laudis vendica-vit, quod coneilium principio omnium actionum ultro edixerit, ejusque potestatem in Carolo imperatore posuerit, de loco nulluni discrimen facturus, etiam si illud in Belgio, Bruxellae haberi velit.

Quod in fine adjecisti : magnimi istic esse mei desiderium, et casuum meorum fortunaeque mutatio-nis tarn adversae meis consiliis ascribi causam, — papae, cur non exsiliam ? cur amantissimorum mei be nevolentiam non agnoscam? cur non credam tibi?

Ego vero et exsilio, et agnosco, et credo sane plus quam múltúm, sed si et tu credas. Annos Y. postHe-remitam officiosissime in Transsylvania discursando exegi supplices, nec potuerunt isti Thrasones exple-re tam ingens desiderium, cum mei tantam, tamque

diuturnam, ultroneamque copiam habuerint? Heu quam timendum, ne sit boc fucus, charissime Ghiac-cili, et Megaricum commentimi, nonnullique, qui hoc

desiderii comminiscuntur, morionem me Heremitae fieri voluissent. At interim isti ipsi sint, quibus tur-pissime jugum imposuit et servitoti assuefeci!

De Kendino nostro quid referam? ben dolenter dico, quid, inquam, referam, caeteris praetermissis ? qui se seit tam integrum utrisque praestare partibus, quique aliquando nostrae cohortis miles erat. Nonne vidisti, quanta dexteritate solitudinem meam declina-bat, quum ipse audirem vituperationem multorum commorantium in circuiti!, factus omnibus ut vas per-ditum et timor notis meis ? Nonne qui videbant me, fugiebant a me, et oblivioni dabar tanquam mortuus a corde?

Sed sic humana transiguntur. Et r a r a quidem in mundo est integritás, rara pietas, rarissima vera amicitia, eaque potissimum, quae utilitate non duca-tur. Sic enim et Naso ait :

Rara quidem est virtus, quam non fortuna gu-bernat,

Quaeque manet stabili, quum fugit illa, pede.

Yerum eruditi, moderati, et rationis homines be-ne compositae, debent, ut sapientes volunt, et in pro-speris iidem esse, et in adversis fortes ac generosi.

Quid jam utrique nostrum faciundum sit, neu-trum credo ignorare. E t quamquam ego j a m in barena

gladiatoria non sum, ut tu es, aeque tarnen mihi qui-dem est ac tibi necessaria fortitudo cum pudore, cum inopia, eumque nova Servitute depugnanti. Tibi o-mnia faciliora sunt, eoque etiam securiora, licet dimi-cas cum Phalaride, quod res est domi integra et pro-tegaris fortuna Principis.

Frater tuus Stephanus tuique omnes quomodo sese habeant, nescio. Nunquam enim Stephanus ad me seribit. Nadasdinus amat tuos, te vero magni fa-cit. Stephanus autem, quod mihi ignoscas, videtur esse nimis paganus. Raro est apud eum aulici officii gratia, quod in ilio plurimum ego improbo, tu vero corrigas. Vale. X X I I I I . Április MDL. Viennae.

X X X I .

Verancsics Antalnak Csáki Mihály.

Michael Chlacchius Antonio Wrancio S.

Per Andreám Pesthienium mense Martio (ledi ad te unam epistolam, et aliquanto ante aliam per servimi quemdam Volfangi Bornemyzzae, quas si bona fide perlatas accepisti, facile cognovisti, quae nos fata urgeant, quibus anxietatibus et difficultatibus distrahamur atque distringuamur. Et spero non esse opus litteris, si vel cumiis, qui comitiis Colosvarinis interfuerunt, contulisti, vel nostrorum liominum mo-res, praesertim vero hujus Nostri, penes quem sum-ma rerum existere censetur, intimius perspexisti. Quid plura? Crede, mi frater, tot me perplexitates in hoc statu meo impetiverunt, et de loco deturbare

conten-1550. a p r . 28.

derunt, ut ipsi mihi saepenumero fuerit miraculi vice.

Nosti humilitatem meam, nosti mores humi repentes.

Nosti item liominis hujus potentiam, tenes ambitionem et habendi affectum immensum. Et tarnen in contem-ptissima mea personula voluit Deus vincere, et impe-tui fastuoso modum facere. Nec túlit fluctus maris transire fines nos.

De his ex animo uberius eolloquerer, si coram tecum constitui liceret. Sed video fatalem hostem, qui tibi quoque nunquam bene voluit, quod Transsyl-vania tota novit et pars Hungáriáé non exigua, mi-hi imminere, et prorsus id consolationis ereptum esse.

Regina inter tot aerumnas, quibus distinetur, tu-am tarnen sortem magnopere eommiseratur et dolet casum. Id singulari consolationi ducit, quod ipsa nul-lius un quam mali aut sinistrae fortunae tuae materi-am sumministravit.

Brevi curabo negotio illi tuo ex voto respondere.

Sed nunc ob incomparabiles anxietates, quibus cir-cumvallor, tam cito nequeo. Ignosce igitur, et felicis-sime vale. Secunda feria ante Sophiae 1550. Albae Griulae. Ex Transsylvania.

XXXII.

Heisenberg Jánosnak, a fejdelem gyermekei oktatójának

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 57-68)